§7.11.1quaeso, quid est hoc? aut quid agitur? mihi enim tenebrae sunt.
请问,这究竟是怎么回事? 或者说正在发生什么? 对我来说,一切都笼罩在黑暗之中。
"Cingulum"
inquit
"nos tenemus, Anconem amisimus; Labienus discessit a Caesare.
“我们控制了琴古鲁姆,”他说,“但失去了安科纳;拉比埃努斯已经离开了凯撒。
"
utrum de imperatore populi Romani an de Hannibale loquimur? o hominem amentem et miserum qui ne umbram quidem umquam τοῦ καλοῦ viderit! atque haec ait omnia facere se dignitatis causa.
” 我们谈论的是罗马人民的统帅,还是汉尼拔? 哦,多么疯狂而可怜的人啊,他竟然连美(善)的影子都未曾见过! 而且他声称自己做这一切都是为了个人的尊严。
ubi est autem dignitas nisi ubi honestas? honestum igitur habere exercitum nullo publico consilio, occupare urbis civium quo facilior sit aditus ad patriam, χρεῶν, φυγάδων καθόδουσ, sescenta alia scelera moliri,
"τὴν θεῶν μεγίστην ὥστ' ἔχειν τυραννίδα"
sibi habeat suam fortunam! unam me hercule tecum apricationem in illo lucrativo tuo sole malim quam omnia istius modi regna vel potius mori miliens quam semel istius modi quicquam cogitare.
然而,若无道德之善,尊严又何在? 那么,在没有国家决议的情况下保有军队、占领公民的城市以便更容易地进入祖国、企图废除债务和让流亡者归来、谋划无数其他罪恶,“为了拥有神明中最为伟大的僭主统治”,难道这就是道徳之善吗? ——让他自己守着他的命运去吧! 凭赫拉克勒斯起誓,我宁愿在属于你的那片宝贵的阳光下与你一同晒一次太阳,也不要所有那样的王权;或者更确切地说,我宁可死一千次,也不愿动一次那样的念头。
"quid si tu velis?"
inquis.
“如果你自己也想要呢? ”你问。
§7.11.2age, quis est cui velle non liceat? sed ego hoc ipsum
"velle"
miserius esse duco quam in crucem tolli.
好啦,有谁是不被允许去渴望的呢? 但我认为,这种“渴望”本身就比被钉上十字架还要痛苦。
una res est ea miserior, adipisci quod ita volueris.
只有一件事比这更痛苦:那就是得到了你如此渴望的东西。
sed haec hactenus.
不过,这件事就说到这里。
libenter enim in his molestiis ἐνσχολάζω τόσον.
因为在这些烦恼中,我乐意在这类思考上消磨这么一些闲暇。
§7.11.3redeamus ad nostrum.
让我们回到我们 slice 的那位朋友身上。
per fortunas! quale tibi consilium Pompei videtur? hoc quaero quod urbem reliquerit.
看在命运的份上! 你觉得庞培的计划如何? 我问的是他放弃罗马市这一决定。
ego enim ἀπορῶ.
因为我感到百思不得其解。
tum nihil absurdius.
当时,没有比这更荒谬的了。
urbem tu relinquas? ergo idem, si Galli venirent?
"non est"
inquit
"in parietibus res publica.
你竟然要放弃这座城市吗? 那么,如果高卢人来了,你也同样如此吗? “国家并不存在于墙壁之中。 ”他说。
"
at in aris et focis.
但它存在于祭坛和炉灶之中。
"fecit Themistocles.
“地米斯托克利也曾这样做。
"
fluctum enim totius barbariae ferre urbs una non poterat.
” 那是因单单一座城市无法承受整个蛮族大军的洪流。
at idem Pericles non fecit annum fere post quinquagesimum, cum praeter moenia nihil teneret; nostri olim urbe reliqua capta arcem tamen retinuerunt.
然而,大约五十年后,伯里克利在除了城壁之外一无所有时,也没有这样做;从前我们的先祖在城市的其余部分都被攻占时,却依然坚守着要塞。
"οὕτωσ που"
“大概如此吧。
§7.11.4rursus autem ex dolore municipali sermonibusque eorum quos convenio videtur hoc consilium exitum habiturum.
” 但另一方面,从地方城镇的痛苦以及我所会面的人的谈话来看,这个计划似乎会产生某种结果。
mira hominum querela est (nescio an istic, sed facies ut sciam) sine magistratibus urbem esse, sine senatu.
人们的怨言令人吃惊(我不知道你们那里是否也如此,但请让我知晓),即城市里竟然没有政务官,也没有元老院。
fugiens denique Pompeius mirabiliter homines movet.
总之,庞培的逃亡令人惊奇地打动了人心。
quid quaeris? alia causa facta est.
你还想问什么? 事态已经完全不同了。
nihil iam concedendum putant Caesari.
现在人们认为绝不能对凯撒做出任何让步。
haec tu mihi explica qualia sint.
请向我解释一下这些事情究竟意味着什么。
§7.11.5ego negotio praesum non turbulento.
我所负责的事务并不混乱。
vult enim me Pompeius esse quem tota haec Campania et maritima ora habeat ἐπίσκοπον, ad quem dilectus et summa negoti referatur.
因为庞培希望我成为整个坎帕尼亚和沿海地区所拥有的监督,招募兵员和事务的全权都要汇报到我这里。
itaque vagus esse cogitabam.
因此,我曾打算四处巡视。
te puto iam videre quae sit ὁρμή Caesaris, qui populus, qui totius negoti status.
我想你已经看清了凯撒的势头、民众的态度以及整件事态的状况。
ea velim scribas ad me et quidem, quoniam mutabilia sunt, quam saepissime.
我希望你能把这些写信告诉我,而且,既然形势瞬息万变,写得越频繁越好。
acquiesco enim et scribens ad te et legens tua.
因为无论是给你写信还是读你的来信,我都感到心安。