Humanitext Reader

西塞罗 · 致阿提库斯书信集 §5.21.11-5.21.14

萨拉米斯债务调停与斯卡普蒂乌斯的高利

第 121 段,共 461 段 · 拉丁语

内容简介

西塞罗详细叙述了他调停塞浦路斯萨拉米斯人向债权人斯卡普蒂乌斯偿还债务的过程,拒绝了对方的法外高利并坚持了自己的限息布告,同时向布鲁图斯申明自己的正当立场,并通报了家务近况。

§5.21.11quid multa? ut ei fidem meam praestarem, cum ad me Salaminii Tarsum venissent et in iis Scaptius, imperavi ut pecuniam solverent.
长话短说。 为了履行我对他的承诺,当萨拉米斯人来到塔尔苏斯我的面前,且斯卡普蒂乌斯也在他们之中时,我命令他们偿还债务。
multa de syngrapha, de Scapti iniuriis.
关于契约和斯卡普蒂乌斯的不公行为,他们谈了很多。
negavi me audire; hortatus sum, petivi etiam pro meis in civitatem beneficiis ut negotium conficerent, dixi denique me coacturum.
我声称自己不予听取;我劝告他们,甚至因我对他们城邦的恩惠而恳求他们解决此事,最后我表示我将予以强制。
homines non modo non recusare sed etiam hoc dicere, se a me solvere.
他们不仅没有拒绝,反而还说了这样的话:他们是在用我的钱来偿还。
quod enim praetori dare consuessent, quoniam ego non acceperam, se a me quodam modo dare atque etiam minus esse aliquanto in Scapti nomine quam in vectigali praetorio.
因为既然我没有接受他们习惯给总督的贡税,他们可以说是在某种程度上用我的钱来付账,而且斯卡普蒂乌斯债权中的金额比给总督的贡税还要少一些。
conlaudavi homines.
我大大地赞扬了他们。
"recte" inquit Scaptius, "sed subducamus summam.
“没错,” 斯卡普蒂乌斯说, “但让我们来计算一下总额吧。
" interim cum ego in edicto translaticio centesimas me observaturum haberem cum anatocismo anniversario, ille ex syngrapha postulabat quaternas.
” 其间,虽然我在承袭的布告中规定我将遵守年复利12%的限制,他却根据契约要求48%的年利息。
"quid ais?" inquam, "possumne contra meum edictum?" at ille profert senatus consultum Lentulo Philippoque consulibus, ut qui Ciliciam obtineret ius ex illa sungrapha diceret.
“你说什么? ” 我说, “我怎么能违反我自己的布告呢? ” 但他出示了伦图卢斯和菲利普斯担任执政官那一年的元老院决议,规定凡是治理基里基亚的人都必须根据那份契约进行裁判。
§5.21.12cohorrui primo; etenim erat interitus civitatis.
我起初不寒而栗;因为这确实意味着城邦的毁灭。
reperio duo senatus consulta isdem consulibus de eadem syngrapha.
我发现同一年执政官针对同一份契约通过了两项元老院决议。
Salaminii cum Romae versuram facere vellent, non poterant, quod lex Gabinia vetabat.
当萨拉米斯人想在罗马借新债还旧债时,他们无法做到,因为加比尼乌斯法禁止这样做。
tum iis Bruti familiares freti gratia Bruti dare volebant quaternis, si sibi senatus consulto caveretur.
于是,布鲁图斯的朋友们凭借布鲁图斯的影响力,愿意以48%的利率借钱给他们,前提是通过元老院决议保障他们自身的安全。
fit gratia Bruti senatus consultum, ut neve salaminis neve qui eis dedisset fraudi esset.
在布鲁图斯的影响下,元老院通过决议,规定无论是萨拉米斯人还是向他们借款的人,都不因此受罚。
pecuniam numerarunt.
他们支付了钱款。
at postea venit in mentem faeneratoribus nihil se iuvare illud senatus consultum, quod ex syngrapha ius dici lex Gabinia vetaret.
但后来债权人们意识到,那项元老院决议对他们毫无帮助,因为加比尼乌斯法禁止根据此类契约进行裁判。
tum fit senatus consultum, ut ex ea syngrapha ius diceretur, non ut alio iure ea syngrapha esset quam ceterae sed ut eodem.
于是,元老院又通过了一项决议,规定可以根据该契约进行裁判,这并不是要让该契约处于与其他契约不同的法律地位,而是要使其处于相同的法律地位。
cum haec disseruissem, seducit me Scaptius; ait se nihil contra dicere sed illos putare talenta cc se debere;
当我阐明这些情况后,斯卡普蒂乌斯把我拉到一旁;他说他对此没有异议,但萨拉米斯人认为他们欠他两百塔兰特,他想收下这笔钱,而他们实际欠的要少一些。
ea se velle accipere; debere autem illos paulo minus. rogat ut eos ad ducenta perducam.
他请求我引导他们承认欠两百。
"optime" inquam.
“很好,” 我说。
voco illos ad me remoto Scaptio.
