§6.3.1etsi nil sane habebam novi quod post accidisset quam dedissem ad te Philogeni liberto tuo litteras, tamen cum Philotimum Romam remitterem, scribendum aliquid ad te fuit.
尽管在把你那被释奴隶菲洛根尼斯带给你的信交出去之后,并没有发生什么新鲜事,但既然我要让菲洛提姆斯回到罗马,就必须给你写点什么。
ac primum illud quod me maxime angebat—non quo me aliquid iuvare posses; quippe; res enim est in manibus, tu autem abes longe gentium; "
πολλὰ δ' ἐν μεταιχμίῳ
νότοσ κυλίνδει κύματ' εὐρείησ ἁλός. "
obrepit dies, ut vides (mihi enim a. d. iii Kal. Sextil. de provincia decedendum est), nec succeditur.
首先是那件最让我焦虑的事——倒不是因为你能在什么地方帮上我,当然帮不上,因为事情迫在眉睫,而你却远在天涯海角: “πολλὰ δ' ἐν μεταιχμίῳ νότοσ κυλίνδει κύματ' εὐρείησ ἁλός.” 正如你所见,日子正一天天逼近(因为我必须在八月一日的三天前离开属州),而接替者却还没有定下来。
quem relinquam qui provinciae praesit? ratio quidem et opinio hominum postulat fratrem, primum quod videtur esse honos, nemo igitur potior; deinde quod solum habeo praetorium.
我应该留下谁来治理这行省呢? 道理和众人的舆论确实要求留下我弟弟,首先是因为这似乎是一种荣誉,所以没有人比他更合适;其次是因为他是我身边唯一的元法务官。
Pomptinus enim ex pacto et convento (nam ea lege exierat) iam a me discesserat; quaestorem nemo dignum putat; etenim est
"levis, libidinosus, tagax. "
因为蓬普蒂努斯根据协定和约定(因为他是在那个条件下出来的)已经离开了我;至于财务官,没有人认为他配得上,因为他确实是“轻浮、放荡、手脚不干净”。
§6.3.2de fratre autem primum illud est: persuaderi ei non posse arbitror; odit enim provinciam, et hercule nihil odiosius, nihil molestius.
至于我弟弟,首先是这点:我认为他是不可能被说服的;因为他痛恨行省,凭赫拉克勒斯起誓,没有什么比这更令人厌恶、更令人烦恼的了。
deinde ut mihi nolit negare, quidnam mei sit offici? cum bellum esse in Syria magnum putetur, id videatur in hanc provinciam erupturum, hic praesidi nihil sit, sumptus annuus decretus sit, videaturne aut pietatis esse meae fratrem relinquere aut diligentiae nugarum aliquid relinquere? magna igitur, ut vides, sollicitudine adficior, magna inopia consili.
其次,即便他不想拒绝我,我的职责究竟是什么呢? 既然人们认为叙利亚正发生着一场大战,而且这场大战似乎要蔓延到这个行省来,而这里又没有守备部队,只通过了一年的费用决议,那么,留下我弟弟,这能说符合我的亲情,还是说留下一个无用之人符合我的尽职? 因而,正如你所见,我正处于极大的焦虑和极度的无计可施之中。
quid quaeris? toto negotio nobis opus non fuit.
简而言之,我们根本就不需要掺和这整件事。
quanto tua provincia melior! decedes cum voles, nisi forte iam decessisti; quem videbitur praeficies Thesprotiae et Chaoniae.
你的属地是多么好啊! 你只要想走就可以走,除非你可能已经走了;你可以把任何你认为合适的人放在戴斯普罗提亚和查奥尼亚的统治位置上。
necdum tamen ego Quintum conveneram, ut iam, si id placeret, scirem possetne ab eo impetrari; nec tamen, si posset, quid vellem habebam.
然而我还没有和昆图斯见面,以便在需要这样做时,能立刻知道是否能从他那里得到同意;而且即使能得到同意,我也不知道我自己想要什么。
§6.3.3hoc est igitur eius modi.
所以,这件事情的情况就是这样。
reliqua plena adhuc et laudis et gratiae, digna iis libris quos dilaudas, conservatae civitates, cumulate publicanis satis factum, offensus contumelia nemo, decreto iusto et severo perpauci nec tamen quisquam ut queri audeat, res gestae dignae triumpho; de quo ipso nihil cupide agemus, sine tuo quidem consilio certe nihil.
其余的事情至今仍充满了赞誉和好意,配得上你极力赞美的那几本书:城市得以保全,税吏们得到了充分的满足,没有一个人因受到侮辱而动怒,极少数人因公正而严厉的法令而感到不快,但也没有任何一个人敢于抱怨;这些功绩足以配得上一次凯旋式;至于这凯旋式本身,我绝不会贪婪地去争取,至少没有你的建议,我肯定什么也不会做。
clausula est difficilis in tradenda provincia.
