Humanitext Reader

西塞罗 · 致阿提库斯书信集 §6.1.1-6.1.3

对阿庇乌斯的应对与阿里奥巴尔赞尼斯的债务

第 122 段,共 461 段 · 拉丁语

内容简介

西塞罗回复阿提库斯的来信,解释了他对阿庇乌斯的谨慎处理,并描述了阿里奥巴尔赞尼斯国王对布鲁图斯债务偿还的复杂情况,这因庞培的优先权而变得棘手。

§6.1.1accepi tuas litteras a. d. quintum Terminalia Laodiceae; quas legi libentissime plenissimas amoris, humanitatis, offici, diligentiae.
我在特米纳利亚节前五天在拉奥迪西亚收到了你的信;我怀着极大的喜悦读了这封信,信中充满了爱意、友善、职责和勤勉。
iis igitur respondebo non χρύσεα χαλκείων (sic enim postulas) nec οἰκονομίαν meam instituam, sed ordinem conservabo tuum.
因此,我将对它进行回复,不用“以金换铜”(因为你就是这样要求的),也不采用我自己的布局,而是保持你的顺序。
recentissimas a Cybistris te meas litteras habere ais a. d. xi Kalendas Octobris datas et scire vis tuas ego quas acceperim.
你说你收到了我从克比斯特拉寄出的、日期为十月朔日前十一天的最新来信,并且你想知道我收到了你的哪些信。
omnis fere quas commemoras, praeter eas quas scribis Lentuli pueris et Equotutico et Brundisio datas.
几乎所有你提到的信,除了那些你写道交给了伦图卢斯的随从以及从埃夸图提库斯和布林迪西乌斯寄出的信之外。
qua re non οἴχεται tua industria quod vereris sed praeclare ponitur, si quidem id egisti ut ego delectarer.
因此,你的勤勉并没有像你所担心的那样“付诸东流”,而是得到了极好的投资,如果你的目的确实是为了让我高兴。
nam nulla re sum delectatus magis.
因为没有什么比这更让我高兴的了。
§6.1.2quod meam βαθύτητα in Appio tibi, liberalitatem etiam in Bruto probo, vehementer gaudeo; ac putaram paulo secus.
我非常高兴你认可我对阿庇乌斯的深虑以及对布鲁图斯的慷慨;虽然我之前的想法有些不同。
Appius enim ad me ex itinere bis terve ὑπομεμψιμοίρουσ litteras miserat quod quaedam a se constituta rescinderem.
因为阿庇乌斯在旅途中曾两三次给我写信,语气中带着抱怨,因为我废除了他制定的一些决定。
ut si medicus, cum aegrotus alii medico traditus sit, irasci velit ei medico qui sibi successerit si quae ipse in curando constituerit mutet ille, sic Appius, cum ἐξ ἀφαιρέσεωσ provinciam curarit, sanguinem miserit, quicquid potuit detraxerit, mihi tradiderit enectam, προσανατρεφομένην eam a me non libenter videt sed modo suscenset, modo gratias agit.
就像一个医生,当病人被移交给另一个医生时,如果接替他的医生改变了他在治疗中所制定的方案,他就会想对那个接班的医生发怒一样,阿庇乌斯也是如此,他通过竭力榨取来治理属州,抽干其血,夺走他能夺走的一切,并在属州奄奄一息时交给了我,而当他看到属州在我手中逐渐恢复时,他感到不悦,时而愤怒,时而表示感谢。
nihil enim a me fit cum ulla illius contumelia; tantum modo dissimilitudo meae rationis offendit hominem.
因为我所做的一切没有一件带有对他的任何侮辱;只是我的治理方法的不同冒犯了这个人。
quid enim potest esse tam dissimile quam illo imperante exhaustam esse sumptibus et iacturis provinciam, nobis eam obtinentibus nummum nullum esse erogatum nec privatim nec publice? quid dicam de illius praefectis, comitibus, legatis etiam? de rapinis, de libidinibus, de contumeliis? nunc autem domus me hercule nulla tanto consilio aut tanta disciplina gubernatur aut tam modesta est quam nostra tota provincia.
因为有什么能比在他统治时属州因开支和损失而枯竭,而在我们治理下无论私下还是公家都没有支出一个钱币更不相同的呢? 关于他的长官、随从,甚至副官,我该说什么呢? 关于掠夺、纵欲、侮辱,我又该说什么呢? 但现在,誓天指日,没有任何一个家庭是像我们整个属州那样,在如此巨大的远见或如此严格的纪律下被管理着,或者如此谦逊。
haec non nulli amici Appi ridicule interpretantur qui me idcirco putent bene audire velle ut ille male audiat, et recte facere non meae laudis sed illius contumeliae causa.
