§5.21.1te in Epirum salvum venisse et, ut scribis, ex sententia navigasse vehementer gaudeo, non esse Romae meo tempore pernecessario submoleste fero.
闻你平安抵达伊庇鲁斯,且如你信中所写,航行顺遂,我由衷感到高兴;但在我极其关键的时刻,你不在罗马,我感到有些遗憾。
hoc me tamen consolor uno: spero te istic iucunde hiemare et libenter requiescere.
不过,我用这唯一的一点来安慰自己:我希望你在那里愉快地度过冬天,并心甘情愿地休养。
§5.21.2C. Cassius, frater Q. Cassi familiaris tui, pudentiores illas litteras miserat de quibus tu ex me requiris quid sibi voluerint quam eas quas postea misit, quibus per se scribit confectum esse Parthicum bellum.
你的挚友昆图斯·卡西乌斯的兄弟盖乌斯·卡西乌斯先前寄来的那封信(即你问我“那是何意”的那封),要比他后来寄来的那封(在信中他写道巴提亚战争已被他自己平定)要谦虚得多。
recesserant illi quidem ab Antiochia ante Bibuli adventum sed nullo nostro εὐημερήματι; hodie vero hiemant in Cyrrhestica, maximumque bellum impendet.
他们确实在比布鲁斯抵达之前就从安条克撤退了,但这并非由于我们取得了任何胜利();然而今天,他们正在屈勒斯提卡过冬,且一场极大的战争正迫在眉睫。
nam et Orodi regis Parthorum filius in provincia nostra est, nec dubitat Deiotarus, cuius filio pacta est Artavasdis filia ex quo sciri potest, quin cum omnibus copiis ipse prima aestate Euphraten transiturus sit.
因为帕提亚国王奥罗德斯的儿子就在我们的属州,而德尤塔鲁斯(他的儿子已与阿尔塔瓦斯德斯的女儿订婚,正因如此他能获得情报)也确信他自己将在初夏率领全部军队渡过幼发拉底河。
quo autem die Cassi litterae victrices in senatu recitatae sunt, datae Nonis Octobribus, eodem meae tumultum nuntiantes.
另外,在元老院宣读卡西乌斯写于十月七日的捷报的那一天,我宣布骚乱的信也在同一天被宣读。
Axius noster ait nostras auctoritatis plenas fuisse, illis negat creditum.
我们的朋友阿克西乌斯说,我的信充满了权威,而他说卡西乌斯的信没人相信。
Bibuli nondum erant adlatae; quas certo scio plenas timoris fore.
比布鲁斯的信还没有送到;我敢肯定那封信将充满恐惧。
§5.21.3ex his rebus hoc vereor ne cum Pompeius propter metum rerum novarum nusquam dimittatur, Caesari nullus honos a senatu habeatur, dum hic nodus expediatur, non putet senatus nos ante quam successum sit oportere decedere nec in tanto motu rerum tantis provinciis singulos legatos praeesse.
从这些情况中,我担心这件事——即,一方面庞培因害怕政变而未被派往任何地方,而元老院也未给予凯萨尔任何荣誉,在此结解开之前,元老院可能会认为我们不应当在继任者决定()之前离任,也不应当在如此动荡的局势中让单单的副官()来主管如此重大的属州。
hic ne quid mihi prorogetur, quod ne intercessor quidem sustinere possit, horreo atque eo magis quod tu abes qui consilio, gratia, studio multis rebus occurreres.
在这里,我极度害怕我的任期被延长(),对此甚至连护民官的否决()也无法阻止;而因为你不在身边,我对此更加恐惧,因为本可以凭你的建议、影响力和热忱来应对许多困难。
sed dices me ipsum mihi sollicitudinem struere.
但你会说,是我自己在给自己制造焦虑。
cogor ut velim ita sit; sed omnia metuo.
我不得不希望确实如此(即这只是我自寻烦恼);但我对一切都感到害怕。
etsi bellum ἀκροτελεύτιον habet illa tua epistula quam dedisti nauseans Buthroto,
"tibi, ut video et spero, nulla ad decedendum erit mora.
