Humanitext Reader

西塞罗 · 致阿提库斯书信集 §7.17.1-7.17.5

送子避难的打算与对凯撒拉拢的回应

第 157 段,共 461 段 · 拉丁语

内容简介

西塞罗向阿提库斯谈及将孩子们送往希腊的计划,开玩笑提到罗马房价下跌,并汇报了庞培与凯撒之间的使者谈判情况以及凯撒通过特雷巴提乌斯对他的拉拢与回应。

§7.17.1tuae litterae mihi gratae iucundaeque sunt.
你寄来的信让我感到十分高兴和愉快。
de pueris in Graeciam transportandis tum cogitabam cum fuga ex Italia quaeri videbatur.
关于把孩子们送到希腊去,是我在似乎需要逃离意大利时考虑的事情。
nos enim Hispaniam peteremus; illis hoc aeque commodum non erat.
因为我们本打算前往西班牙,而这对他们来说并不同样方便。
tu ipse cum Sexto etiam nunc mihi videris Romae recte esse posse; etenim minime amici Pompeio nostro esse debetis.
你本人和塞克斯图斯即使在现在,在我看来似乎也能安全地留在罗马;因为你们确实没有理由成为我们庞培的朋友。
nemo enim umquam tantum de urbanis praediis detraxit.
因为从来没有人给城市不动产带来过如此大的贬值。
videsne me etiam iocari?
你看到我甚至在开玩笑吗?
§7.17.2scire iam te oportet L. Caesar quae responsa referat a Pompeio, quas ab eodem ad Caesarem ferat litteras.
你现在应该已经知道卢基乌斯·凯撒从庞培那里带回了什么答复,以及他从庞培那里给凯撒带去了什么信。
scriptae enim et datae ita sunt ut proponerentur in publico.
因为这些信件的撰写和递交方式就是为了公之于众。
in quo accusavi mecum ipse Pompeium qui, cum scriptor luculentus esset, tantas res atque eas quae in omnium manus venturae essent Sestio nostro scribendas dederit.
在这件事上,我自己在心里谴责了庞培,他自己明明是一位极佳的写作者,却把如此重大、且将传到每个人手中的事情,交给我们的小塞斯提乌斯去撰写。
itaque nihil umquam legi scriptum Σηστιωδέστερον.
因此,我从未读过写得更具有“塞斯提乌斯风格”的东西。
perspici tamen ex litteris Pompei potest nihil Caesari negari omniaque ei cumulate quae postulet dari.
然而,从庞培的信中可以看出,凯撒没有遭到任何拒绝,他所要求的一切都得到了过分的满足。
quae ille amentissimus fuerit nisi acceperit, praesertim cum impudentissime postulaverit.
如果他不接受这些条件,那他就是彻底疯了,尤其是考虑到他曾极其无耻地提出这些要求。
quis enim tu es qui dicas, "si in Hispaniam profectus erit, si praesidia dimiserit?" tamen conceditur: minus honeste nunc quidem violata iam ab illo re publica illatoque bello quam si olim de ratione habenda impetrasset.
你算什么人,竟敢说:“如果他前往西班牙,如果他解散守备队”? 然而,这些还是被允诺了:虽然现在国家已被他侵犯、战争已被他挑起,这比他以前获得竞选照顾时显得体面上差了许多。
et tamen vereor ut his ipsis contentus sit.
但我仍然担心他不会满足于这些。
nam cum ista mandata dedisset L. Caesari, debuit esse paulo quietior dum responsa referrentur; dicitur autem nunc esse acerrimus.
因为当他向卢基乌斯·凯撒交代了那些指示时,在答复带回之前,他本该稍微安静一些;但据说他现在正表现得极为咄咄逼人。
§7.17.3Trebatius quidem scribit se ab illo viiii Kal. Febr. rogatum esse ut scriberet ad me ut essem ad urbem; nihil ei me gratius facere posse.
特雷巴提乌斯确实写信说,他在1月24日被凯撒请求写信给我,让我留在罗马城附近;说我这样做最能讨得他的欢心。
haec verbis plurimis.
这些话写得十分冗长。
intellexi ex dierum ratione, ut primum de discessu nostro Caesar audisset, laborare eum coepisse ne omnes abessemus.
我从日期的推算中领悟到,凯撒一听说我们离开的消息,就立刻开始担心我们全部不在场。
itaque non dubito quin ad Pisonem, quin ad Servium scripserit; illud admiror non ipsum ad me scripsisse, non per Dolabellam, non per Caelium egisse.
因此,我不怀疑他给皮索写了信,也给塞尔维乌斯写了信;我感到奇怪的是,他自己没有写信给我,也没有通过多拉贝拉,或者通过凯利乌斯来接洽。
quamquam non aspernor Trebati litteras, a quo me unice diligi scio.
尽管我并不轻视特雷巴提乌斯的来信,我知道他对我有着绝无仅有的情谊。
§7.17.4rescripsi ad Trebatium (nam ad ipsum Caesarem qui mihi nihil scripsisset nolui) quam illud hoc tempore esset difficile; me tamen in praediis meis esse neque dilectum ullum neque negotium suscepisse.
我给特雷巴提乌斯回了信(因为我不想给未曾给我写过信的凯撒本人写信),说明了在此时此刻那是多么困难;而我则留在我的庄园里,既没有参与任何征兵,也没有承担任何事务。
in quo quidem manebo dum spes pacis erit; sin bellum geretur, non deero officio nec dignitati meae, pueros ὑπεκθέμενοσ in Graeciam.
只要和平还有希望,我确实会留在这个状态中;但如果战争爆发,我不会亏对我的职责和尊严,我会把孩子们安全退避到希腊。
totam enim Italiam flagraturam bello intellego.
因为我明白整个意大利都将被战火席卷。
tantum mali est excitatum partim ex improbis, partim ex invidis civibus.
如此巨大的灾祸,部分是由邪恶的市民激起的,部分是由嫉妒的市民激起的。
sed haec paucis diebus ex illius ad nostra responsa responsis intellegentur quorsum evasura sint.
但这件事情在几天之内,通过他针对我们的答复所作出的答复,就会明白它们将走向何方。
tum ad te scribam plura, si erit bellum; sin †autem† etiam indutiae, te ipsum, ut spero, videbo.
到那时,如果爆发战争,我会给你写更多信;但如果是停战,我希望能见到你本人。
§7.17.5ego iiii Nonas Febr. , quo die has litteras dedi, in Formiano, quo Capua redieram, mulieres exspectabam.
我于2月2日,即寄出此信的这一天,在福尔米亚的别墅里(我从卡普阿回到了这里)等待着女人们。
quibus quidem scripseram tuis litteris admonitus ut Romae manerent.
受到你来信的提醒,我确实曾写信让她们留在罗马。
sed audio maiorem quendam in urbe timorem esse.
但我听说城里有某种更大的恐慌。
Capuae Nonis Febr. esse volebam, quia consules iusserant.
我希望在2月5日到达卡普阿,因为执政官们是这样命令的。
quicquid huc erit a Pompeio adlatum, statim ad te scribam tuasque de istis rebus litteras exspectabo.
任何从庞培那里传到这里的消息,我都会立刻写信告诉你,并期待你关于这些事情的来信。

