§5.20.1Saturnalibus mane se mihi Pindenissitae dediderunt septimo et quinquagesimo die postquam oppugnare eos coepimus.
在萨图尔纳利亚节的清晨,在我们开始围攻他们的第五十七天,平德尼苏斯的居民向我投降了。
"qui malum! isti Pindenissitae qui sunt?"
inquies; "nomen audivi numquam.
“活见鬼! 这些平德尼苏斯人是谁? ” 你肯定会问; “我从未听说过这个名字。
"
quid ego faciam? num potui Ciliciam Aetoliam aut Macedoniam reddere? hoc iam sic habeto nec hoc exercitu nec hic tanta negotia geri potuisse.
” 我该怎么办呢? 难道我能把基利家变成埃托利亚或马其顿吗? 现在请记住这一点:无论用这支军队,还是在这个地方,都不可能完成更伟大的事业。
quae cognosce ἐν ἐπιτομῇ; sic enim concedis mihi proximis litteris.
这些事情请简要(ἐν ἐπιτομῇ)了解;因为你在上一封来信中就是这样允许我的。
Ephesum ut venerim nosti, qui etiam mihi gratulatus es illius diei celebritatem qua nihil me umquam delectavit magis.
你知道我是如何到达以弗所的,你甚至为那一天的盛况向我祝贺,没有什么比那一天更让我高兴的了。
inde in oppidis iis †quae erant† mirabiliter accepti Laodiceam pridie Kal. Sextilis venimus.
从那里开始,我们在沿途的那些城镇受到了奇迹般的款待,并在八月前夕抵达了拉奥迪基亚。
ibi morati biduum perinlustres fuimus honorificisque verbis omnis iniurias revellimus superiores, quod idem Colossis, dein Apameae quinque dies morati et Synnadis triduum, Philomeli quinque dies, Iconi decem fecimus.
我们在那里停留了两天,名声大噪,并用体面的言词消除了之前的所有不公;我们在科洛塞、接着在阿帕米亚停留五天、辛纳达三天、菲洛梅利乌姆五天、伊科尼乌姆十天,都做了同样的事情。
nihil ea iuris dictione aequabilius, nihil lenius, nihil gravius.
那里的司法审判无比公平、温和且庄严。
§5.20.2inde in castra veni a. d. VII Kalendas Septembris.
从那里,我在八月二十六日来到了军营。
A. d. III exercitum lustravi apud Iconium.
八月三十日,我在伊科尼乌姆附近检阅了军队。
ex his castris, cum graves de Parthis nuntii venirent, perrexi in Ciliciam per Cappadociae partem eam quae Ciliciam attingit, eo consilio ut Armenius Artavasdes et ipsi Parthi Cappadocia se excludi putarent.
从这个军营,当传来关于帕提亚人的严重消息时,我穿过卡帕多西亚与基利家相接的部分,向基利家进发,意图是让亚美尼亚人阿尔塔瓦兹德斯和帕提亚人自己认为他们被排除在卡帕多西亚之外。
cum dies quinque ad Cybistra castra habuissem, certior sum factus Parthos ab illo aditu Cappadociae longe abesse, Ciliciae magis imminere.
当我在库比斯特拉扎营五天时,我得知帕提亚人离卡帕多西亚的那条通道还很远,而是更多地威胁着基利家。
itaque confestim iter in Ciliciam feci per Tauri pylas.
因此,我立即穿过托罗斯山脉的关隘,向基利家进军。
Tarsum veni a. d. III Nonas Octobris.
我于十月五日抵达塔尔苏斯。
§5.20.3inde ad Amanum contendi qui Syriam a Cilicia in aquarum divertio dividit; qui mons erat hostium plenus sempiternorum.
从那里我奔赴阿马努斯山,它在分水岭处将叙利亚与基利家分开;这座山充满了我们永远的敌人。
hic a. d. iii Idus Octobr.
在这里,十月十三日,我们消灭了大量的敌人。
magnum numerum hostium occidimus. castella munitissima nocturno Pomptini adventu, nostro matutino cepimus, incendimus.
通过蓬普蒂努斯在夜间的抵达和我们在清晨的赶到,我们夺取并烧毁了防御极为坚固的城堡。
imperatores appellati sumus.
