§6.4.1Tarsum venimus Nonis Iuniis.
我们于六月五日抵达塔尔苏斯。
ibi me multa moverunt, magnum in Syria bellum, magna in Cilicia latrocinia, mihi difficilis ratio administrandi, quod paucos dies habebam reliquos annui muneris, illud autem difficillimum, relinquendus erat ex senatus consulto qui praeesset.
在那里,许多事情令我担忧:叙利亚的大战、基利家猖獗的匪患、对我而言棘手的行政事务(因为我的年度任期只剩下几天了),而最困难的则是,根据元老院的决议,我必须留下一人来主持大局。
nihil minus probari poterat quam quaestor Mescinius.
没有什么比留用财务官梅斯基尼乌斯更不可行的了。
nam de Coelio nihil audiebamus.
因为关于科埃利乌斯,我们没有听到任何消息。
rectissimum videbatur fratrem cum imperio relinquere; in quo multa molesta, discessus noster, belli periculum, militum improbitas, sescenta praeterea.
留下我的弟弟拥有指挥权似乎最合适;但其中也有诸多烦心事:我们的分离、战争的危险、士兵的不轨、此外还有无数其他事情。
o rem totam odiosam! sed haec fortuna viderit, quoniam consilio non multum uti licet.
啊,整件事真是令人厌恶! 但这些事就让命运去决定吧,既然我们无法多用计谋。
§6.4.2tu quando Romam salvus ut spero venisti, videbis, ut soles, omnia quae intelleges nostra interesse, imprimis de Tullia mea, cuius de condicione quid mihi placeret scripsi ad Terentiam cum tu in Graecia esses; deinde de honore nostro.
当你如我所望平安抵达罗马时,你会像往常一样,关照所有你认为与我的利益相关的事,首先是关于我亲爱的图利娅,在她婚事的问题上,当你还在希腊时,我就已经写信给特伦提娅说明了我的意愿;其次是关于我的荣誉。
quod enim tu afuisti, vereor ut satis diligenter actum in senatu sit de litteris meis.
因为你不在场,我担心元老院对我的信件的讨论不够认真。
illud praeterea μυστικώτερον ad te scribam, tu sagacius a odorabere.
此外,我将用更隐秘的方式向你提及下述之事,请你用敏锐的直觉去察觉。
τῆσ δάμαρτόσ μου ὁ ἀπελεύθεροσ (οἶσθα ὃν) ἔδοξέ μοι πρώην, ἐξ ὧν ἀλογευόμενος παρεφθέγγετο, πεφυρακέναι τὰσ ψήφουσ ἐκ τῆσ ὠνῆσ τῶν ὑπαρχόντων τῶν τοῦ † νοήσῃς.
我妻子的释放奴隶(你懂的是谁)日前在胡言乱语中说漏了嘴,让我觉得他似乎在购买 †(你想必明白)† 的财产时,在账目上做了手脚。
† εἷσ δήπου.
他无疑是其中一员。
non queo tantum quantum vereor scribere; tu autem fac ut mihi tuae litterae volent obviae.
我无法写下我所担心的那么多事情;但请务必让你的信件飞速向我迎面迎来。
haec festinans scripsi in itinere atque agmine.
这些是我在旅途和行军中匆忙写就的。
Piliae et puellae Caeciliae bellissimae salutem dices.
请替我向皮莉亚和最可爱的小姑娘凯基莉亚问候。