移交行省的收尾工作十分艰难。
sed haec deus aliquis gubernabit.
但某位神明会指引这些事情的。
§6.3.4de urbanis rebus scilicet plura tu scis; saepius et certiora audis; equidem doleo non me tuis litteris certiorem fieri.
至于城市里的事情,你当然知道得更多;你听到的消息更频繁、更可靠;我个人很遗憾没能通过你的信件得到更确切的消息。
huc enim odiosa adferebantur de Curione, de Paulo; non quo ullum periculum videam stante Pompeio vel etiam sedente, valeat modo; sed me hercule Curionis et Pauli meorum familiarium vicem doleo.
因为这里传来了关于克里奥和保卢斯的不快传闻;倒不是因为我看到在庞培站着、甚至是坐着的时候会有什么危险,只要他身体健康就行;但凭赫拉克勒斯起誓,我为我的密友克里奥和保卢斯的境遇感到痛心。
formam igitur mihi totius rei publicae, si iam es Romae aut cum eris, velim mittas quae mihi obviam veniat ex qua me fingere possim et praemeditari quo animo accedam ad urbem.
因此,如果你已经在罗马,或者当你到达罗马时,我希望你给我寄一份整个国家局势的轮廓,让它在半路上迎接我,好让我据此塑造自己的行动,并预先思考我该以怎样的心态接近罗马城。
est enim quiddam advenientem non esse peregrinum atque hospitem.
因为对于一个刚到来的人来说,不做一个外人或异乡客是一件颇具意义的事。
§6.3.5et quod paene praeterii, Bruti tui causa, ut saepe ad te scripsi, feci omnia.
还有,我差点漏掉的一点:为了你的布鲁图斯,正如我经常给你写信说的那样,我做了一切。
Cyprii numerabant; sed Scaptius centesimis renovato in singulos annos faenore contentus non fuit.
塞浦路斯人当时正在数钱;但对于年息一分且每年更新的条件,斯卡普蒂乌斯并不满意。
Ariobarzanes non in Pompeium prolixior per ipsum quam per me in Brutum.
阿里奥巴尔扎内斯通过他自己对庞培的慷慨程度,绝不亚于他通过我对布鲁图斯的慷慨程度。
quem tamen ego praestare non poteram; erat enim rex perpauper aberamque ab eo ita longe ut nihil possem nisi litteris; quibus pugnare non destiti.
然而我无法替他担保;因为国王极其穷困,而且我离他如此遥远,以至于除了写信之外无能为力;而在信中,我从未停止过抗争。
summa haec est. pro ratione pecuniae liber alius est Brutus tractatus quam Pompeius.
总之,按资金比例来看,布鲁图斯受到的对待比庞培要优厚得多。
Bruto curata hoc anno talenta circiter c, Pompeio in sex mensibus promissa cc.
今年已向布鲁图斯支付了大约一百塔兰同;而向庞培承诺在六个月内支付二百塔兰同。
iam in Appi negotio quantum tribuerim Bruto dici vix potest.
再者,在阿皮乌斯的事情上,我对布鲁图斯作出了多么大的让步,简直难以言表。
quid est igitur quod laborem? amicos habet meras nugas, Matinium, Scaptium.
那么我究竟为什么要发愁呢? 他身边的朋友全都是无用之辈,比如马蒂尼乌斯和斯卡普蒂乌斯。
qui quia non habuit a me turmas equitum quibus Cyprum vexaret, ut ante me fecerat, fortasse suscenset, aut quia praefectus non est, quod ego nemini tribui negotiatori, non C. Vennonio meo familiari, non tuo M. Laenio, et quod tibi Romae ostenderam me servaturum; in quo perseveravi.
后者可能因为没有从我这里得到骑兵队去骚扰塞浦路斯(像他在我来之前做的那样)而感到恼火,或者因为没有当上地方官而恼火——而这一职务我从未授予过任何商人,甚至没有给我自己的密友盖乌斯·温诺尼乌斯,也没有给你的马尔库斯·莱尼乌斯,这也是我在罗马时向你表明过要坚守的原则;我对此贯彻始终。
sed quid poterit queri is qui auferre pecuniam cum posset noluit? †aut Scaptius† qui in Cappadocia fuit, puto esse satis factum.
但是,当他本可以拿走这笔钱却自己拒绝了的时候,他还能抱怨什么呢? 至于曾留在卡帕多奇亚的那个斯卡普蒂乌斯,我认为他已经得到了满足。
is a me tribunatum cum accepisset quem ego ex Bruti litteris ei detulissem, postea scripsit ad me se uti nolle eo tribunatu.
他在从我这里接受了根据布鲁图斯的推荐信而授予他的军职后,后来又写信给我,说他不想使用那个军职。