§6.1.14Parthicum bellum impendet.
帕提亚战争迫在眉睫。
Cassius ineptas litteras misit, necdum Bibuli erant adlatae.
卡西乌斯送来了一封愚蠢的信,而毕布鲁斯的信尚未送达。
quibus recitatis puto fore ut aliquando commoveatur senatus.
当这些信被宣读时,我想元老院最终会有所行动。
equidem sum in magna animi perturbatione.
至于我,内心十分焦虑。
si, ut opto, non prorogatur nostrum negotium, habeo Iunium et Quintilem in metu.
如果正如我所希望的那样,我们的任期不被延长,我将对六月和七月充满恐惧。
esto; duos quidem mensis sustinebit Bibulus.
就这样吧;毕布鲁斯至少能支撑两个月。
quid illo fiet quem reliquero, praesertim si fratrem? quid me autem, si non tam cito decedo? Magna turba est.
我留下的那个代理人该怎么办,特别是如果是我的兄弟? 而如果我不这么快卸任,我自己又该怎么办? 真是巨大的混乱。
mihi tamen cum Deiotaro convenit ut ille in meis castris esset cum suis copiis omnibus.
然而,我和戴奥塔鲁斯达成协议,让他率领他的全部军队驻扎在我的军营中。
habet autem cohortis quadringenarias nostra armatura XXX, equitum cIↃ cIↃ. erit ad sustentandum quoad Pompeius veniat; qui litteris quas ad me mittit significat suum negotium illud fore.
此外,他拥有三十个按照我军装备的、每队四百人的步兵大队,以及两千名骑兵。 这足够防守到庞培到来;庞培在给我的信中表示,那件事将是他自己的任务。
hiemant in nostra provincia Parthi; exspectatur ipse Orodes.
帕提亚人正在我们的属州过冬;奥罗德斯本人也即将到来。
quid quaeris? aliquantum est negoti.
你还想知道什么? 这确实是相当棘手的麻烦。
de Bibuli edicto nihil novi praeter illam exceptionem de qua tu ad me scripseras
"nimis gravi praeiudicio in ordinem nostrum.
关于毕布鲁斯的告示,除了你曾写信给我的那个除外条款之外,没有任何新内容:“对我们阶级极其严重的预先偏见。
"
ego tamen habeo ἰσοδυναμοῦσαν sed tectiorem ex Q. Muci P. L edicto Asiatico,
"extra quam si ita negotium gestum est ut eo stari non oporteat ex fide bona,"
multaque sum secutus Scaevolae, in iis illud in quo sibi libertatem censent Graeci datam, ut Graeci inter se disceptent suis legibus.
”然而,我采用了昆图斯·穆基乌斯(普布利乌斯之子)在亚洲属州告示中具有同等效力但更为含蓄的规定:“除非该项交易所进行的方式在诚实信用原则下不应被遵守,”我遵循了斯卡埃沃拉的许多规定,其中包括希腊人认为赋予了他们自由的那一条,即希腊人之间可以根据他们自己的法律解决争端。
breve autem edictum est propter hanc meam διαίρεσιν quod duobus generibus edicendum putavi.
由于我的这种划分,告示很简短,因为我认为应当将告示内容分为两类。
quorum unum est provinciale in quo est de rationibus civitatum, de aere alieno, de usura, de syngraphis, in eodem omnia de publicanis; alterum, quod sine edicto satis commode transigi non potest, de hereditatum possessionibus, de bonis possidendis, vendendis, magistris faciendis, quae ex edicto et postulari et fieri solent.
其中一类是属州性质的,包括诸城市财政、债务、利息、借据,以及关于税吏的一切;另一类是若无告示则无法顺利处理的事项,包括遗产的占有、财产的占有与出售、管财人的任命,这些通常是根据告示来申请和执行的。
tertium de reliquo iure dicundo ἄγραφον reliqui.
第三类关于其余的司法管辖,我未加明文而留空。
dixi me de eo genere mea decreta ad edicta urbana accommodaturum.
我说过,关于那一类,我的裁决将顺应城市法务官的告示。
itaque curo et satis facio adhuc omnibus.
因此,我处理得当,至今让所有人都满意。
Graeci vero exsultant quod peregrinis iudicibus utuntur.
希腊人确实因为可以使用同胞法官而欣喜若狂。
"nugatoribus quidem"
inquies.
“确实是些琐碎之辈,”你会说。
quid refert? tamen se αὐτονομίαν adeptos putant.
那有什么关系? 他们仍然认为自己获得了自治。
vestri enim credo gravis habent Turpionem sutorium et Vettium mancipem.
因为在你们那里,我相信,你们有鞋匠图尔皮奥和拍卖商韦蒂乌斯这样庄重体面的法官。
§6.1.16de publicanis quid agam videris quaerere.
