§5.1.1ego vero et tuum in discessu vidi animum et meo sum ipse testis.
我确实在分别时看到了你的心意,而我自己也是我自身心意的证人。
quo magis erit tibi videndum ne quid novi decernatur, ut hoc nostrum desiderium ne plus sit annuum.
因此,你更需注意切勿让任何新的决议通过,使我们的这段别离不超过一年。
de Annio Saturnino curasti probe.
关于安尼乌斯·萨图尔尼努斯的事,你处理得很好。
§5.1.2de satis dando vero te rogo, quoad eris Romae tu ut satis des.
至于提供担保,我请求你,只要你还在罗马,就由你亲自提供担保。
et sunt aliquot satisdationes secundum mancipium veluti Mennianorum praediorum vel Atilianorum.
在产权转让中也有若干担保需要提供,比如门尼乌斯家或阿蒂利乌斯家的庄园。
de Oppio factum est ut volui, et maxime quod DCCC aperuisti.
关于奥皮乌斯的事,已按我的意愿办妥,尤其是你透露了那八十万。
quae quidem ego utique vel versura facta solvi volo, ne extrema exactio nostrorum nominum exspectetur.
我确实希望无论如何都要付清这些债务,哪怕是通过借新还旧的方式,以免等到我们债务的最后催收。
§5.1.3nunc venio ad transversum illum extremae epistulae tuae versiculum in quo me admones de sorore.
现在我谈到你来信末尾那行横写的话,其中你提醒我关于你姐姐的事。
quae res se sic habet.
情况是这样的。
ut veni in Arpinas, cum ad me frater venisset, in primis nobis sermo isque multus de te fuit.
当我到达阿尔皮努姆,弟弟来见我时,我们首先谈论了很多关于你的事。
ex quo ego veni ad ea quae fueramus ego et tu inter nos de sorore in Tusculano locuti.
接着我便谈到了你和我曾在图斯库鲁姆就你姐姐的事私下谈过的那些话。
nihil tam vidi mite, nihil tam placatum quam tum meus frater erat in sororem tuam, ut, etiam si qua fuerat ex ratione sumptus offensio, non appareret.
我从未见过我弟弟对你姐姐有如此温和、如此平静的态度,以至于即使因计算开支而产生过什么不快,也完全看不出来。
ille sic dies.
那一天就这样过去了。
postridie ax Arpinati profecti sumus.
第二天我们从阿尔皮努姆出发。
ut in Arcano Quintus maneret dies fecit, ego Aquini, sed prandimus in Arcano.
因为日程的关系,昆图斯留在阿尔卡努姆,我留在阿奎努姆,但我们在阿尔卡努姆吃了午饭。
nosti hunc fundum.
你是知道这个庄园的。
quo ut venimus, humanissime Quintus
"Pomponia"
inquit
"tu invita mulieres, ego viros accivero.
我们一到那里,昆图斯便非常客气地说道:“波姆波妮娅,你去邀请妇女们,我来召集男人们。
"
nihil potuit, mihi quidem ut visum est, dulcius idque cum verbis tum etiam animo ac vultu.
”在我看来,这简直是再温和不过了,不仅在言辞上,在诚意和表情上也是如此。
at illa audientibus nobis
"ego ipsa sum"
inquit
"hic hospita,"
id autem ex eo, ut opinor, quod antecesserat Statius ut prandium nobis videret.
但她却当着我们的面说:“我自己在这里只是个客人,”我认为这只是因为斯塔提乌斯提前赶去为我们安排午饭。
tum Quintus
"en"
inquit mihi
"haec ego patior cotidie.
于是昆图斯对我说:“瞧,我每天都在忍受这些。
" §5.1.4dices
"quid quaeso istuc erat?"
magnum;
” 你会说:“请问这有什么大不了的?
itaque me ipsum commoverat; sic absurde et aspere verbis vultuque responderat.
”事情很大;因此连我自己都深感震惊;她的言辞和表情回答得竟是如此荒谬和刻薄。
dissimulavi dolens.
我虽痛苦,但隐忍不发。
discubuimus omnes praeter illam, cui tamen Quintus de mensa misit.
除了她,我们大家都入座了,然而昆图斯还是从桌上给她送去一些食物。
illa reiecit.
她拒绝了。
quid multa? nihil meo fratre lenius, nihil asperius tua sorore mihi visum est; et multa praetereo quae tum mihi maiori stomacho quam ipsi Quinto fuerunt.
长话短说,在我看来,没有比我弟弟更温和的了,也没有比你姐姐更刻薄的了;我省略了许多当时让我比昆图斯本人还要气愤的事情。
ego inde Aquinum.
我随后前往阿奎努姆。
Quintus in Arcano remansit et Aquinum ad me postridie mane venit mihique narravit nec secum illam dormire voluisse et cum discessura esset fuisse eius modi qualem ego vidissem.
昆图斯留在阿尔卡努姆,并在第二天早上来到阿奎努姆找我,告诉我她不仅不愿与他同寝,而且在临别时也表现得和我所见到的一样。
quid quaeris? vel ipsi hoc dicas licet, humanitatem ei meo iudicio illo die defuisse.
一句话,你甚至可以亲自对她这么说:依我看,那一天她缺乏教养。
haec ad te scripsi fortasse pluribus quam necesse fuit, ut videres tuas quoque esse partis instituendi et monendi.
我写这些给你,也许用了比必要更多的词句,是为了让你看到,引导和劝戒她也是你的职责。
reliquum est ut ante quam proficiscare mandata nostra exhaurias, scribas ad me omnia, Pomptinum extrudas, cum profectus eris cures ut sciam, sic habeas nihil me hercule te mihi nec carius esse nec suavius.
剩下的事,就是请你在出发前彻底完成我的嘱托,写信告诉我一切,催促庞普提努斯动身,并在出发后设法让我知晓,且请坚信,凭赫拉克勒斯起誓,对我而言,没有什么比你更珍贵、更令人愉悦的了。
A. Torquatum amantissime dimisi Menturnis, optimum virum; cui me ad te scripsisse aliquid in sermone significes velim.
在明图尔奈,我非常亲切地送别了优秀的奥卢斯·托尔夸图斯;我希望你在与他交谈时能暗示一下,我给你写信提到过他。