Humanitext Reader

西塞罗 · 致阿提库斯书信集 §6.2.6-6.2.10

归国计划与斯卡普蒂乌斯债务争议的处置

第 128 段,共 461 段 · 拉丁语

内容简介

西塞罗告知了自己属州任期届满及回国计划,并针对阿特库斯为斯卡普蒂乌斯说情、请求派遣骑兵和任命其为地方官以强征高额利息一事提出严厉抗议,详细阐述了他拒绝不当要求的立场。

§6.2.6Nonis Maiis in Ciliciam cogitabam.
我正计划在五月七日出发前往基利家。
ibi cum Iunium mensem consumpsissem (atque utinam in pace! magnum enim bellum impendet a Parthis), Quintilem in reditu ponere.
在省内度过六月份之后(但愿在和平之中! 因为帕提亚人正带来一场迫在眉睫的大战),我打算在七月份踏上归途。
annuae enim mihi operae a. d. iii Kal. Sextil. emerentur.
因为我的这一年任期将在八月一日的三天前届满。
magna autem in spe sum mihi nihil temporis prorogatum iri.
不过,我抱有极大的希望,认为我的任期绝不会被延长。
habebam acta urbana usque ad Nonas Martias; e quibus intellegebam Curionis nostri constantia omnia potius actum iri quam de provinciis.
我收到了截至三月七日的城市公报;从中我了解到,由于我们那克里奥的坚持,所有事情都将被讨论,唯独不谈属州。
ergo, ut spero, prope diem te videbo.
因此,正如我所希望的,不日我便能与你相见。
§6.2.7venio ad Brutum tuum, immo nostrum, sic enim mavis.
现在谈谈你的,不,是我们的布鲁图斯,因为你更喜欢这样称呼。
equidem omnia feci quae potui aut in mea provincia perficere aut in regno experiri.
我确实已经尽我所能,无论是在我的属州内完成,还是在王国里进行尝试。
omni igitur modo egi cum rege et ago cotidie per litteras scilicet.
因此,我以各种方式与国王交涉,当然每天也通过信件进行。
ipsum enim triduum quadriduumve mecum habui turbulentis in rebus quibus eum liberavi.
因为在那些我将他解救出来的混乱局势中,我曾让他与我共处了三四天。
sed et tum praesens et postea creberrimis litteris non destiti rogare et petere mea causa; suadere et hortari sua.
但无论当时在场,还是后来通过极其频繁的信件,我都没有停止为我的缘故去请求和恳求;也从未停止为了他自己的利益去劝说和规劝。
multum profeci sed quantum non plane, quia longe absum, scio.
我取得了很大的成效,但由于相距遥远,我无法清楚地知道到底有多少成效。
Salaminios autem (hos enim poteram coercere) adduxi ut totum nomen Scaptio vellent solvere sed centesimis ductis a proxima quidem syngrapha nec perpetuis sed renovatis quotannis.
至于萨拉米斯人(因为对他们我是可以施加强制力的),我已引导他们愿意向斯卡普蒂乌斯偿还全部债务,但利息是按直近契约所载的月息一分计算,且非复利,而是每年更新。
numerabantur nummi; noluit Scaptius.
银钱都已经点清了;斯卡普蒂乌斯却不接受。
tu qui ais Brutum cupere aliquid perdere? quaternas habebat in syngrapha.
你居然还说布鲁图斯愿意承担一些损失? 他的契约里写着年息四分八厘。
fieri non poterat nec, si posset, ego pati possem.
这绝不可能,即使可能,我也不可能容忍。
audio omnino Scaptium paenitere.
我听说斯卡普蒂乌斯现在完全后悔了。
nam quod senatus consultum esse dicebat ut ius ex syngrapha diceretur, eo consilio factum est quod pecuniam Salaminii contra legem Gabiniam sumpserant.
因为至于他所说的有元老院决议规定应按契约执行审判一事,做出这一决议的原因是萨拉米斯人违反了《加比尼乌斯法》借了这笔钱。
vetabat autem Auli lex ius dici de ita sumpta pecunia.
而阿乌鲁斯的法律禁止对如此借贷的款项进行审判。
decrevit igitur senatus ut ius diceretur ex ista syngrapha.
因此元老院决议,应对该特定契约进行审判。
nunc ista habet iuris idem quod ceterae, nihil praecipui.
如今,那份契约在法律上与其他契约具有同等地位,毫无特权。
§6.2.8haec a me ordine facta puto me Bruto probaturum, tibi nescio, Catoni certe probabo.
我认为我能向布鲁图斯证明我按部就班做的这些事是正确的,对你我不知道,但对卡托我肯定能证明。
sed iam ad te ipsum revertor.
不过现在我回到你身上。
ain tandem, Attice, laudator integritatis et elegantiae nostrae, " ausus es hoc ex ore tuo— — " inquit Ennius, ut equites Scaptio ad pecuniam cogendam darem me rogare? an tu si mecum esses qui scribis morderi te interdum quod non simul sis, paterere me id facere si vellem? "non amplius" inquis "quinquaginta.
