Humanitext Reader

西塞罗 · 致阿提库斯书信集 §7.18.1-7.18.4

家眷抵达福尔米亚与启程前往卡普阿

第 158 段,共 461 段 · 拉丁语

内容简介

西塞罗向阿提库斯报告了女性们抵达福尔米亚以及他出发前往执政官处的情况,提及公众对庞培提案的反应、对狄奥尼修斯的安排,以及弟弟克温图斯面临的财政困难。

§7.18.1IIII Non. Febr. mulieres nostrae Formias venerunt tuaque erga se officia plena tui suavissimi studi ad me pertulerunt.
2月2日,我们的女人们来到了福尔米亚,并向我转达了你对她们充满你那极其甜蜜关怀的帮助。
eas ego, quoad sciremus utrum turpi pace nobis an misero bello esset utendum, in Formiano esse volui et una Cicerones.
我希望她们在福尔米亚的别墅里留下来,直到我们知道应当接受耻辱的和平还是痛苦的战争,两位小西塞罗也和她们在一起。
ipse cum fratre Capuam ad consules (Nonis enim adesse iussi sumus) iii Nonas profectus sum, cum has litteras dedi.
我本人与弟弟在2月3日,即寄出此信的那一天,出发前往卡普阿的执政官那里(因为我们被命令在2月5日到场)。
responsa Pompei grata populo et probata contioni esse dicuntur.
据说庞培的答复受到了民众的欢迎,并得到了集会的认可。
ita putaram.
我也曾是这样想的。
quae quidem ille si repudiarit, iacebit; si acceperit—.
如果他真的拒绝这些条件,他就会倒下;如果他接受的话——。
"utrum igitur" inquies "mavis?" responderem, si quem ad modum parati essemus scirem.
「那么,」你会问,「你更希望哪一个呢? 」如果我知道我们的准备情况如何,我就会回答了。
§7.18.2Cassium erat hic auditum expulsum Ancona eamque urbem a nobis teneri.
在这里听到传闻说,卡西乌斯已被从安科纳驱逐出去,而那座城市正由我们的人控制。
si bellum futurum est, negotium utile.
如果战争将要发生,这是一件有益的事情。
Caesarem quidem L. Caesare cum mandatis de pace misso tamen aiunt acerrime dilectum habere, loca occupare, vincire praesidiis.
确实,人们说虽然卢基乌斯·凯撒带着和平的指示被派去,但凯撒依然在极其活跃地进行征兵、占领地方并用守备队加以巩固。
o perditum latronem! o vix ullo otio compensandam hanc rei publicae turpitudinem! sed stomachari desinamus, tempori pareamus, cum Pompeio in Hispaniam eamus.
哦,这个无可救药的强盗! 哦,国家这般耻辱,几乎无法用任何和平安宁来补偿! 但让我们停止生气吧,顺应时势,随庞培去西班牙。
haec optima in malis, quoniam illius alterum consulatum a re publica ne data quidem occasione reppulimus.
这是不幸中的最佳选择,因为我们甚至没有给国家一个机会,就拒绝了他的第二次执政官职位。
sed haec hactenus.
但这些就说到这里吧。
§7.18.3de Dionysio fugit me ad te antea scribere; sed ita constitui, exspectare responsa Caesaris, ut, si ad urbem rediremus, ibi nos exspectaret, sin tardius id fieret, tum eum arcesseremus.
关于狄奥尼修斯,我之前忘了给你写信;但我已决定,先等待凯撒的答复,以便如果我们回到罗马城,他就在那里等我们,但如果这事被耽搁,那么那时再召他来。
omnino quid ille facere debuerit in nostra illa fuga, quid docto homine et amico dignum fuerit, cum praesertim rogatus esset, scio, sed haec non nimis exquiro a Graecis.
总之,在我们的那次逃亡中,他本该做什么,什么才配得起一个学者和朋友的身份,尤其是他曾被请求过,我是清楚的,但我并不对希腊人苛求这些。
tu tamen videbis, si erit, quod nolim, arcessendus, ne molesti simus invito.
然而你还是要留意,如果必须召他来(这非我所愿),免得我们违背他的意愿而使他感到厌烦。
§7.18.4Quintus frater laborat ut tibi quod debet ab Egnatio solvat; nec Egnatio voluntas deest nec parum locuples est, sed cum tale tempus sit ut Q. Titinius (multum enim est nobiscum) viaticum se neget habere idemque debitoribus suis denuntiarit ut eodem faenore uterentur, atque hoc idem etiam L. Ligus fecisse dicatur, nec hoc tempore aut domi nummos Quintus habeat aut exigere ab Egnatio aut versuram usquam facere possit, miratur te non habuisse rationem huius publicae difficultatis.
我弟弟克温图斯正在努力通过埃格纳提乌斯向你偿还他所欠的债务;埃格纳提乌斯既不缺乏意愿,也不是不够富有,但由于此时局如此,以至于克温图斯·蒂蒂尼乌斯(因为他经常和我们在一起)声称自己连旅费都没有,并且已经通告他的债务人要继续适用同样的利息,而且据说卢基乌斯·利古斯也做了同样的事情,而克温图斯在此时既没有现钱在家,也无法从埃格纳提乌斯那里催收到,也无法在任何地方进行转贷,因此他感到奇怪的是,你竟然没有考虑到这一社会性的困难。
ego autem etsi illud ψευδησιόδειον (ita enim putatur) observo "μηδὲ δίκην," praesertim in te a quo nihil umquam vidi temere fieri, tamen illius querela movebar.
至于我,尽管我遵守那个伪赫西俄德的格言(人们是这样认为的)——「切勿做出判决」,特别是在对待你时,因为我从未见你轻率地做过任何事,但我仍然被他的抱怨触动了。
hoc quicquid est te scire volui.
无论这到底是怎么回事,我只想让你知道。

词汇与语法注释

  1. §7.18.1esset utendum — 动形容词的非人称句式,支配夺格的 pace 与 bello 作为使用的对象。与格 nobis 表示施事者(“被我们”)。因间接疑问从句 utrum ... an ... 中的时态配合,故使用未完了过去时虚拟式。
  2. §7.18.1responderem, si — responderem 为未完了过去时虚拟式,与条件从句 si ... scirem 构成与现在事实相反的虚拟条件句(“如果我知道……我就会回答”)。
  3. §7.18.2Cassium erat hic auditum expulsum — 夺格不定式结构 Cassium ... expulsum [esse] 作为非人称被动动词 erat auditum(“这里有传闻说……”)的主语。对格 Cassium 是不定式的逻辑主语。
  4. §7.18.3fugit me ... scribere — fugit me(字面意为“它逃过了我”)是一个非人称表达,意为“我忘记了……”,带有人称代词宾格 me 和不定式 scribere。
  5. §7.18.4cum tale tempus sit ut — cum 是表示原因的连词(“因为”),带有虚拟式 sit。通过相关词 tale ... ut 引导一个结果从句(“由于时局如此,以至于……”)。

引用这一段

西塞罗, 致阿提库斯书信集 §7.18.1-7.18.4. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0474.phi057.humanitext-lat1:7.18.1-7.18.4

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。