Humanitext Reader

西塞罗 · 致阿提库斯书信集 §6.1.4-6.1.7

国王的困境与萨拉米斯债务谈判

第 123 段,共 461 段 · 拉丁语

内容简介

西塞罗讲述了戴奥塔鲁斯国王关于阿里奥巴尔赞尼斯国王极端贫困、导致无法向布鲁图斯还债的报告。他还向阿提库斯详细说明了与斯卡普蒂乌斯关于萨拉米斯债务的谈判,以及他如何拒绝了斯卡普蒂乌斯过高利息(年息48%)和其他无理要求。

§6.1.4Deiotarus etiam mihi narravit se ad eum legatos misisse de re Bruti; eos sibi responsum rettulisse illum non habere.
戴奥塔鲁斯也告诉我,他曾就布鲁图斯的事向他派遣了使节;使节们向他带回答复说,他一无所有。
et me hercule ego ita iudico, nihil illo regno spoliatius, nihil rege egentius.
誓天指日,我自己也是这样判断的:那个王国被掠夺得最为空虚,那个国王最为穷困。
itaque aut tutela cogito me abdicare aut ut pro Glabrione Scaevola faenus et impendium recusare.
因此,我正考虑要么放弃我的监护人身份,要么像斯凯沃拉为格拉布里奥所做的那样,拒绝支付利息和开支。
ego tamen quas per te Bruto promiseram praefecturas, M. Scaptio, L. Gavio, qui in regno rem Bruti procurabant, detuli;
尽管如此,我还是把通过你向布鲁图斯承诺的长官职位,授予了在王国内管理布鲁图斯财产的M. 斯卡普蒂乌斯和L. 加维乌斯;因为他们并没有在我的属州内经商。
nec enim in provincia mea negotiabantur. tu autem meministi nos sic agere ut quot vellet praefecturas sumeret, dum ne negotiatori.
但你还记得,我们约定过这样行事:他可以接受他想要的任何数量的长官职位,只要不是给商人的。
itaque duas ei praeterea dederam.
因此,在此之外我还给了他另外两个。
sed ii quibus petierat de provincia decesserant.
但那些他为此提出请求的人,已经离开了属州。
§6.1.5nunc cognosce de Salaminiis, quod video tibi etiam novum accidisse tamquam mihi.
现在请了解一下萨拉米斯人的情况,我发现这对你和对我一样都是件新鲜事。
numquam enim ex illo audivi illam pecuniam esse suam; quin etiam libellum ipsius habeo, in quo est, "Salaminii pecuniam debent M. Scaptio et P. Matinio, familiaribus meis.
因为我从未听他提起过那笔钱是他自己的;甚至,我还保留着他自己的一份备忘录,上面写着:“萨拉米斯人欠我的朋友M. 斯卡普蒂乌斯和P. 马蒂尼乌斯一笔钱。
" eos mihi commendat; adscribit etiam et quasi calcar admovet intercessisse se pro iis magnam pecuniam.
”他向我推荐了他们;他还附加了说明,并且像是在驱使我一样,声称自己为他们担保了巨额资金。
confeceram ut solverent centesimis bienni ductis cum renovatione singulorum annorum.
我原已安排好让他们付款,按照月息一分、每年复利计算两年的利息。
at Scaptius quaternas postulabat.
但是斯卡普蒂乌斯要求月息四分。
metui, si impetrasset, ne tu ipse me amare desineres; nam ab edicto meo recessissem et civitatem in Catonis et in ipsius Bruti fide locatam meisque beneficiis ornatam funditus perdidissem.
我担心如果他得逞,你本人就会不再爱我了;因为我本会违背我自己的告示,并彻底毁灭一个置于加图和布鲁图斯本人信义之下、并因我的恩惠而增光的城市。
§6.1.6atque hoc tempore ipso impingit mihi epistulam Scaptius Bruti rem illam suo periculo esse, quod nec mihi umquam Brutus dixerat nec tibi, etiam ut praefecturam Scaptio deferrem.
而就在这个时候,斯卡普蒂乌斯将布鲁图斯的一封信塞到我手里,信中说那件事由他自己承担风险——这是布鲁图斯从未对我或你提起过的——甚至要求我将长官职位授予斯卡普蒂乌斯。
id vero per te exceperamus ne negotiatori; quod si cuiquam, huic tamen non.
但这确实是我们通过你排除掉的,“只要不是给商人的”;如果要给任何人,也绝不能给这个人。
fuerat enim praefectus Appio et quidem habuerat turmas equitum quibus inclusum in curia senatum Salamine obsederat, ut fame senatores quinque morerentur.
因为他曾是阿庇乌斯手下的长官,而且确实曾拥有一支骑兵队,他用这支队伍将萨拉米斯的元老院议员包围在议事厅里,以至于有五位议员饿死。
itaque ego, quo die tetigi provinciam, cum mihi Cyprii legati Ephesum obviam venissent, litteras misi ut equites ex insula statim decederent.
因此,在我踏入属州的那一天,当塞浦路斯的使节们在埃弗所迎接我时,我就发出了信件,命令骑兵立即撤出该岛。
his de causis credo Scaptium iniquius de me aliquid ad Brutum scripsisse.
由于这些原因,我相信斯卡普蒂乌斯向布鲁图斯写了些关于我的不公之词。
sed tamen hoc sum animo. si Brutus putabit me quaternas centesimas oportuisse decernere, cum tota provincia singulas observarem itaque edixissem idque etiam acerbissimis faeneratoribus probaretur, si praefecturam negotiatori denegatam queretur, quod ego Torquato nostro in tuo Laenio, Pompeio ipsi in Sex. Statio negavi et iis probavi, si equites deductos moleste feret, accipiam equidem dolorem mihi illum irasci sed multo maiorem non esse eum talem qualem putassem.
但尽管如此,我仍是这样的心态:如果布鲁图斯认为我应该判定月息四分(而我在整个属州内都遵守月息一分并以此发布告示,这甚至得到了最苛刻的高利贷者的认可);如果他抱怨将长官职位拒授给商人(这是我对我们的托尔夸图斯就你的朋友莱尼乌斯的事所拒绝的,也是对庞培本人就塞克斯图斯·斯塔蒂乌斯的事所拒绝的,并且得到了他们的认可);如果他对骑兵的撤离感到不快,我固然会因为他对我发怒而感到痛苦,但更深切的痛苦在于他并非我所想象的那种人。
§6.1.7illud quidem fatebitur Scaptius, me ius dicente sibi omnem pecuniam ex edicto meo auferendi potestatem fuisse.
至少斯卡普蒂乌斯会承认,在我的法庭上,他完全有能力根据我的告示收回全部资金。
addo etiam illud quod vereor tibi ipsi ut probem.
我还加上了一点,我担心连你自己都无法赞同。
consistere usura debuit quae erat in edicto meo.
利息本应维持在我的告示所规定的水平。
deponere volebant: impetravi a Salaminiis ut silerent.
他们想要供托资金:我劝说萨拉米斯人保持沉默。
veniam illi quidem mihi dederunt, sed quid iis fiet, si huc Paulus venerit? sed totum hoc Bruto dedi;
他们确实对我的请求作了让步,但如果保罗来到这里,他们会怎么样呢?
qui de me ad te humanissimas litteras scripsit, ad me autem, etiam cum rogat aliquid, contumaciter, adroganter, ἀκοινονοήτωσ solet scribere.
但我把这一切都让给了布鲁图斯;他为了我给你写了非常友善的信,但对我,即使是在有所请求时,也总是用傲慢、无礼、不合群的语气写信。
tu autem velim ad eum scribas de his rebus, ut sciam quo modo haec accipiat; facies enim me certiorem.
但我希望你能就这些事给他写信,好让我知道他对此如何看待;因为你会让我知晓。
atque haec superioribus litteris diligenter ad te per scripseram sed plane te intellegere volui mihi non excidisse illud quod tu ad me quibusdam litteris scripsisses, si nihil aliud de hac provincia nisi illius benevolentiam deportassem, mihi id satis esse.
而这些内容在之前的信中我已经入念地写给你了,但我显然想让你明白,我没有忘记你在某封信中写给我的话:如果我从这个属州带回的除了他的好意之外别无物,那对我来说也就足够了。
sit sane, quoniam ita tu vis, sed tamen cum eo credo quod sine peccato meo fiat.
那就这样吧,既然你如此希望;但尽管如此,我相信这必须建立在我没有犯下过错的条件之上。
igitur meo decreto soluta res Scaptio stat.
因此,根据我的裁决,斯卡普蒂乌斯的付款案仍处于未决状态。
quam id rectum sit tu iudicabis; ne ad Catonem quidem provocabo.
这是否正确由你来评判;我甚至不会向加图申诉。

