Humanitext Reader

西塞罗 · 致阿提库斯书信集 §7.13.1-7.13.4

拉比埃努斯的离叛与对罗马无备的忧虑

第 152 段,共 461 段 · 拉丁语

内容简介

西塞罗赞赏拉比埃努斯的背离,但感叹庞培在军事上的无所作为以及罗马面对凯撒时的无防备状态,并就家人的避难问题征求阿提库斯的建议,期待其对未来的预测。

§7.13.1de Vennonianis rebus tibi adsentior.
关于温诺尼乌斯的事,我赞同你的看法。
Labienum ἥρωα iudico.
我认为拉比埃努斯是个英雄。
facinus iam diu nullum civile praeclarius, qui, ut aliud nihil, hoc tamen profecit, dedit illi dolorem.
长期以来还没有过如此光荣的公民壮举;他即使没有带来别的,至少也做到了这一点,即使他感到痛苦。
sed etiam ad summam profectum aliquid puto.
但我也认为这对大局有所帮助。
amo etiam Pisonem.
我很赞赏皮索。
cuius iudicium de genero suspicor visum iri grave.
我揣测他对他女婿的评价将被视为是具有分量的。
quamquam genus belli quod sit vides.
尽管你明白这是怎样的一场战争。
ita civile est ut non ex civium dissensione sed ex unius perditi civis audacia natum sit.
它是如此具有内战色彩,以至于它并非源于公民之间的分歧,而是源于一个堕落公民一人的肆无忌惮。
is autem valet exercitu, tenet multos spe et promissis, omnia omnium concupivit.
然而他拥有一支强大的军队,用希望和承诺拉拢了许多人,贪图所有人的所有东西。
huic tradita urbs est nuda praesidio, referta copiis.
罗马城已交到了这个人手中,城中毫无防备,却装满了物资。
quid est quod ab eo non metuas qui illa templa et tecta non patriam sed praedam putet? quid autem sit acturus aut quo modo nescio, sine senatu, sine magistratibus.
对于一个把那些神庙和房屋不当成祖国而当成掠夺物的人,你还有什么不害怕的呢? 然而,在既没有元老院又没有政务官的情况下,他打算做什么、怎么做,我不得而知。
ne simulare quidem poterit quicquam πολιτικῶσ.
他甚至连假装行事合乎宪政都做不到。
nos autem ubi exsurgere poterimus aut quando? quorum dux quam ἀστρατήγητοσ tu quoque animadvertis quoi ne Picena quidem nota fuerint; quam autem sine consilio res testis.
而我们又能在何处、何时重新站起来呢? 正如你所注意到的,我们的领袖是多么缺乏将才,他甚至连皮凯努姆的情况都不了解;而整个行动是多么缺乏计划,事实就是证明。
ut enim alia omittam decem annorum peccata, quae condicio non huic fugae praestitit?
因为,且不说过去十年的其他错误,有什么条件不比这番逃跑更好呢?
§7.13.2nec vero nunc quid cogitet scio ac non desino per litteras sciscitari.
事实上我现在也不知道他在想什么,并且我不断地通过信件去询问。
nihil esse timidius constat, nihil perturbatius.
显而易见,没有什么比他更胆怯、更混乱的了。
itaque nec praesidium cuius parandi causa ad urbem retentus est nec locum ac sedem praesidi ullam video.
因此,我既没有看到他为了筹建而被留在城郊的守备部队,也没有看到守备部队的任何据点和位置。
spes omnis in duabus insidiose retentis paene alienis legionibus.
所有的希望都寄托在两支通过阴谋扣留的、几乎属于他人的军团上。
nam dilectus adhuc quidem invitorum est et a pugnando abhorrentium; condicionum autem amissum tempus est.
因为到目前为止,征召上来的都是些不情愿、厌恶战斗的人;而谈条件的时机也已经失去了。
quid futurum sit non video; commissum quidem a nobis certe est sive a nostro duce ut e portu sine gubernaculis egressi tempestati nos traderemus.
我看不清未来会怎样;但我们、或者说是我们的领袖,确实犯下了这样的错误:在没有舵的情况下驶出港口,将我们自己交给了风暴。
§7.13.3itaque de Ciceronibus nostris dubito quid agam; nam mihi interdum amandandi videntur in Graeciam; de Tullia autem et Terentia, cum mihi barbarorum adventus proponitur, quinia timeo; cum autem Dolabellae venit in mentem, paulum respiro.
因此,关于我们的年轻西塞罗们,我正犹豫该怎么办;因为我有时觉得应该把他们送到希腊去;至于图莉娅和特伦蒂娅,当我想起蛮族的到来时,我感到万分恐惧;但当我想起多拉贝拉时,我又稍微松了一口气。
sed velim consideres quid faciendum putes primum πρὸσ τὸ (aliter enim mihi de illis ac de me ipso consulendum est), deinde ad opiniones, ne reprehendamur quod eas Romae velimus esse in communi bonorum fuga.
但我希望你考虑一下你认为该怎么做:首先是关于她们的安全——因为我对她们的考虑必须与对我自己的考虑不同——其次是关于世人的看法,免得在这场善人们的共同逃亡中,我们因想让她们留在罗马而受到谴责。
quin etiam tibi et Peducaeo (scripsit enim ad me) quid faciatis videndum est.
甚至你和佩杜卡埃乌斯也必须看看你们该怎么做。
is enim splendor est vestrum ut eadem postulentur a vobis quae ab amplissimis civibus.
因为你们的名望是如此显著,以至于对你们的要求与对最显赫的公民的要求是一样的。
sed de hoc tu videbis, quippe cum de me ipso ac de meis te considerare velim.
但这件事你自己会看着办,毕竟我更希望你为我和我的家人出谋划策。
§7.13.4reliquum est ut et quid agatur quoad poteris explores scribasque ad me et quid ipse coniectura adsequare;
剩下的是,你要尽你所能去探明正在发生的事并写信告诉我,以及你本人通过推测得出了什么结论;这也是我更期待你做的事。
quod etiam a te magis exspecto. nam acta omnibus nuntiantibus a te exspecto futura.
因为,虽然所有人都会通报已经发生的事,但我从你这里期待的是未来的事。
"μάντισ δ'" loquacitati ignosces, quae et me levat ad te quidem scribentem et elicit tuas litteras.
“而预言家……” 请原谅我的多话,这既让我在写信给你时感到宽慰,也能引出你的回信。
aenigma plane non intellexi; est enim numero Platonis obscurius.
那个谜语我完全没有看懂;因为它比柏拉图的数字还要晦涩。

