§5.3.1A. d. vi Idus Maias veni in Trebulanum ad Pontium.
5月10日,我来到了特雷布拉努姆的庞提乌斯家。
ibi mihi tuae litterae binae redditae sunt tertio abs te die.
在那里,我在你寄出后的第三天收到了你的两封信。
eodem autem exiens e Pompeiano Philotimo dederam ad te litteras; nec vero nunc erat sane quod scriberem.
然而,就在同一天,当我离开庞培伊的庄园时,我已经托斐洛提穆斯带去了一封给你的信;事实上,现在确实没有什么可写的了。
qui de re publica rumores scribe, quaeso; in oppidis enim summum video timorem sed multa inania.
请写信告诉我国政有什么传闻;因为我看到城镇里有极大的恐慌,但许多是毫无根据的。
quid de his cogites et quando scire velim.
我想知道你对这些事情怎么看,以及何时。
§5.3.2ad quas litteras tibi rescribi velis nescio.
我不知道你希望对哪封信做出回复。
nullas enim adhuc acceperam praeter quae mihi binae simul in Trebulano redditae sunt; quarum alterae edictum P. Licini habebant (erant autem Nonis Maiis datae), alterae rescriptae ad meas Menturnensis.
因为到目前为止,除了在特雷布拉努姆同时递交给我的那两封之外,我还没有收到任何信件;其中一封包含普布利乌斯·里基尼乌斯的告示(它们是在五月七日寄出的),另一封则是对我在敏图尔奈所写信件的回复。
quam vereor ne quid fuerit σπουδαιότερον in iis quas non accepi quibus rescribi vis! apud Lentulum ponam te in gratia.
我多么担心,在我未收到的、而你又希望得到回复的那些信中,会有什么更重要的事情啊! 我会在伦图鲁斯那里为你美言。
§5.3.3Dionysius nobis cordi est.
狄奥尼修斯深得我们之心。
Nicanor tuus operam mihi dat egregiam.
你的尼卡诺尔正在为我提供极好的协助。
iam deest quod scribam et lucet.
现在没什么可写的了,天也亮了。
Beneventi cogitabam hodie.
今天我打算在贝内文图姆。
nostra continentia et diligentia †esse satis faciemus satis.
凭借我们的自制与勤勉,我们将使人们感到十分满意。
a Pontio ex Trebulano a. d. v Idus Maias.
五月十一日,于特雷布拉努姆的庞提乌斯家。