§5.2.1A. d. vi Idus Maias, cum has dabam litteras, ex Pompeiano proficiscebar ut eo die manerem in Trebulano apud Pontium.
5月10日,在寄出这封信时,我正从庞培伊的庄园出发,以便当天能住在特雷布拉努姆的庞提乌斯家。
deinde cogitabam sine ulla mora iusta itinera facere.
此后我打算毫不耽搁地按正常行程赶路。
in Cumano cum essem, venit ad me, quod mihi pergratum fuit, noster Hortensius; cui deposcenti mea mandata cetera universe mandavi, illud proprie, ne pateretur quantum esset in ipso prorogari nobis provincias.
当我待在库迈的庄园时,我们的霍尔滕西乌斯来拜访我,这令我非常高兴;在我向他询问有何嘱托时,其他的事务我都大体交代了,唯独那一件是特意交代的:请他务必在自己的能力范围内,不要容许我们的行省任期获得延长。
in quo eum tu velim confirmes gratumque mihi fecisse dicas quod et venerit ad me et hoc mihi praetereaque si quid opus esset promiserit.
在这一点上,我希望你督促他,并告诉他我非常感激,因为他不仅来拜访我,而且还向我承诺了这件事以及其他任何有需要的事。
confirmavi ad eam causam etiam Furnium nostrum quem ad annum tribunum pl. videbam fore.
为了这一桩事,我也拉拢了我们的富尔尼乌斯,我看好他明年将担任平民护民官。
§5.2.2habuimus in Cumano quasi pusillam Romam. tanta erat in his locis multitudo;
我们在库迈的庄园里仿佛拥有一个微型的罗马。
cum interim Rufio noster, quod se a Vestorio observari videbat, strategemate hominem percussit; nam ad me non accessit.
这些地方的人群是如此之多;在此期间,我们的鲁菲奥因为看到自己被韦斯托里乌斯监视,便用一条计策智取了那家伙;因为他没有到我这里来。
itane? cum Hortensius veniret et infirmus et tam longe et Hortensius, cum maxima praeterea multitudo, ille non venit? non, inquam.
真的吗? 当霍尔滕西乌斯抱病从那么远的地方赶来,而且他可是霍尔滕西乌斯啊,再加上还有那么多的人群,而那家伙竟然没有来? “是的,他没来,”我说。
"non vidisti igitur hominem?"
inquies.
“那么你没见到那个人吗? ”你会问。
qui potui non videre cum per emporium Puteolanorum iter facerem? in quo illum agentem aliquid credo salutavi, post etiam iussi valere cum me exiens e sua villa numquid vellem rogasset.
当我穿过普特奥利人的商港赶路时,我怎么可能没见到他? 在那个地方,我相信我向正在办事的他打了招呼,后来当他从自己的别墅出来问我是否有何需要时,我还向他道了别。
hunc hominem parum gratum quisquam putet aut non in eo ipso laudandum quod laudari non laborarit?
难道有人会认为这个人不近人情,或者不认为正因他没有刻意追求赞誉,才在这点上值得赞扬吗?
§5.2.3sed redeo ad illud.
但我回到那个话题。
noli putare mihi aliam consolationem esse huius ingentis molestiae nisi quod spero non longiorem annua fore.
请不要以为我对这巨大的苦恼还有什么别的安慰,唯有希望它的期限不会超过一年。
hoc me ita velle multi non credunt ex consuetudine aliorum; tu qui scis omnem diligentiam adhibebis tum scilicet cum id agi debebit, cum ex Epiro redieris.
由于别人的习惯,许多人不相信我如此强烈地期盼这一点;你既然知情,当然要在应当处理此事的时候,也就是当你从伊庇鲁斯回来时,尽一切努力。
de re publica scribas ad me velim si quid erit quod †operare†.
关于国政,如果有任何值得告知的事,我希望你写信告诉我。
nondum enim satis huc erat adlatum quo modo Caesar ferret de auctoritate perscripta, eratque rumor de Transpadanis eos iussos iiii viros creare.
因为关于恺撒如何看待已记录的元老院决议,这里还没有得到充分的报告,而且还有关于波河以北居民的传闻,说他们被命令选出四人官。
quod si ita est, magnos motus timeo.
如果是这样,我担心会有巨大的动荡。
sed aliquid ex Pompeio sciam.
但我会从庞培那里得知一些情况。