Humanitext Reader

西塞罗 · 致阿提库斯书信集 §6.2.1-6.2.5

关于斯塔提乌斯的解释与在老底嘉的施政

第 127 段,共 461 段 · 拉丁语

内容简介

西塞罗向阿提库斯谈及如何处理围绕其弟昆图斯及释放奴隶斯塔提乌斯的问题,提及侄子的教育以及对伯罗奔尼撒地理记述的核实,并报告了他在老底嘉进行司法改革和廉洁统治的成效。

§6.2.1cum Philogenes libertus tuus Laodiceam ad me salutandi causa venisset et se statim ad te navigaturum esse diceret, has ei litteras dedi quibus ad eas rescripsi quas acceperam a Bruti tabellario.
当你的释放奴隶菲洛根尼斯来到老底嘉向我问候,并说他将立即启程乘船去你那里时,我交给了他这封信,在信中我回复了从布鲁图斯的信使那里收到的信。
et respondebo primum postremae tuae paginae quae mihi magnae molestiae fuit quod ad te scriptum est a Cincio de Stati sermone; in quo hoc molestissimum est, Statium dicere a me quoque id consilium probari.
我将首先回复你信的最后一页,由于辛基乌斯写信给你提到斯塔提乌斯的话,这给我带来了极大的苦恼;其中最让人烦恼的是,斯塔提乌斯说那个计划也得到了我的批准。
probari autem? de isto hactenus dixerim, me vel plurima vincla tecum summae coniunctionis optare, etsi sunt amoris artissima; tantum abest ut ego ex eo quo astricti sumus laxari aliquid velim.
批准? 关于那件事,我只想说,我渴望与你建立尽可能多的最紧密的联系纽带,尽管爱的纽带已经极度紧密;我绝不希望我们彼此捆绑的纽带受到任何削弱。
§6.2.2illum autem multa de istis rebus asperius solete loqui saepe sum expertus, saepe etiam lenivi iratum.
此外,我经常看到他平时对这些事情说得相当刻薄,我也经常在他生气时安抚他。
id scire te arbitror.
我相信你是知道这一点的。
in hac autem peregrinatione militiave nostra saepe incensum ira vidi, saepe placatum.
在我们这次旅程或服役期间,我经常看到他怒火中烧,也经常看到他平息怒火。
quid ad Statium scripserit nescio.
他给斯塔提乌斯写了什么,我不知道。
quicquid acturus de tali re fuit, scribendum tamen ad libertum non fuit.
无论他打算如何处理这样的事情,都不应该写信给一个释放奴隶。
mihi autem erit maximae curae ne quid fiat secus quam volumus quamque oportet.
而我将最大程度地关注,绝不让事情的发展违背我们的意愿以及应有的轨道。
nec satis est in eius modi re se quemque praestare ac maximae partes istius offici sunt pueri Ciceronis sive iam adulescentis; quod quidem illum soleo hortari.
在这种事情上,仅仅每个人做好自己的本分是不够的,这项义务最大的部分属于少年(或者现在应该叫青年)西塞罗;我确实经常这样勉励他。
ac mihi videtur matrem valde, ut debet, amare teque mirifice.
在我看来,他非常爱他的母亲,这是理所当然的,而且他也奇迹般地爱戴你。
sed est magnum illud quidem verum tamen multiplex pueri ingenium; in quo ego regendo habeo negoti satis.
但是,这个孩子的才能虽然确实很大,但也是多面复杂的;在引导他的这件事上,我费了相当大的气力。
§6.2.3quoniam respondi postremae tuae paginae prima mea, nunc ad primam revertar tuam.
既然我用我信中的第一部分回复了你信中的最后一页,现在我就回到你的第一页。
Peloponnesias civitates omnis maritimas esse hominis non nequam sed etiam tuo iudicio probati Dicaearchi tabulis credidi.
我之所以相信伯罗奔尼撒的所有城邦都是临海的,是因为我信任了狄凯阿尔科斯的地图——他不是个无用之人,甚至在你的判断中也是受到认可的。
is multis nominibus in Trophoniana Chaeronis narratione Graecos in eo reprendit quod mare tantum secuti sint nec ullum in Peloponneso locum excipit.
他在《凯隆的特罗포尼乌斯叙事》中,因希腊人如此追逐海洋而在许多方面指责他们,并且没有排除伯罗奔尼撒的任何地方。
quom mihi auctor placeret (etenim erat ἱστορικώτατοσ et vixerat in Peloponneso), admirabar tamen et vix adcredens communicavi cum Dionysio.
虽然这位作者很合我的意(因为他极具历史眼光,且曾居住在伯罗奔尼撒),但我还是感到惊讶,在几乎不敢相信的情况下,我与狄奥尼修斯交流了此事。
atque is primo est commotus, deinde, quod de †deo cum† isto Dicaearcho non minus bene existimabat quam tu de C. Vestorio, ego de M. Cluvio, non dubitabat quin ei crederemus.
他起初大为震动,接着,因为他对狄凯阿尔科斯的评价,不亚于你对盖乌斯·韦斯托里乌斯、我对马尔库斯·克鲁维乌斯的评价,所以他毫不怀疑我们应该相信他。
Arcadiae censebat esse Lepreon quoddam maritimum; Tenea autem et Aliphera et Tritia νεόκτιστα ei videbantur, idque τῷ τῶν νεῶν καταλόγῳ confirmabat ubi mentio non fit istorum.