我让斯卡普蒂乌斯避开,把他们召到我面前。
"quid? vos quantum" inquam "debetis?" respondent cvi.
“那么,你们欠多少钱? ” 我说。 他们回答:“一百零六塔兰特。
refero ad Scaptium.
”我转告了斯卡普蒂乌斯。
homo clamare.
那人大声叫嚷起来。
"quid? opus est" inquam "rationes conferatis.
“什么? 那你们有必要,” 我说, “核对一下账目。
" adsidunt, subducunt; ad nummum convenit.
” 他们坐下来计算;账目精确对齐到最后一个铜钱。
illi se numerare velle, urgere ut acciperet.
他们表示愿意付款,并催促他收下。
Scaptius me rursus seducit, rogat ut rem sic relinquam.
斯卡普蒂乌斯再次把我拉到一旁,请求我让这件事保持现状(暂不解决)。
dedi veniam homini impudenter petenti; Graecis querentibus, ut in fano deponerent postulantibus non concessi.
我答应了这个厚颜无耻之人的请求;尽管希腊人抱怨并请求将钱款存入神殿以终止债务,我也没有允许。
clamare omnes qui aderant, alii nihil impudentius Scaptio qui centesimis cum anatocismo contentus non esset, alii nihil stultius.
在场的所有人都大喊起来,有人说没有比斯卡普蒂乌斯更厚颜无耻的人了,因为他连年复利12%还不满足,也有人说没有比他更愚蠢的人了。
mihi autem impudens magis quam stultus videbatur; nam aut bono nomine centesimis contentus non erat aut non bono quaternas centesimas sperabat.
但在我看来,他与其说是愚蠢,不如说是厚颜无耻;因为要么他是对一笔优良债权获得12%的利息不满足,要么是期望在一笔不良债权上获得48%的高利。
habes meam causam.
这就是我的抗辩事由。
§5.21.13quae si Bruto non probatur, nescio cur illum amemus.
如果这不能得到布鲁图斯的认可,我不知道我们为什么要爱他。
sed avunculo eius certe probabitur, praesertim cum senatus consultum modo factum sit, puto, postquam tu es profectus, in creditorum causa ut centesimae perpetuo faenore ducerentur.
但他的舅舅肯定会认可的,尤其是因为最近刚刚通过了一项关于债权人的元老院决议(我想是在你出发之后),规定金利应始终以单利12%计算。
hoc quid intersit, si tuos digitos novi, certe habes subductum.
如果我了解你的计算能力,这其中的差距你肯定已经算出来了。
in quo quidem, ὁδοῦ πάρεργον, L. Lucceius M. f. queritur apud me per litteras summum esse periculum ne culpa senatus his decretis res ad tabulas novas perveniat; commemorat quid olim mali C. Iulius fecerit cum dieculam duxerit; numquam rei publicae plus.
顺便说一句,马尔库斯的儿子卢修斯·卢克尤斯在给我的信中抱怨说,由于元老院这些决议的过失,极有可能会导致全面废除债务(债务清零)的危险;他提到过去盖乌斯·尤里乌斯在给予短暂宽限时造成了多么大的坏处,对国家造成的损害莫此为甚。
sed ad rem redeo.
但我回到正题。
meditare adversus Brutum causam meam, si haec causa est contra quam nihil honeste dici potest, praesertim cum integram rem et causam reliquerim.
请为我准备针对布鲁图斯的辩护,如果这是一个任何体面的人都无法反驳的抗辩事由,尤其是我已经把这件事和案子完整地(未作最终处理)留了下来。
§5.21.14reliqua sunt domestica.
其余都是家务事。
de ἐνδομύχῳ probo idem quod tu, Postumiae filio, quoniam Pontidia nugatur.
关于那件内密的事情,我同意你对波斯图米亚儿子的看法,因为蓬蒂迪亚在胡闹。
sed vellem adesses.
但我希望你在场。
a Quinto fratre his mensibus nihil exspectaris; nam Taurus propter nives ante mensem Iunium transiri non potest.
在这几个月里,不要指望我弟弟昆图斯有什么消息;因为托罗斯山脉由于积雪,在六月之前是无法逾越的。
Thermum, ut rogas, creberrimis litteris fulcio.
正如你所请求的,我正通过频繁的去信支持泰尔穆斯。
P. Valerium negat habere quicquam Deiotarus rex eumque ait a se sustentari.
德奥塔鲁斯国王说普布利乌斯·瓦莱里乌斯一无所有,正由他供养。
cum scies Romae intercalatum sit necne, velim ad me scribas certum quo die mysteria futura sint.
当你得知罗马是否设置了闰月时,请写信告诉我,以便确切知道秘仪将在哪一天举行。
litteras tuas minus paulo exspecto quam si Romae esses sed tamen exspecto.
我对你来信的期盼程度比你在罗马时稍微少一些,但仍然非常期盼。

