§6.1.8sed noli me putare ἐγκελεύσματα illa tua abiecisse quae mihi in visceribus haerent.
但请不要以为我抛弃了你那些深深铭刻在我心底的鼓励之词。
flens mihi meam famam commendasti; quae epistula tua est in qua non eius mentionem facias? itaque irascatur qui volet;
你曾流着泪将我的名声托付给我;你的信中哪有一封不提及它的?
patiar.
因此,谁想发怒就发怒吧;我会忍受的。
τὸ γὰρ εὖ praesertim cum sex libris tamquam praedibus me ipse obstrinxerim, quos tibi tam valde probari gaudeo.
因为‘善’[才是必须追求的],尤其是因为我已经用我的那六卷书(我很高兴你如此赞赏它们)作为担保,束缚了我自己。
e quibus unum ἱστορικὸν requiris de Cn. Flavio, Anni filio.
在这些书中,你询问了关于阿尼乌斯之子クナエウス·フラウィウス的一个历史疑问。
ille vero ante decemviros non fuit quippe qui aedilis curulis fuerit, qui magistratus multis annis post decemviros institutus est.
但他绝非生活在十人委员会之前,因为他曾任库鲁里斯市政官,这一官职是在十人委员会之后许多年才设立的。
quid ergo profecit quod protulit fastos? occultatam putant quodam tempore istam tabulam, ut dies agendi peterentur a paucis.
那么,他公布历法究竟有什么用处? 人们认为,那块写有历法的木板曾一度被隐匿,以便少数人可以垄断关于诉讼日期的咨询。
nec vero pauci sunt auctores Cn. Flavium scribam fastos protulisse actionesque composuisse, ne me hoc vel potius Africanum (is enim loquitur) commentum putes.
实际上,并非少数著述家记载是书吏クナエウス·フラウィウス公布了历法并编纂了诉讼程序,免得你以为这是我的、或者更确切地说是阿非利加努斯(因为他是说话的人)的虚构。
οὐκ ἔλαθέ σε illud de gestu histrionis.
关于演员手势的那一点并没有逃过你的眼睛。
tu sceleste suspicaris, ego ἀφελῶσ scripsi.
你心怀恶意地猜疑,而我写得却很单纯。
de me imperatore scribis te ex Philotimi litteris cognosse; sed credo te, iam in Epiro cum esses, binas meas de omnibus rebus accepisse, unas a Pindenisso capto, alteras Laodicea, utrasque tuis pueris datas.
你写道,你从菲洛蒂穆斯的信中得知了我被称为统帅的事;但我相信,当你已经在伊庇鲁斯时,就已经收到了我关于所有事情的两封信,一封是在攻克宾德尼苏斯时写的,另一封写于老底嘉,两封都交给了你的仆人。
quibus de rebus propter casum navigandi per binos tabellarios misi Romam publice litteras.
关于这些事情,由于航海的风险,我通过两名信使向罗马送去了公文。
§6.1.10de Tullia mea tibi adsentior scripsique ad eam et ad Terentiam mihi placere.
关于我的图利娅,我同意你的看法,并已写信给她和特伦蒂娅,表示这令我满意。
tu enim ad me iam ante scripseras,
"ac vellem te in tuum veterem gregem rettulisses.
因为你之前已经写信给我说:“我真希望你回到你以前的旧群体中。
"
correcta vero epistula Memmiana nihil negoti fuit; multo enim malo hunc a Pontidia quam illum a Servilia.
”确实,修改关于梅米乌斯的那封信并没有什么困难;因为与塞爾維利亞推荐的那个人相比,我更喜欢庞蒂迪娅推荐的这个人。
qua re adiunges Saufeium nostrum, hominem semper amantem mei, nunc credo eo magis quod debet etiam fratris Appi amorem erga me cum reliqua hereditate crevisse; qui declaravit quanti me faceret cum saepe tum in Bursa.
