§7.10.1subito consilium cepi ut ante quam luceret exirem, ne qui conspectus fieret aut sermo, lictoribus praesertim laureatis.
我突然决定在天亮前出发,以免被人看见或招致议论,尤其是(我还带着)饰有月桂叶的扈从。
de reliquo neque hercule quid agam neque quid acturus sim scio; ita sum perturbatus temeritate nostri amentissimi consili.
至于往后的事,凭赫拉克勒斯起誓,我既不知道自己现在该做什么,也不知道将来要做什么;我们那极其愚蠢的计划之轻率,使我如此心神不宁。
tibi vero quid suadeam quoius ipse consilium exspecto? Gnaeus noster quid consili ceperit capiatve nescio, adhuc in oppidis coartatus et stupens.
至于你,我自己尚在等待你的建议,我又怎能给你提出建议呢? 我们的格奈乌斯已经或正在采取什么计划,我一无所知,他目前正困守在各个城镇中,处于麻木状态。
omnes, si in Italia consistat, erimus una; sin cedet, consili res est.
如果他坚守在意大利,我们都将在一起;但如果他撤退,那就是一件需要斟酌的事了。
adhuc certe, nisi ego insanio, stulte omnia et incaute.
至少到目前为止,除非我疯了,否则一切都进行得愚蠢而毫无防备。
tu, quaeso, crebro ad me scribe vel quod in buccam venerit.
请你务必经常给我写信,哪怕是任何想到的琐事也好。