词汇与语法注释

  1. §6.1.4eum ... illum — 代词 `eum` 和 `illum` 均指卡帕多西亚国王阿里奥巴尔赞尼斯。`eum` 是戴奥塔鲁斯派遣使节的对象,而 `illum` 是汇报答复的不定式从句的主语(即“他没有钱”)。
  2. §6.1.5intercessisse se pro iis magnam pecuniam — 带对格的不定式结构。不及物动词 `intercedere` 在此处意为“担任(他人债务的)担保人”或“介入以通融资金”。`se` 指布鲁图斯,而 `magnam pecuniam` 是对格,表示担保的金额或范围。
  3. §6.1.7vereor tibi ipsi ut probem — 由表示担忧的动词 `vereor` 引导的虚拟语气从句中,使用否定意义的 `ut`(表示“担心……不”)。整句话的意思是“我担心连你自己都无法赞同”。
  4. §6.1.7soluta res Scaptio stat — 关于 `soluta res` 的解析。一种解释是“付款问题已根据告示得到裁决(但斯卡普蒂乌斯拒绝接受该数额)”,另一种解释是“该事件因供托被阻止而处于未决状态”。动词 `stat` 强调目前的僵局。

引用这一段

西塞罗, 致阿提库斯书信集 §6.1.4-6.1.7. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0474.phi057.humanitext-lat1:6.1.4-6.1.7

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。