§7.14.1A. d. vi Kal. Febr. Capuam Calibus proficiscens, cum leviter lippirem, has litteras dedi.
1月27日,在我从卡莱斯出发前往卡普阿、正患着轻微眼疾时,我写下了这封信。
L. Caesar mandata Caesaris detulit ad Pompeium a. d. viii Kal. , cum is esset cum consulibus Teani.
卢基乌斯·凯撒于1月25日将凯撒的提议送达给庞培,当时庞培正与执政官们在特阿努姆。
probata condicio est, sed ita ut ille de iis oppidis quae extra suam provinciam occupavisset praesidia deduceret.
条件被接受了,但前提是他必须从他在自己属州之外所占领的城镇中撤出守备队。
id si fecisset, responsum est ad urbem nos redituros esse et rem per senatum confecturos.
答复是,如果他做到了这一点,我们将回到罗马城,并通过元老院来解决这件事情。
spero posse in praesentia pacem nos habere; nam et illum furoris et hunc nostrum copiarum suppaenitet.
我希望我们目前能够获得和平;因为那个人对自己的疯狂、而我们这位对自己的兵力不足,似乎都有些后悔了。
§7.14.2me Pompeius Capuam venire voluit et adiuvare dilectum; in quo parum prolixe respectent Campani coloni.
庞培希望我到卡普阿去协助征兵;在这一事务上,坎帕尼亚的殖民者们显得不怎么热心。
gladiatores Caesaris qui Capuae sunt, de quibus ante ad te falsum ex A. Torquati litteris scripseram, sane commode Pompeius distribuit binos singulis patribus familiarum.
至于在卡普阿的凯撒的角斗士,关于他们,我之前根据奥卢斯·托尔夸图斯的手信给你写了错误的信息,庞培其实非常妥当地把他们分发了,每户家长分派两个。
scutorum in ludo IↃↃ fuerunt.
角斗士学校里有五千面盾牌。
eruptionem facturi fuisse dicebantur.
据说他们曾企图发起暴动。
sane multum in eo rei publicae provisum est.
的确,在这件事上,国家已经做好了充分的防范。
§7.14.3de mulieribus nostris in quibus est tua soror, quaeso videas ut satis honestum nobis sit eas Romae esse cum ceterae illa dignitate discesserint.
关于我们的女眷,其中也包括你的妹妹,我恳求你看看,在其他具有同样身份的女性都已经离开的情况下,她们留在罗马对我们来说是否足够体面。
hoc scripsi ad eas et ad te ipsum antea.
我以前写信给她们以及你本人提过此事。
velim eas cohortere ut exeant, praesertim cum ea praedia in ora maritima habeamus quoi ego praesum ut in iis pro re nata non incommode possint esse.
我希望你能督促她们离开,特别是我们在海岸一带拥有那些由我管辖的地产,她们可以根据具体情况在其中相当舒适地居住。
nam si quid offendimus in genero nostro (quod quidem ego praestare non debeo)—sed id fit maius quod mulieres nostrae praeter ceteras Romae remanserunt.
因为,即使我们在女婿身上发现了什么令人不快的地方(这确实不该由我来承担责任)——但由于我们的女眷比其他人更特别地留在了罗马,这件事就变得更加严重了。
tu ipse cum Sexto scire velim quid cogites de exeundo de totaque re quid existimes.
我希望知道你本人和塞克斯图斯对离开有什么想法,以及你对整个局势有什么看法。
equidem ad paceni hortari non desino; quae vel iniusta utilior est quam iustissimum bellum cum civibus.
至于我,我一刻也没有停止过劝和;因为哪怕是不公正的和平,也比与同胞进行最正义的战争更有益。
sed haec ut fors tulerit.
但这些事就听凭命运的安排吧。