词汇与语法注释

  1. 7.13.1facinus iam diu nullum civile praeclarius — 省略了系动词(如 fuit)的省略句式。该句将前句提到的拉比埃努斯的脱离行为称赞为长期以来最光荣的公民壮举。
  2. 7.13.1ut enim alia omittam decem annorum peccata — 使用虚拟语气现在时 omittam 的独立目的从句,作为插入语惯用表达,意为“为了省略过去十年的其他错误”,即“且不说……”。
  3. 7.13.2commissum quidem a nobis certe est sive a nostro duce ut ... traderemus — 无人称被动语态 commissum est 带有由 ut 引导的从句(traderemus 为虚拟语气未完成过去时)作为实质主语(起结果或名词性作用),意为“我们或我们的领袖确实犯下了将我们自己交托给……的错误”。
  4. 7.13.3primum πρὸσ τὸ — 希腊语介词短语在途中中断。其后跟随的词(大概是表示“安全”的 ἀσφαλές 等)被故意省略,或因在上下文中不言自明而被省略。译文中根据这一意图译作“安全”。
  5. 7.13.3quod eas Romae velimus esse — 虚拟语气 velimus 的使用,是因为世人谴责(reprehendamur)的原因是从潜在批评者的主观视角提出来的,或者是因为受到了主句虚拟语气的同化(subjunctive attraction)。

引用这一段

西塞罗, 致阿提库斯书信集 §7.13.1-7.13.4. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0474.phi057.humanitext-lat1:7.13.1-7.13.4

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。