§5.20.6haec adhuc.
以上是目前的情况。
sed ad praeterita revertamur.
但让我们回到过去的事。
quod me maxime hortaris et quod pluris est quam omnia, in quo laboras ut etiam Ligurino Μώμῳ satis faciamus, moriar si quicquam fieri potest elegantius.
至于你最极力劝我做的事,也是比一切都更有价值的事,即你正在努力使我们甚至能满足利古里亚的摩摩斯(酷评家)的要求,如果还有什么事情能办得比这更优雅(清廉),就让我死掉吧。
nec iam ego hanc continentiam appello, quae virtus voluptati resistere videtur.
我不再把这称为“自制”,这似乎是一种抵抗快乐的德行。
ego in vita mea nulla umquam voluptate tanta sum adfectus quanta adficior hac integritate, nec me tam fama quae summa est quam res ipsa delectat.
在我的一生中,从未有任何快乐像我从这种廉洁中获得的快乐那样大;而那达到极点的名声,也不如这件事情本身更让我高兴。
quid quaeris? fuit tanti.
你还想知道什么? 这太值了。
me ipse non noram nec satis sciebam quid in hoc genere facere possem.
我以前不了解自己,也不太清楚自己在这方面能做什么。
recte πεφυσίωμαι.
我正当地感到自豪。
nihil est praeequis carius.
没有比这更光荣的了。
interim haec λαμπρά.
同时,这些都是辉煌的(λαμπρά)成就。
Ariobarzanes opera mea vivit, regnat; ἐν consilio et auctoritate et quod insidiatoribus eius ἀπρόσιτον me non modo ἀδωροδόκητον praebui regem regnumque servavi.
阿里奥巴尔赞斯因我的努力而生存、统治;通过我的建议(ἐν consilio)与权威,以及因为我向他的阴谋者们表明自己不仅不受贿(ἀδωροδόκη顿),而且不可接近(ἀπρόσιτον),我保全了国王和王国。
interea e Cappadocia ne pilum quidem.
在此期间,从卡帕多西亚甚至连一根头发也没有损失。
Brutum abiectum quantum potui excitavi; quem non minus amo quam tu, paene dixi quam te.
我尽我所能鼓舞了沮丧的布鲁图斯;我爱他不少于你爱他,我几乎要说不少于我爱你。
atque etiam spero toto anno imperi nostri terruncium sumptus in provincia nullum fore.
而且我还希望,在我们的整个统治年限里,属州不会产生哪怕一个铜子的开支。
§5.20.7habes omnia.
你了解了一切。
nunc publice litteras Romam mittere parabam.
我现在正准备向罗马寄送官方报告。
uberiores erunt quam si ex Amano misissem.
这封信将比我从阿马努斯寄出的更为丰富。
at te Romae non fore! sed est totum in eo quid Kalendis Martiis futurum sit.
但想到你将不在罗马! 不过,一切都取决于三月一日会发生什么。
vereor enim ne cum de provincia agetur, si Caesar resistet, nos retineamur.
因为我担心,当讨论属州事务时,如果凯萨尔反抗,我们可能会被留任。
his tu si adesses, nihil timerem.
如果你能参与这些事,我就什么都不怕了。
§5.20.8redeo ad urbana quae ego diu ignorans ex tuis iucundissimis litteris a. d. v Kal. Ianuarias denique cognovi.
我回到城里的事务,我长期对此一无所知,直到十二月二十八日,我终于从你那令人极其愉快的信中得知。
eas diligentissime Philogenes, libertus tuus, curavit perlonga et non satis tuta via perferendas.
你的释奴菲洛根尼斯非常用心地通过一条极长且不太安全的道路将它送达。
nam quas Laeni pueris scribis datas non acceperam.
因为你写道交给莱尼乌斯仆人的那些信,我并没有收到。
iucunda de Caesare et quae senatus decrevit et quae tu speras.
关于凯萨尔的消息是令人高兴的——无论是元老院决议的,还是你所期待的。
quibus ille si cedit, salvi sumus.
如果他向这些屈服,我们就安全了。
incendio Plaetoriano quod Seius ambustus es minus moleste fero.
至于普莱托里乌斯的(审判)火灾中塞尤斯被灼伤,我并不太难过。
Lucceius de Q. Cassio cur tam vehemens fuerit et quid actum sit aveo scire.
我极想知道卢克乌斯为何对昆图斯·卡西乌斯如此激烈,以及具体做了什么。
§5.20.9ego cum Laodiceam venero, Quinto sororis tuae filio togam puram iubeor dare; cui moderabor diligentius.
当我到达拉奥迪基亚时,我被要求给你姐妹的儿子昆图斯穿上纯色托加;我将更用心地引导他。
Deiotarus cuius auxiliis magnis usus sum ad me, ut scripsit, cum Ciceronibus Laodiceam venturus erat.
我曾利用其巨大援助的德尤塔鲁斯,正如他所写的,正准备带着年轻的西塞罗们到拉奥迪基亚我的住处来。
tuas etiam Epiroticas exspecto litteras, ut habeam rationem non modo negoti verum etiam oti tui.
我也在期待你从伊庇鲁斯寄来的信,以便我不仅能了解你的事务,也能了解你的闲暇。
Nicanor in officio est et a me liberaliter tractatur.
尼卡诺尔尽职尽责,受到我的慷慨对待。
quem, ut puto, Romam cum litteris publicis mittam, ut et diligentius perferantur et idem ad me certa de te et a te referat.
我想我会派他带着官方信件去罗马,以便更用心地送达,同时他也好从你那里给我带回关于你和来自你的确切消息。
Alexis quod mihi totiens salutem adscribit est gratum;
阿莱克西斯如此频繁地向我问候,这令人愉快;但为什么他不用自己的信做我那阿莱克西斯对你所做的事呢?
sed cur non suis litteris idem facit quod meus ad te Alexis facit? Phemio quaeritur κέρασ.
正在为斐米乌斯寻找牛角(κέρας)。
sed haec hactenus.
但这些就说到这里。
cura ut valeas et ut sciam quando cogites Romam.
保重身体,并让我知道你何时考虑去罗马。
etiam atque etiam vale.
再次祝你安好。
§5.20.10tua tuosque Thermo et praesens Ephesi diligentissime commendaram et nunc per litteras ipsumque intellexi esse perstudiosum tui.
当我在以弗所时,我已经当面向塞尔穆斯非常用心地推荐了你的事务和你的家属,现在也通过信件进行了推荐;而我已经了解到他本人对你非常热心。
tu velim, quod antea ad te scripsi, de domo Pammeni des operam ut quod tuo meoque beneficio puer habet cures ne qua ratione convellatur.
我希望,正如我之前写给你的那样,关于帕美内斯的住宅,你要尽力确保那孩子因你和我的恩惠而拥有的财产,不会因任何原因被夺走。
utrique nostrum honestum existimo; tum mihi erit pergratum.
我认为这符合我们双方的荣誉;而且,这也会让我非常高兴。