因此,你要把我们的萨乌菲乌斯拉拢过来,他一直很喜欢我,现在我相信更是如此,因为他的兄弟阿庇乌斯对我的情谊,必定伴随着其余的遗产一同增长了;他曾在许多场合,尤其是在布尔萨的案件中,表明了他有多么看重我。
ne tu me sollicitudine magna liberaris.
确实,你把我从巨大的焦虑中解放了出来。
§6.1.11Furni exceptio mihi non placet; nec enim ego ullum aliud tempus timeo nisi quod ille solum excipit.
富尔尼乌斯的例外条款并不令我满意;因为除了他唯独排除的那个时期之外,我并不害怕任何其他时间。
sed scriberem ad te de hoc plura, si Romae esses.
但如果你在罗马,我会写信向你详述此事。
in Pompeio te spem omnem oti ponere non miror.
你把和平的所有希望都寄托在庞培身上,这并不让我感到惊讶。
ita res est removendumque censeo illud
"dissimulantem.
事实确实如此,我认为应该把那个“掩饰”的词去掉。
"
sed enim οἰκονομία si perturbatior est, tibi adsignato.
但是,如果这封信的结构显得有些混乱,那就怪你吧。
te enim sequor σχεδιάζοντα.
因为我是跟着即兴发挥的你而写的。
§6.1.12Cicerones pueri amant inter se, exercentur, sed discunt, alter, uti dixit Isocrates in Ephoro et Theopompo, frenis eget, alter calcaribus.
少年西塞罗们彼此相爱,他们进行体育锻炼,也在学习;但正如伊索克拉底评价埃福罗斯和狄奥彭波斯时所说,一个需要缰绳,另一个需要拍车。
Quinto togam puram Liberalibus cogitabam dare; mandavit enim pater.
我正考虑在自由神节给奎因图斯穿上纯白托加;因为他的父亲是这样委托的。
ea sic observabo quasi intercalatum non sit.
我将遵守这一天,就像没有插入闰月一样。
Dionysius mihi quidem in amoribus est; pueri autem aiunt eum furenter irasci; sed homo nec doctior nec sanctior fieri potest nec tui meique amantior.
狄奥尼修斯确实是我的心头好;但孩子们说他发起脾气来像发疯一样;但世上没有比他更有学问、更正直、或更爱护你我的人了。
§6.1.13Thermum, Silium vere audis laudari.
你听到人们对瑟尔穆斯和西利乌斯的赞美是真实的。
valde honeste se gerunt.
他们表现得非常体面。
adde M. Nonium, Bibulum, me, si voles.
如果你愿意,可以把马尔库斯·诺尼乌斯、比布鲁斯以及我加上。
iam Scrofa vellem haberet ubi posset; est enim lautum negotium.
现在我希望斯克罗法能有施展才华的地方;因为他是个极好的人。
ceteri infirmant πολίτευμα Catonis.
其他人正在削弱加图的政治路线。
Hortensio quod causam meam commendas valde gratum.
你向霍尔腾西乌斯推荐我的案子,这让我非常感激。
de Amiano spei nihil putat esse Dionysius.
狄奥尼修斯认为关于阿米亚努斯没有任何希望。
Terenti nullum vestigium adgnovi.
我没有发现泰伦提乌斯的任何迹象。
Moeragenes certe periit.
莫埃拉格内斯确实已经死了。
feci iter per eius possessionem in qua animal reliquum nullum est.
我路过了他的领地,里面没有留下任何活物。
haec non noram tum, cum Democrito tuo cum locutus sum.
当我与你的朋友德谟克利特谈话时,我还不知道这些。
Rhosica vasa mandavi.
我订购了罗索斯产的器皿。
sed heus tu! quid cogitas? in felicatis lancibus et splendidissimis canistris holusculis nos soles pascere; quid te in vasis fictilibus appositurum putem? κέρασ Phemio mandatum est; reperietur, modo aliquid illo dignum canat.
但是,喂,你! 你在想什么? 你总是用刻有蕨叶图案的大盘和最华丽的篮子盛些粗菜来喂我们;那我该指望你在陶器里盛放什么呢? 已经给费米乌斯订购了角笛;只要他能奏出配得上它的乐曲,就能找到它。