我们被欢呼为“统帅”(Imperatores)。
castra paucos dies habuimus ea ipsa quae contra Darium habuerat apud Issum Alexander, imperator haud paulo melior quam aut tu aut ego.
我们在亚历山大(一个比你或我都好得多的统帅)曾在伊苏斯对抗大流士时设营的同一个地方扎营了几天。
ibi dies quinque morati direpto et vastato Amano inde discessimus.
我们在那里停留了五天,在洗劫并蹂躏了阿马努斯之后,我们从那里离开。
interim (scis enim dici quaedam πανικά, dici item τὰ κενὰ τοῦ πολέμου) rumore adventus nostri et Cassio qui Antiochia tenebatur animus accessit et Parthis timor iniectus est.
在此期间(因为你知道有人会说起某些“恐慌(πανικά)”,也说起“战争的空网(τὰ κενὰ τοῦ πολέμου)”),由于我们到来的传闻,坚守在安条克的卡西乌斯重获了勇气,帕提亚人则被注入了恐惧。
itaque eos cedentis ab oppido Cassius insecutus rem bene gessit.
因此,卡西乌斯追击从城中撤退的他们,打了一场胜仗。
qua in fuga magna auctoritate Osaces dux Parthorum vulnus accepit eoque interiit paucis post diebus.
在这场溃败中,极有威望的帕提亚将领奥萨凯斯受伤,并在几天后因此丧命。
erat in Syria nostrum nomen in gratia.
在叙利亚,我们的名声很受欢迎。
§5.20.4venit interim Bibulus; credo, voluit appellatione hac inani nobis esse par.
期间比布鲁斯来了;我想,他是想通过这个虚无的头衔与我们平起平坐。
in eodem Amano coepit loreolam in mustaceo quaerere.
在同一个阿马努斯山上,他开始在芥末饼中寻找月桂叶。
at ille cohortem primam totam perdidit centurionemque primi pili nobilem sui generis Asinium Dentonem et reliquos cohortis eiusdem et Sex. Lucilium, T. Gavi Caepionis locupletis et splendidi hominis filium, tribunum militum.
但他损失了整个第一步兵大队,以及他同族中高贵的首席百夫长阿西尼乌斯·登托,还有该大队的其余人员,以及军事护民官、富有且显赫的提图斯·加维乌斯·凯皮奥之子塞克斯图斯·鲁基利乌斯。
sane plagam odiosam acceperat cum re tum tempore.
无论在事实上还是在时机上,他确实遭受了令人讨厌的打击。
nos ad Pindenissum, quod oppidum munitissimum Eleutherocilicum omnium memoria in armis fuit.
至于我们,则前往平德尼苏斯,这是一个自由基利家人的极坚固城镇,在所有人的记忆中一直处于交战状态。
feri homines et acres et omnibus rebus ad defendendum parati.
他们是凶悍、敏锐且为防守做好了一切准备的人。
cinximus vallo et fossa; aggere maximo, vineis, turre altissima, magna tormentorum copia, multis sagittariis, magno labore, apparatu multis sauciis nostris, incolumi exercitu negotium confecimus.
我们用土墙和壕沟包围了它;通过巨大的土垒、防护棚、极高的木塔、大量的投石机、许多弓箭手、巨大的劳动和装备,尽管我们有许多人受伤,但军队本身安然无恙,我们完成了任务。
hilara sane Saturnalia militibus quoque quibus equis exceptis reliquam praedam concessimus.
对于士兵们来说,这确实是一个快乐的萨图尔纳利亚节,除了马匹之外,我们把其余的战利品都让给了他们。
mancipia venibant Saturnalibus tertiis.
奴隶在萨图尔纳利亚节的第三天出售。
cum haec scribebam, in tribunali res erat ad HS c_x_x_.
当我写这封信时,裁判席上的交易金额已接近一千二百万塞斯特斯。
hinc exercitum in hiberna agri male pacati deducendum Quinto fratri dabam; ipse me Laodiceam recipiebam.
从这里,我把军队交给我的弟弟昆图斯,让他带到局势尚未完全平定的地区的冬营中;我自己则返回拉奥迪基亚。