Humanitext Reader

西塞罗 · 致阿提库斯书信集 §6.1.19-6.1.26

财务状况、施政操守与杂事通报

第 126 段,共 461 段 · 拉丁语

内容简介

西塞罗向阿提库斯报告了财务状况,解释了自己对凯利乌斯要求的严厉拒绝,并向阿提库斯的家人致意。他还分享了关于庞培的朋友维迪乌斯的丑闻,并就雅典的建筑计划咨询了阿提库斯的意见。

§6.1.19quod de Philotimo et de solutione HS X_X_DC scribis, Philotimum circiter Kal. Ianuarias in Chersonesum audio venisse.
至于你信中所写的关于菲洛蒂穆斯以及支付两万零六百塞斯特尔提乌斯的事,我听说菲洛蒂穆斯在大约一月一日时到达了赫尔索内斯。
at mi ab eo nihil adhuc.
但我至今还未收到他的任何消息。
reliqua mea Camillus scribit se accepisse.
卡米卢斯写信给我,说他已经收到了我的其余财产。
ea quae sint nescio et aveo scire.
那是什么我并不知道,且渴望知道。
verum haec posterius et coram fortasse commodius.
但这些事情以后再说,或许面谈更为方便。
§6.1.20illud me, mi Attice, in extrema fere parte epistulae commovit; scribis enim sic, τί λοιπόν;
我亲爱的阿提库斯,在信中将近结尾处的那个地方让我感到焦虑;因为你是这样写的:“τί λοιπόν;”(接下来还有什么?
deinde me obsecras amantissime ne obliviscar vigilare et ut animadvertam quae fiant.
);然后你极其深情地恳求我不要忘记保持警惕,并注意正在发生的事。
num quid de quo inaudisti? etsi nihil eius modi est. πολλοῦ γε.
难道你听到了什么风声吗? 虽然其实并没有那一类的事,差得远呢(πολλοῦ γε)。
nec enim me fefellisset nec fallet.
因为这既不会瞒过我,将来也不会瞒过我。
sed ista admonitio tua tam accurata nescio quid mihi significare visa est.
但你那极其周详的提醒,似乎让我觉得是在暗示什么。
§6.1.21de M. Octavio iterum iam tibi rescribo te illi probe respondisse; paulo vellem fidentius.
关于马尔库斯·奥克塔维乌斯,我已经第二次给你写回信,说你给他的回答很得体;但我还是希望你当时能更自信一些。
nam Caelius libertum ad me misit et litteras accurate scriptas et de pantheris et† a civitatibus.
因为凯利乌斯派了一个释放奴隶到我这里,带来了一封写得十分详细的信,既关于豹子,也关于向各城市征收资金的事。
rescripsi alterum me moleste ferre, si ego in tenebris laterem nec audiretur Romae nullum in mea provincia nummum nisi in aes alienum erogari, docuique nec mihi conciliare pecuniam licere nec illi capere monuique eum quem plane diligo ut cum alios accusasset cautius viveret; illud autem alterum alienum esse existimatione mea, Cibyratas imperio meo publice venari.
我回信说,关于前者,如果我深居简出,而在罗马却听不到在我的属州里除了偿还债务之外没有支出过一枚钱币,那我会感到很难过;我指出,我既不被允许募集资金,他也不被允许接受,并且我警告这位我显然十分挚爱的人,既然他指控过别人,就应该生活得更谨慎些;至于另一件事,我认为由奇比拉人在我的命令下进行公家狩猎是不合乎我的声誉的。
§6.1.22Lepta tua epistula gaudio exsultat; etenim scripta belle est meque apud eum magna in gratia posuit.
你的雷普塔因你的信而喜出望外;事实上,那封信写得很漂亮,让我在他那里得到了很大的好感。
filiola tua gratum mihi fecit quod tibi diligenter mandavit ut mihi salutem adscriberes, gratum etiam Pilia, sed illa officiosius quod mihi quem iam pridem numquam vidit.