关于税吏,你似乎在问我如何应对。
habeo in deliciis, obsequor, verbis laudo, orno; efficio ne cui molesti sint.
我宠爱他们,顺从他们,用语言赞美他们,尊重他们;我确保他们不成为任何人的麻烦。
τὸ, usuras eorum quas pactionibus adscripserant servavit etiam Servilius.
至于维持他们在契约中写明的利息率这一条,甚至塞尔维利乌斯也遵守了。
ego sic. diem statuo satis laxam, quam ante si solverint, dico me centesimas ducturum; si non solverint, ex pactione.
我则是这样:我设定一个足够宽裕的日期,如果在该日期之前付款,我说我将收取百分之一的利息;如果不按期付款,则按契约执行。
itaque et Graeci solvunt tolerabili faenore et publicanis res est gratissima, si illa iam habent pleno modio, verborum honorem, invitationem crebram.
因此,希腊人以可以承受的利息付款,而对税吏来说,如果他们已经丰足地得到了那些东西——言辞上的尊重和频繁的邀请——这也是最令人高兴的事。
quid plura? sunt omnes ita mihi familiares ut se quisque maxime putet.
还有什么好说的呢? 他们所有人与我都如此亲近,以至于每个人都认为自己是最亲近的一个。
sed tamen μηδὲν αὐτοῖσ—scis reliqua.
但是,“不要给他们任何东西”——其余的你都知道。
§6.1.17de statua Africani (ὢ πραγμάτων! sed me id ipsum delectavit in tuis litteris) ain tu? Scipio hic Metellus proavum suum nescit censorem non fuisse? atqui nihil habuit aliud inscriptum nisi cos ea statua quae ad Opis †per te† posita in excelso est.
关于阿非利加努斯的雕像(哦,天哪! 但正是这一点在你的信中让我感到高兴),你当真这么说吗? 这位梅特鲁斯·西庇阿竟然不知道自己的曾祖父没有担任过监察官? 然而,那尊由你在高处设立在奥普斯神殿附近的雕像上,除了执政官之外没有刻任何别的东西。
in illa autem quae est ad Πολυκλέουσ Herculem inscriptum est consul; quam esse eiusdem status, amictus, anulus, imago ipsa declarat.
而在那尊设立在波吕克勒斯的赫拉克勒斯雕像附近的雕像上,刻着执政官;其姿势、服饰、戒指以及肖像本身都表明这是同一人的雕像。
at me hercule ego, cum in turma inauratarum equestrium quas hic Metellus in Capitolio posuit animadvertissem in Serapionis subscriptione Africani imaginem, erratum fabrile putavi, nunc video Metelli.
但誓愿于赫拉克勒斯,当我在这个梅特鲁斯在卡皮托林山上设立的一群镀金骑马像中,注意到在塞拉皮奥的铭文下有阿非利加努斯的肖像时,我还以为是工匠的错误,现在我明白这是梅特鲁斯的错误了。
§6.1.18o ἀνιστορησίαν turpem! nam illud de Flavio et fastis, si secus est, commune erratum est et tu belle ἠπόρησασ et nos publicam prope opinionem secuti sumus, ut multa apud Graecos.
哦,耻辱的历史无知! 因为关于弗拉维乌斯和历法的那件事,如果事实相反,也是一个通病,你问得很好,而我们不过是遵循了几乎是公众的普遍看法,就像希腊人中的许多事情一样。
quis enim non dixit Εὔπολιν τὸν τῆσ ἀρχαίασ ab Alcibiade navigante in Siciliam deiectum esse in mare? redarguit Eratosthenes;
因为谁没有说过,古喜剧诗人埃乌波利斯在航行去西西里时被阿尔西比亚德斯扔进了海里?
adfert enim quas ille post id tempus fabulas docuerit.
埃拉托斯特尼反驳了这一点;因为他列举了埃乌波利斯在那之后所演出的戏剧。
num idcirco Duris Samius, homo in historia diligens, quod cum multis erravit, inridetur? quis Zaleucum leges Locris scripsisse non dixit? num igitur iacet Theophrastus si id a Timaeo tuo familiari reprensum est? sed nescire proavum suum censorem non fuisse turpe est, praesertim cum post eum consulem nemo Cornelius illo vivo censor fuerit.
难道萨摩斯的杜里斯,一个在历史上十分勤勉的人,因为与许多人一起犯错,就要因此受到嘲笑吗? 谁没有说过扎勒乌科斯为洛克里人制定了法律? 如果这被你的朋友蒂迈欧所驳斥,难道泰奥弗拉斯托斯的学说就此崩溃了吗? 但是,不知道自己的曾祖父没有担任过监察官是可耻的,尤其是因为在他担任执政官之后,在他有生之年,科尔内利乌斯氏族中没有一个人担任过监察官。