阿庇乌斯的一些朋友对此作了滑稽的解释,认为我之所以想获得好名声,是为了让他名声败坏,而我行事端正不是为了我自己的荣誉,而是为了侮辱他。
sin Appius, ut Bruti litterae quas ad te misit significabant, gratias nobis agit non moleste fero, sed tamen eo ipso die quo haec ante lucem scribebam, cogitabam eius multa inique constituta et acta tollere.
但是,如果阿庇乌斯像他寄给你的布鲁图斯的信中所表明的那样,向我们表示感谢,我并不介意;然而,就在我在黎明前写下这些内容的当天,我还正考虑要废除他的许多不公制定和行为。
§6.1.3nunc venio ad Brutum quem ego omni studio te auctore sum complexus, quem etiam amare coeperam; sed ilico me revocavi, ne te offenderem.
现在我谈谈布鲁图斯,在你的建议下,我以全部的热情接纳了他,甚至已经开始喜爱他;但我立刻克制了自己,以免冒犯你。
noli enim putare me quicquam maluisse quam ut mandatis satis facerem nec ulla de re plus laborasse.
因为你千万不要以为我更愿意做别的任何事情,而不是去满足他的委托,也不要以为我在其他任何事情上比这更费心。
mandatorum autem mihi libellum dedit, isdemque de rebus tu mecum egeras.
此外,他给了我一份委托备忘录,而你也曾就同样的事情与我商谈。
omnia sum diligentissime persecutus.
我非常勤勉地执行了所有这些事情。
primum ab Ariobarzane sic contendi ut talenta quae mihi pollicebatur illi daret.
首先,我向阿里奥巴尔赞尼斯施加了这样的压力,要他把答应给我的塔兰特给布鲁图斯。
quoad mecum rex fuit, perbono loco res erat; post a Pompei procuratoribus sescentis premi coeptus est.
只要国王还和我在一起,事情进展得就非常顺利;但后来他开始受到庞培无数代理人的压力。
Pompeius autem quom ob ceteras causas plus potest unus quam ceteri omnes, tum quod putatur ad bellum Parthicum esse venturus.
而庞培,不仅因为其他各种原因他一人比其他所有人加起来都更有权力,而且因为人们认为他将要来参加帕尔提亚战争。
ei tamen sic nunc solvitur, tricesimo quoque die talenta Attica xxxiii et hoc ex tributis.
然而,目前对他的支付方式是:每三十天支付三十三个雅典塔兰特,而且这来自税收。
nec inde satis efficitur in usuram menstruam.
而这些甚至不足以支付每月的利息。
sed Gnaeus noster clementer id fert; sorte caret, usura nec ea solida contentus est.
但我们的格奈乌斯宽容地对待此事;他不拿本金,并且满足于利息,而且还是不全额的利息。
alii neque solvit cuiquam nec potest solvere; nullum enim aerarium, nullum vectigal habet.
国王没有给其他任何人付款,也无法付款;因为他没有国库,没有税收。
Appi instituto tributa imperat.
他按照阿庇乌斯的制度课税。
ea vix in faenus Pompei quod satis sit efficiunt.
这些税收勉强足够支付庞培的利息。
amici regis duo tresve perdivites sunt sed ii suum tam diligenter tenent quam ego aut tu.
国王的朋友中有两三个非常富有,但他们像你我一样紧紧守着自己的财产。
equidem non desino tamen per litteras rogare, suadere, accusare regem.
尽管如此,我仍然不断地通过信件去请求、劝说和指责国王。

词汇与语法注释

  1. 6.1.2quod meam βαθύτητα in Appio tibi, liberalitatem etiam in Bruto probo — `quod` 引导的名词从句表示 `gaudeo` 的原因。短语 `probo tibi` 意为“我使(我的行为)获得你的认可”,表明阿提库斯赞同西塞罗的做法。
  2. 6.1.2cum ἐξ ἀφαιρέσεως provinciam curarit — 此处使用了医学比喻。希腊语短语 `ἐξ ἀφαιρέσεως`(字面意为“通过放血/减量”,在此隐喻“通过搜刮”)与随后的 `προσανατρεφομένην`(“在康复期重新滋养”)形成对比,生动地展现了阿庇乌斯的掠夺与西塞罗对属州恢复治理的对比。
  3. 6.1.3sorte caret — 此处的 `sors` 指债务的“本金”。`caret`(意为“缺少”或“在没有……的情况下设法应付”)表明庞培目前放弃了本金的偿还。

引用这一段

西塞罗, 致阿提库斯书信集 §6.1.1-6.1.3. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0474.phi057.humanitext-lat1:6.1.1-6.1.3

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。