你的小女儿特意嘱咐你代向我问候,这让我感到很高兴,皮莉亚也是如此,但她表现得更为礼貌,因为她已经很久没有见到我了。
igitur tu quoque salutem utrique adscribito.
所以你也向她们两位代致我的问候吧。
litterarum datarum dies pr. Kal. Ianuar. suavem habuit recordationem clarissimi iuris iurandi quod ego non eram oblitus.
寄信的日期勾起了我对那次最光荣宣誓的甜蜜回忆,我并没有忘记它。
Magnus enim praetextatus illo die fui.
因为在那一天,我身穿托加,成了一个“伟大的人物”。
habes ad omnia.
对于所有的问题我都作了回答。
non, ut postulasti, χρύσεα χαλκείων sed paria paribus respondimus.
我给你的回复,并不是像你所要求的那样“以黄金换青铜”,而是以同等的分量回报同等的分量。
§6.1.23ecce autem alia pusilla epistula quam non relinquam ἀναντιφώνητον.
不过看哪,这里有另外一封极小的信,我不能让它“不予答复”(ἀναντιφώνητον)。
bene me hercule †potuit Lucceius Tusculanum, nisi forte (solet enim) cum suo tibicine†.
誓愿于赫拉克勒斯,卢克乌斯本可以把他的图斯库鲁姆别墅卖掉,除非或许他正和他的笛手在一起。
et velim scire qui sit eius status.
而且我很想知道他的近况如何。
Lentulum quidem nostrum omnia praeter Tusculanum proscripsisse audio.
我听说我们的伦图卢斯除了图斯库鲁姆别墅之外,已经把所有的东西都登广告出售了。
cupio hos expeditos videre, cupio etiam Sestium, adde sis Caelium; in quibus omnibus est "αἴδεσθεν μὲν" de Memmio restituendo ut Curio cogitet te audisse puto.
我渴望看到这些人摆脱债务,我也渴望塞斯蒂乌斯如此,请加上凯利乌斯;在所有这些人身上都有“αἴδεσθεν μὲν”(他们感到羞耻)。 我想你已经听说库里奥正在考虑恢复梅姆米乌斯的职位。
de Egnati Sidicini nomine nec nulla nec magna spe sumus.
关于埃格纳提乌斯·西迪基努斯的债权,我们不是没有希望,但希望也不是很大。
Pinarium quem mihi commendas diligentissime Deiotarus curat graviter aegrum.
你非常热切地向我推荐的皮纳里乌斯病得很重,戴奥塔鲁斯正精心照顾着他。
respondi etiam minori.
我也对那封更短的信作了回复。
§6.1.24tu velim dum ero Laodiceae, id est ad Idus Maias, quam saepissime mecum per litteras colloquare et cum Athenas veneris (iam enim sciemus de rebus urbanis, de provinciis, quae omnia in mensem Martium sunt conlata), utique ad me tabellarios mittas.
我希望你在我逗留老底嘉期间,也就是到五月十五日之前,能尽可能频繁地通过信件与我交流;当你到达雅典时(因为到那时我们就会知道城市事务和属州的情况,这一切都被推迟到了三月份),一定要派信使给我送信。
§6.1.25et heus tu! †genuarios† a Caesare per Herodem talenta Attica L extorsistis? in quo, ut audio, magnum odium Pompei suscepistis.
嘿,你! 你们竟然通过希律从凯撒那里榨取了五十个阿提卡塔兰同? 据我所闻,在这件事上,你们引起了庞培的极大痛恨。
putat enim suos nummos vos comedisse, Caesarem in Nemore aedificando diligentiorem fore.
因为他认为你们吞噬了他的钱财,而凯撒在内穆斯建造神殿时会更加卖力。
haec ego ex P. Vedio, magno nebulone sed Pompei tamen familiari, audivi.
我是从普布利乌斯·维迪乌斯那里听到这些的,他是个大无赖,但依然是庞培的密友。
hic Vedius mihi obviam venit cum duobus essedis et raeda equis iuncta et lectica et familia magna pro qua, si Curio legem pertulerit, HS centenos pendat necesse est.