阿特库斯,你这位我们正直与高尚的赞美者,难道你真的——正如恩尼乌斯所说:“你竟敢亲口说出这话——”来请求我把骑兵派给斯卡普蒂乌斯以强行催收欠款吗? 你写信说因为不能与我在一起而时常感到难过,如果你与我在一起,难道在我想要这样做时,你会容许我这样做吗? 你说:“不超过五十人。
" cum Spartaco minus multi primo fuerunt.
”起初和斯巴达克斯在一起的人比这还要少。
quid tandem isti mali in tam tenera insula non fecissent? non fecissent autem? immo quid ante adventum meum non fecerunt? inclusum in curia senatum habuerunt Salaminium ita multos dies ut interierint non nulli fame.
在这样一个脆弱的岛上,那帮家伙究竟有什么坏事做不出来呢? 做不出来吗? 不,在我到达之前,他们有什么没做过? 他们曾把萨拉米斯的元老院议员关在议事堂里这么多年,以至于有些人因饥饿而死。
erat enim praefactus Appi Scaptius et habebat turmas ab Appio.
因为斯卡普蒂乌斯曾是阿皮乌斯的下属,并从阿皮乌斯那里得到了骑兵队。
id me igitur tu cuius me hercule os mihi ante oculos solet versari cum de aliquo officio ac laude cogito, tu me inquam rogas praefectus ut Scaptius sit? alias hoc statueramus ut negotiatorem neminem idque Bruto probaramus.
那么,每当我思考某种职责和荣耀时,你的面容——凭赫拉克勒斯起誓——总会浮现在我的眼前,你难道真的请求我让斯卡普蒂乌斯担任地方官吗? 我们以前曾做出过决定,不让任何商人担任此职,并且我们也向布鲁图斯证明了这一点。
habeat is turmas? cur potius quam cohortis? sumptu iam nepos evadit Scaptius.
他应该拥有骑兵队? 为什么是骑兵而不是步兵大队? 在开支上,斯卡普蒂乌斯现在已经变成了一个败家子。
§6.2.9"volunt" inquit "principes.
他说:“首领们希望这样。
" scio; nam ad me Ephesum usque venerunt flentesque equitum scelera et miserias suas detulerunt.
”我知道;因为他们甚至来到了以弗所找我,哭诉骑兵的罪行和他们自己的悲惨遭遇。
itaque statim dedi litteras ut ex Cypro equites ante certam diem decederent, ob eamque causam tum ob ceteras Salaminii nos in caelum decretis suis sustulerunt.
因此我立刻写信,命令骑兵在特定日期前撤离塞浦路斯,正因这个原因以及其他原因,萨拉米斯人在他们的决议中将我们捧上了天。
sed iam quid opus equitatu? solvunt enim Salaminii;
但现在,为什么还需要骑兵?
nisi forte id volumus armis efficere ut faenus quaternis centesimis ducant.
因为萨拉米斯人正在付款;除非我们硬要用武力让他们收取年息四分八厘。
et ego audebo legere umquam aut attingere eos libros quos tu dilaudas, si tale quid fecero? nimis inquam in isto Brutum amasti, dulcissime Attice, nos vereor ne parum.
如果我做了这样的事,我还怎么敢去阅读或触碰你极力赞美的那几本书呢? 我说,在这件事上你太爱布鲁图斯了,甜美的阿特库斯,我担心你对我们的爱太少了。
atque haec scripsi ego ad Brutum scripsisse te ad me.
我已经写信给布鲁图斯,说你曾写信给我提过此事。
§6.2.10cognosce nunc cetera.
现在了解一下其余的事。
pro Appio nos hic omnia facimus honeste tamen sed plane libenter.
对于阿皮乌斯,我们在不违背正义的前提下,尽力在这里为他做一切,而且完全是出于自愿。
nec enim ipsum odimus et Brutum amamus et Pompeius mirifice a me contendit quem me hercule plus plusque in dies diligo.
因为我们并不憎恨他本人,我们热爱布鲁图斯,而且庞培也极力地向我恳求,凭赫拉克勒斯起誓,我一天比一天更爱庞培。
C. Coelium quaestorem huc venire audisti.
你听说了财务官盖乌斯·科埃利乌斯要来这里的事吧。
nescio quid sit hominis.
我不知道他是个怎样的人。
sed Pammenia illa mihi non placent.
但关于帕梅内斯的那些事并不合我的意。
ego me spero Athenis fore mense Septembri.
我希望九月份能到雅典。
tuorum itinerum tempora scire sane velim.
我确实想知道你旅行的时间安排。
εὐήθειαν Semproni Rufi cognovi ex epistula tua Corcyraea.
我从你从科尔库拉寄来的信中了解到了塞姆普罗尼乌斯·鲁弗斯的愚蠢。
quid quaeris? invideo potentiae Vestori.
你还求什么呢? 我羡慕韦斯托里乌斯的权势。
cupiebam etiam nunc plura garrire sed lucet; urget turba, festinat Philogenes.
即便现在我还想多聊聊,但天已经亮了;人群在催促,菲洛根尼斯也在赶时间。
valebis igitur et valere Piliam et Caeciliam nostram iubebis litteris et salvebis a meo Cicerone.
因此,祝你健康,并请写信祝我们的皮莉娅和卡埃基莉娅健康,也接受我的儿子西塞罗的问候。

