§6.7.1Quintus filius pie sane, me quidem certe multum hortante, sed currentem animum patris sui sorori tuae reconciliavit.
我的侄子小昆图斯确实非常尽孝,当然,在我极力促使之下,他使他父亲那本已有所倾向的心与你的姐姐和解了。
eum valde tuae litterae excitarunt.
你的来信极大地激励了他。
quid quaeris? confido rem ut volumus esse.
还要多问什么呢? 我相信事情正像我们所希望的那样。
bis ad te antea scripsi de re mea familiari, si modo tibi redditae litterae sunt, Graece ἐν αἰνιγμοῖσ.
我以前曾两次写信给你谈及我的个人财务问题,只要信件已经送达你手中,我是用希腊语晦涩地写成的。
scilicet nihil est movendum; sed tamen ἀφελῶσ percontando de nominibus Milonis et ut expediat ut mihi receperit hortando aliquid †aut† proficies
当然,我们不该采取过激行动;但尽管如此,通过随意打听米罗的债务,并敦促他按照对我的承诺予以解决,你将会取得一些进展。
§6.7.2ego Laodiceae quaestorem Mescinium exspectare iussi, ut confectas rationes lege Iulia apud duas civitates possem relinquere.
我已命令财务官梅斯基尼乌斯在拉奥迪基亚等候,以便我能根据朱里亚法在两个城市留下已编制好的账目。
Rhodum volo puerorum causa, inde quam primum Athenas, etsi etesiae valde reflant; sed plane volo his magistratibus quorum voluntatem in supplicatione sum expertus.
为了孩子们,我想去罗德岛,然后尽快去雅典,尽管季风正猛烈地逆着吹来;但我显然希望在那些在我请求举行感恩祭时让我体验到其好意的政务官任期内抵达。
tu tamen mitte mihi, quaeso, obviam litteras numquid putes rei publicae nomine tardandum esse nobis.
然而,求你给我送一封迎面的信,告诉我你是否认为我应当为了国家利益而延迟行程。
Tiro ad te dedisset litteras, nisi eum graviter aegrum Issi reliquissem.
如果不是我把提罗重病留在伊斯斯的话,他本该给你写信的。
sed nuntiant melius esse.
但人们报告说他好些了。
ego tamen angor; nihil enim illo adulescente castius, nihil diligentius.
但我仍然感到焦虑;因为没有比那个年轻人更纯洁、更勤勉的了。