词汇与语法注释

  1. 7.17.1nos enim Hispaniam peteremus — 虚拟语气未完成过去时 'peteremus' 表示过去未实现的意图(“我们本打算前往西班牙”)。这回顾了西塞罗等人当时考虑的计划,该计划随后被放弃。
  2. 7.17.1Sexto — 指塞克斯图斯·佩杜卡埃乌斯(Sextus Peducaeus),西塞罗和阿提库斯的共同朋友。
  3. 7.17.2Sestio — 指普布利乌斯·塞斯提乌斯(Publius Sestius)。他被委托起草给凯撒的官方答复,但因其文笔笨拙死板而闻名,从而引出下一句中带有幽默色彩的造词 'Σηστιωδέστερον'。
  4. 7.17.2Σηστιωδέστερον — 希腊语比较级,意为“更具塞斯提乌斯特征的(即死板或笨拙的)”。这是西塞罗为了嘲讽朋友塞斯提乌斯糟糕的文体而特意创造的词汇。
  5. 7.17.2quae ille amentissimus fuerit nisi acceperit — 'quae' 是关系代词的文首用法(中性复数宾格),指代前文的 'omnia quae postulet'。虚拟语气 'fuerit' 具有断定或潜在意味,与条件从句中的 'nisi acceperit'(虚拟语气完成时)相呼应,构成一个极具确定性的假设:“如果他不接受这些,他就是彻底疯了”。
  6. 7.17.2vereor ut — 在表示恐惧的动词 'vereor' 后,'ut' 引导的从句表示否定的担心,即“我担心他不能(满足)”。与之相对,'ne' 引导的从句则表示“我担心他会”。
  7. 7.17.3ut essem ad urbem — 短语 'ad urbem' 意为留在“城近郊(城门外)”。西塞罗当时保有着行省总督的军事指挥权(imperium),在等待凯旋式期间,他不能进入罗马城界(pomerium),否则就会丧失指挥权,因此采用这种表达。
  8. 7.17.4ὑπεκθέμενος — 希腊语主格阳性单数分词(中介语态),意为“预先带到安全地带、避难”。西塞罗使用希腊语分词来简洁地表达在拉丁语中较难传神表达或需要委婉说明的避难举动。

引用这一段

西塞罗, 致阿提库斯书信集 §7.17.1-7.17.5. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0474.phi057.humanitext-lat1:7.17.1-7.17.5

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。