词汇与语法注释

  1. §6.2.6ponere — 不定式 `ponere` 宾属于主句动词 `cogitabam`,在 `ibi cum... consumpsissem` 从句之后继续表示打算。虽然有人将其解释为历史不定式,但在此理解为受 `cogitabam` 支配更为自然。
  2. §6.2.7nec perpetuis sed renovatis quotannis — 关于利息计算方法的表述。`nec perpetuis` 排除了复利(即利息无限累积),并与 `renovatis quotannis`(每年更新,即每年年底按单利重新计算)进行对比,这符合西塞罗在其属州告示中规定的限制(年息12%单利)。
  3. §6.2.8ut equites Scaptio ad pecuniam cogendam darem me rogare — 表示惊讶和指责的句子。紧接前文的 `ain tandem...`(你真的这样说吗?),形成了 “对格+不定式” 结构 `me rogare`(我被请求),而该 `rogare` 的内容则由 `ut... darem`(我给予骑兵)引导。
  4. §6.2.8quid tandem isti mali in tam tenera insula non fecissent? — 虚拟语气过去完成时 `fecissent` 用于修辞性疑问句,表示与过去事实相反的虚拟可能性(“他们究竟有什么坏事做不出来呢?”意即“他们肯定会做尽坏事”)。
  5. §6.2.8id — 句首的代词 `id` 先行指向句末的从句 `ut Scaptius sit`(让斯塔提乌斯担任地方官)。整句的核心结构为 `tu me... rogas ut Scaptius sit`。

引用这一段

西塞罗, 致阿提库斯书信集 §6.2.6-6.2.10. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0474.phi057.humanitext-lat1:6.2.6-6.2.10

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。