尽管你从布特罗图姆晕船时写给我的那封信,在结尾()提到了战争般的事: “依我看,也如我所希望的,你在离任上不会受到任何延迟。
"
"mallem"
"ut video,"
nihil opus fuit
"ut spero. "
” 我宁愿是“依我看”;根本不需要“如我所希望的”。
§5.21.4acceperam autem satis celeriter Iconi per publicanorum tabellarios a Lentuli triumpho datas.
另外,我在伊科尼乌姆通过税吏的信使相当快地收到了在伦图卢斯凯旋式之后寄出的信。
in his γλυκύπικρον illud confirmas moram mihi nullam fore; deinde addis, si quid secus, te ad me esse venturum.
在这些信中,你确认了那个“苦乐参半”()的保证,即我不会有任何延迟;接着你补充说,如果发生不测,你就会来到我这里。
angunt me dubitationes tuae; simul et vides quas acceperim litteras.
你的犹豫让我痛苦;同时你也看到了我收到了哪些信。
nam quas Hermonis centurionis caculae ipse scribis te dedisse non accepi.
因为你写道你亲自交给百夫长赫尔蒙的仆人()的那些信,我并没有收到。
Laeni pueris te dedisse saepe ad me scripseras. eas Laodiceae denique, cum eo venissem, iii Idus Februar. Laenius mihi reddidit datas a. d. x Kal. Octobris.
至于你多次写信告诉我已交给莱尼乌斯仆人的那些信,当我抵达拉奥迪基亚时,莱尼乌斯终于在二月十一日(iii Idus Februar.)将它们交给了我,那些信是在九月二十二日(a. d. x Kal. Octobris)寄出的。
Laenio tuas commendationes et statim verbis et reliquo tempore re probabo.
对于莱尼乌斯,我将立即用言语、并在随后的时间里用行动来证实你的推荐。
§5.21.5eae litterae cetera vetera habebant, unum hoc novum de Cibyratis pantheris.
那封信里写的都是其他旧事,只有这一个关于基比拉豹的新消息。
multum te amo quod respondisti M. Octavio te non putare.
我非常感激你答复马尔库斯·奥克塔维乌斯说你“不认为可以”。
sed posthac omnia quae recta non erunt pro certo negato.
但今后,对于一切不正当的事,请断然拒绝。
nos enim et nostra sponte bene firmi et me hercule auctoritate tua inflammati vicimus omnis (hoc tu ita reperies) cum abstinentia tum iustitia, facilitate, clementia.
因为我们不仅凭着自己的意志十分坚定,而且凭赫拉克勒斯起誓,在你的威信鼓舞下,我们在自制()、公正、平易近人和仁慈方面都战胜了所有人(你会发现确实如此)。
cave putes quicquam homines magis umquam esse miratos quam nullum terruncium me obtinente provinciam sumptus factum esse nec in rem publicam nec in quemquam meorum praeter quam in L. Tullium legatum.
千万不要以为,人们曾对任何事情比这更感到惊奇过:在我治理属州期间(),无论是为了公家还是我的任何部下,除了副官卢基乌斯·图利乌斯之外,没有产生过一个铜子的开支。
is ceteroqui abstinens sed Iulia lege transitans, semel tamen in diem, non ut alii solebant omnibus vicis (praeter eum semel nemo accepit), facit ut mihi excipiendus sit, cum terruncium nego sumptus factum.
他虽然在其他方面很自制,但根据《尤利乌斯法》旅行时,每天还是接受了一次接待(不像其他人那样在每个村庄都接受;除了他之外,没有任何人接受过一次)。 这使得我在声称没有产生过一个铜子开支时,不得不将他排除在外。
praeter eum accepit nemo.
除了他,没有人接受过。
has a nostro Q. Titinio sordis accepimus.
我们是从我们的朋友昆图斯·蒂蒂尼乌斯那里继承了这一污点。