他认为阿卡迪亚的莱普雷翁是一个临海的城镇;而特内亚、阿里费拉和特里蒂亚在他看来则是新近建立的,他通过未提及这些城镇的《船只目录》证实了这一点。
itaque istum ego locum totidem verbis a Dicaearcho transtuli.
因此,我将那个段落一字不落地从狄凯阿尔科斯那里翻译过来。
"Phliasios" autem dici sciebam et ita fac ut habeas; nos quidem sic habemus.
然而,我知道他们被称为“弗利亚斯人”,你也务必在你的本子里这样写;我们这里确实是这样写的。
sed primo me ἀναλογία deceperat, Φλιοῦσ, Ὀποῦσ, Σιποῦσ, quod Ὀπούντιοι, Σιπούντιοι.
但起初,类推法误导了我——Φλιοῦσ(弗留斯)、Ὀποῦσ(奥普斯)、Σιποῦσ(西普斯),因为后两者变成了Ὀπούν提奥斯人(Ὀπούντιοι)、西蓬蒂奥斯人(Σιπούντιοι)。
sed hoc continuo correximus.
但我立刻纠正了这一点。
§6.2.4laetari te nostra moderatione et continentia video.
我看到你为我们的节制和自律感到高兴。
tum id magis faceres, si adesses.
如果你在场的话,你会更加如此。
atque hoc foro quod egi ex Idibus Februariis Laodiceae ad Kal. Maias omnium dioecesium praeter Ciliciae mirabilia quaedam effecimus.
而在我从二月十五日至五月一日在老底嘉主持的这次司法会议中,除了基利家之外,我们为所有管区取得了一些惊人的成就。
ita multae civitates omni aere alieno liberatae, multae valde levatae sunt, omnes suis legibus et iudiciis usae αὐτονομίαν adeptae revixerunt.
于是,许多城市被免除了所有的债务,许多城市得到了极大的减轻,所有的城市都在使用自己的法律和法庭、获得自治后重获新生。
his ego duobus generibus facultatem ad se aere alieno liberandas aut levandas dedi, uno quod omnino nullus in imperio meo sumptus factus est (nullum cum dico non loquor ὑπερβολικῶσ), nullus inquam, ne terruncius quidem.
我通过两种方式给予了她们免除或减轻债务的机会:其一,是在我的管辖下完全没有产生任何费用(当我说“完全没有”时,我并不是在夸张),我说,完全没有,连一枚分币也没有。
§6.2.5hac autem re incredibile est quantum civitates emerserint.
此外,由于这一举措,这些城市摆脱困境的程度是令人难以置信的。
accessit altera.
第二点也随之而来。
mira erant in civitatibus ipsorum furta Graecorum quae magistratus sui fecerant.
在这些城市里,希腊人自己的政务官们曾进行过惊人的盗用。
quaesivi ipse de iis qui annis decem proximis magistratum gesserant.
我亲自对最近十年担任过政务官的人进行了调查。
aperte fatebantur.
他们公开承认了。
itaque sine ulla ignominia suis umeris pecunias populis rettulerunt.
因此,在没有受到任何公开羞辱的情况下,他们用自己的双肩(即自掏腰包)将资金归还给了人民。
populi autem nullo gemitu publicanis quibus hoc ipso lustro nihil solverant etiam superioris lustri reliqua reddiderunt.
而人民在没有任何怨言的情况下,向在这个五年期里一分未付的包税人支付了甚至前一个五年期的欠款。
itaque publicanis in oculis sumus.
因此,我们在包税人眼里非常受器重。
"gratis" inquis viris.
你会说:“是对那群忘恩负义的人吗?
sensimus.
”我们也感受到了。
iam cetera iuris dictio nec imperita et clemens cum admirabili facilitate; aditus autem ad me minime provinciales; nihil per cubicularium; ante lucem inambulabam domi ut olim candidatus.
至于其他的司法审判,既专业又宽厚,且伴随着惊人的亲和力;而对我的拜访也一点不像在属州那样(门禁森严),没有任何事情需要通过内侍;天亮前我就在家里散步,就像以前做候选人时那样。
grata haec et magna mihique nondum laboriosa ex illa vetere militia.
这些事情既令人欣慰又意义重大,且由于过去的那些“军旅生涯”,对我来说目前还算不上辛苦。

词汇与语法注释

  1. 6.2.1dedi — 书信体过去时(epistolary tense),站在收信人收到信件时的视角(过去)来写,但在实际翻译中指向当下的动作(“交出信件”)。同句中的 rescripsi 亦同。
  2. 6.2.1tantum abest ut... velim — “tantum abest ut” 后接虚拟语气,是表示“远非……”、“绝不……”的强否定惯用表达。此处意为“我绝不可能希望……”。
  3. 6.2.3Dicaearchi tabulis — 此处的 "tabulae" 指的是地理学上的“地图”或狄凯阿尔科斯著作中附带的“图表”。"Dicaearchi" 为属格,表示作者或绘制者。
  4. 6.2.5suis umeris — “用他们自己的双肩”这一身体表达的隐喻,意指政务官们没有遭受公开的羞辱,而是通过自己承担经济责任(自掏腰包)归还了贪污的款项。

引用这一段

西塞罗, 致阿提库斯书信集 §6.2.1-6.2.5. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0474.phi057.humanitext-lat1:6.2.1-6.2.5

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。