词汇与语法注释

  1. §5.21.11se a me solvere — 该对格不定式结构中的 `a me` 存在语法解释分歧。它可以指“多亏了我”(因为西塞罗不像前任总督那样收受不当贿赂,从而为城邦省下了这笔钱),也可以指“从我的口袋里(由西塞罗私费代付)”。虽然语法上后者成立,但结合上下文与总督贡税(`vectigali praetorio`)的对比,应采取前者解释,即“利用因西塞罗的清廉而省下来的资金来支付”。
  2. §5.21.11quaternas — 分配数词 `quaternas`(阴性宾格复数)修饰省略的名词 `centesimas`(月息1%,即年息12%)。此处 `quaternae centesimae` 指的是月息4%(即年息48%)的法外超高利息。
  3. §5.21.12non ut alio iure ea syngrapha esset quam ceterae sed ut eodem — 表示第二个元老院决议目的的 `ut` 从句。它表明,该契约并不是要置于与其他契约“不同的法律(支配)”之下,而是要置于“相同的法律”之下(即免除加比尼乌斯法的禁止规定,赋予其正常的诉权,使其与普通契约同等对待)。
  4. §5.21.12bono nomine — 商业和金融术语,其中 `nomen` 指账簿上的债权或债务。`bonum nomen` 指“回收有保障的、安全的债权”(优良债权),而 `non bonum` 指“回收无望的、不良债权”。西塞罗分析斯卡普蒂乌斯的态度是:要么是对一笔安全债权获得12%的利息不满足,要么是期望在一笔不良债权上获得48%的高利。
  5. §5.21.14de ἐνδομύχῳ — 希腊语形容词 `ἐνδόμυχος`(深藏的、秘密的)的中性名词化用法。西塞罗使用希腊语暗语来指代他与阿提库斯之间关于女儿图利娅婚约(如选择女婿候选人)的私密谈判,以防外人知晓。

引用这一段

西塞罗, 致阿提库斯书信集 §5.21.11-5.21.14. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0474.phi057.humanitext-lat1:5.21.11-5.21.14

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。