Humanitext Reader

西塞罗 · 致阿提库斯书信集 §5.10.1-5.10.5

抵达雅典与严守廉洁的报告

第 107 段,共 461 段 · 拉丁语

内容简介

西塞罗向阿提库斯报告自己已抵达雅典,提及蓬普提努斯滞后以及罗马方面缺乏消息,同时阐述了自己在财务上的廉洁表现和对总督职务的内心挣扎。

§5.10.1ut Athenas a. d. vi Kal. Quintilis veneram, exspectabam ibi iam quartum diem Pomptinum neque de eius adventu certi quicquam habebam.
当我于七月朔日的前六天抵达雅典时,我在那里已经等了蓬普提努斯四天,却没有关于他抵达的任何确切消息。
eram autem totus, crede mihi, tecum et, quamquam sine iis per me ipse, tamen acrius vestigiis tuis monitus de te cogitabam.
然而,请相信我,我的心完全与你在一起,而且,尽管没有他们,仅凭我自己,但我被你的足迹更强烈地唤起记忆,不断地思念着你。
quid quaeris? non me hercule alius ullus sermo nisi de te.
你还想知道什么呢? 说实在的,除了关于你之外,没有其他任何话题。
§5.10.2sed tu de me ipso aliquid scire fortasse mavis.
但也许你更想知道关于我自己的情况。
haec sunt.
情况如下。
adhuc sumptus nec in me aut publice aut privatim nec in quemquam comitum.
到目前为止,无论是公家还是私人,既没有在我身上产生任何开支,也没有在我的随从任何人身上产生开支。
nihil accipitur lege Iulia, nihil ab hospite.
根据《尤利乌斯法》,什么都没有接受,也没有接受宿主的任何东西。
persuasum est omnibus meis serviendum esse famae meae.
我的所有部下都深信他们必须维护我的声誉。
belle adhuc.
目前一切顺利。
hoc animadversum Graecorum laude et multo sermone celebratur.
这一点已被注意到,并在希腊人的赞美和多方谈论中广为传颂。
quod superest, elaboratur in hoc a me, sicut tibi sensi placere.
至于剩下的事情,我正在为此而努力,正如我察觉到你所希望的那样。
sed haec tum laudemus cum erunt perorata.
但让我们在这些事情圆满结束时再予以赞美吧。
§5.10.3reliqua sunt eius modi ut meum consilium saepe reprehendam quod non aliqua ratione ex hoc negotio emerserim.
其余的事情是如此,以至于我经常责怪自己的决定,为什么没有以某种方式摆脱这个差事。
o rem minime aptam meis moribus! o illud verum ἔρδοι τισ! dices "quid adhuc? nondum enim in negotio versaris?" sane scio et puto molestiora restare.
哦,这件极不适合我性格的事情! 哦,那句“各人做自己懂的事”的话是多么真实啊! 你会说: “怎么? 现在就抱怨了? 因为你还没真正开始参与这项工作,不是吗? ” 我确实知道这一点,并且我认为更麻烦的事情还在后面。
etsi haec ipsa fero equidem fronte, ut puto, et vultu bellissime sed angor intimis sensibus; ita multa vel iracunde vel insolenter vel in omni genere stulte insulse adroganter et dicuntur et tacentur cotidie; quae non quo te celem non perscribo sed quia δυσεξείλητα sunt.
虽然这些事情本身,正如我所认为的那样,我表现出非常体面的面容和神色来承受,但我内心深处却极度痛苦;因为每天都有那么多事情,要么带着愤怒,要么带着傲慢,要么是以各种愚蠢、愚昧和自负的方式,被说出或保持沉默;我没有详细写下这些,并不是为了向你隐瞒,而是因为它们难以描述。
itaque admirabere meam βαθύτητα cum salvi redierimus; tanta mihi μελέτη huius virtutis datur.
因此,当我们平安归来时,你会赞叹我的深沉;因为我得到了如此多关于这种美德的操练。
§5.10.4ergo haec quoque hactenus;
所以,这些事也就说到这里。
etsi mihi nihil erat propositum ad scribendum, quia quid ageres, ubi terrarum esses, ne suspicabar quidem.
虽然我原本没有任何写信的打算,因为你正在做什么、在世界哪个地方,我甚至连猜都猜不出。
nec hercule umquam tam diu ignarus rerum mearum fui, quid de Caesaris, quid de Milonis nominibus actum sit; ac non modo nemo domo sed ne Roma quidem quisquam, ut sciremus in re publica quid ageretur.
说实在的,我从未对自己事务的状况如此长久地一无所知,比如关于凯撒和米罗的债务处理得如何;而且不仅家里没有人来,甚至连罗马也没有任何人来,好让我们知道共和国里正在发生什么。
qua re si quid erit quod scias de iis rebus quas putabis scire me velle, per mihi gratum erit si id curaris ad me perferendum.
因此,如果你知道任何关于那些你认为我想知道的事情,如果你能设法把它送到我手里,我将非常感激。
§5.10.5quid est praeterea? nihil sane nisi illud.
此外还有什么呢? 确实没有什么,除了这件事。
valde me Athenae delectarunt urbe dumtaxat et urbis ornamento et hominum amore in te et in nos quadam benevolentia; †sed multum ea philosophia sursum deorsum†, si quidem est in Aristo, apud quem eram.
雅典让我非常愉快,至少就城市本身和城市的装饰而言,以及人们对你的热爱,和对我们的一定好意;但那哲学相当混乱,如果它确实存在于我所借宿的阿里斯图斯身上的话。
nam Xenonem tuum vel nostrum potius Quinto concesseram, et tamen propter vicinitatem totos dies simul eramus.
因为你的——或者更确切地说是我们的——克塞农,我已经让给了奎因图斯,但由于住得近,我们整天都在一起。
tu velim cum primum poteris tua consilia ad me scribas, ut sciam quid agas, ubi quoque tempore, maxime quando Romae futurus sis.
我希望你一旦能够,就尽快把你的计划写给我,好让我知道你在做什么,在什么时候会在哪里,尤其是你什么时候会在罗马。

词汇与语法注释

  1. 5.10.1quamquam sine iis per me ipse — 代词 iis 指阿提库斯在雅典的人脉或熟人。西塞罗的意思是,即使没有这些人的陪伴或引荐,仅凭他自己身处雅典,由于这里到处都是阿提库斯当年留下的痕迹(vestigiis),也足以让他强烈地想起对方。
  2. 5.10.2persuasum est omnibus meis serviendum esse famae meae — 无人称被动完成时 'persuasum est' 与作为施事主语的与格 'omnibus meis' 连用,表示“我的所有部下都深信……”。'serviendum esse' 是动形容词的无人称被动延缓结构,由于 servire 支配与格,因此 'famae meae' 采用与格形式。
  3. 5.10.3non quo te celem non perscribo sed quia — 这是一个经典的对比句式,使用 'non quo' + 虚拟语气(celem)来否定一个假设的原因,后接 'sed quia' + 直陈语气(sunt)来陈述真实的理由:“我没有详细写下,并不是因为我想向你隐瞒,而是因为……”。

引用这一段

西塞罗, 致阿提库斯书信集 §5.10.1-5.10.5. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0474.phi057.humanitext-lat1:5.10.1-5.10.5

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。