这个维迪乌斯带着两辆轻便二轮马车、一辆由马牵引的四轮马车、一顶轿子和一大群奴隶来迎接我;如果库里奥通过了他的法律,他必须为每个奴隶缴纳一百塞斯特尔提乌斯。
erat praeterea cynocephalus in essedo nec deerant onagri.
此外,二轮马车上还有一只狒狒,也不缺野驴。
numquam vidi hominem nequiorem.
我从未见过更卑劣的人。
sed extremum audi.
但且听结尾。
deversatus est Laodiceae apud Pompeium Vindullum.
他在老底嘉住在庞培·温杜鲁斯家里。
lbi sua deposuit cum ad me profectus est.
当他出发来见我时,把自己的随身物品留在了那里。
moritur interim Vindullus; quae res ad Magnum Pompeium pertinere putabatur.
在此期间,温杜鲁斯去世了;这件事被认为与伟人庞培有关。
C. Vennonius domum Vindulli venit. cum omnia obsignaret, in Vedianas res incidit.
盖乌斯·温诺尼乌斯来到温杜鲁斯家,当他查封所有东西时,撞见了维迪乌斯的物品。
in his inventae sunt quinque imagunculae matronarum in quibus una sororis amici tui hominis "bruti" qui hoc utatur et illius "lepidi" qui haec tam neglegenter ferat.
在这些东西里发现了五尊已婚妇女的小画像,其中一尊是你那位“愚蠢的(bruti)”朋友的姐姐,他竟然和这种人交往,另一尊是那位“优雅的(lepidi)”人的妻子的画像,他竟然如此大意地把这些东西带在身边。
haec te volui παριστορῆσαι.
我想把这些“历史逸闻”(παらしτορῆσαι)告诉你。
sumus enim ambo belle curiosi.
因为我们两个人都相当好奇。
§6.1.26unum etiam velim cogites.
还有一件事我想让你考虑一下。
audio Appium πρόπυλον Eleusine facere.
我听说阿庇乌斯正在埃勒乌西斯建造前门(πρόπυλον)。
num inepti fuerimus si nos quoque Academiae fecerimus? "puto" inquies.
如果我们也给阿卡德米学园建一个前门,会不会显得很蠢? 你会说:“我想是的。
ergo id ipsum scribes ad me.
”因此,就请你针对这一点写信给我。
equidem valde ipsas Athenas amo.
我个人非常热爱雅典。
volo esse aliquod monumentum; odi falsas inscriptiones statuarum alienarum.
我希望能在那里留下一座纪念建筑;我讨厌别人雕像上的虚假铭文。
sed ut tibi placebit, faciesque me in quem diem Romana incidant mysteria certiorem et quo modo hiemaris.
但一切听凭你便,也请让我知道罗马的神秘祭落在哪一天,以及你如何度过冬天的。
cura ut valeas.
祝你身体健康。
post Leuctricam pugnam die septingentesimo sexagesimo quinto.
写于留克特拉战役后第七百六十五天。

词汇与语法注释

  1. 6.1.19quod de Philotimo... scribis — 这里的 quod 从句是限制性或主题性的 quod 用法,意为“至于你所写的……”。它用于引入阿提库斯来信中的话题,而不是修饰主句谓语动词的原因从句。
  2. 6.1.22clarissimi iuris iurandi — 指公元前63年12月31日执政官任期最后一天,西塞罗被阻止做传统演讲后,宣誓自己“挽救了共和国”的历史事件。阿提库斯寄信的日期(一月一日前一天,即12月31日)勾起了这一甘美的回忆。
  3. 6.1.25hominis "bruti"... illius "lepidi" — 形容词 brutus(愚蠢的)和 lepidus(优雅的、聪明的)是针对著名的家族认知(Marcus Junius Brutus,以及可能是 Manius Aemilius Lepidus)的尖锐双关语。虚拟语气 utatur 和 ferat 作为特征关系从句(subjunctive of characteristic)使用,用以描绘会做出此类行为的那种人。

引用这一段

西塞罗, 致阿提库斯书信集 §6.1.19-6.1.26. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0474.phi057.humanitext-lat1:6.1.19-6.1.26

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。