Humanitext Reader

西塞罗 · 致阿提库斯书信集 §5.18.1-5.18.4

帕提亚入侵危机与阻止任期延长的恳求

第 115 段,共 461 段 · 拉丁语

内容简介

西塞罗报告了帕提亚军队渡过幼发拉底河及叙利亚边境的紧张战局,恳求阿提库斯在罗马进行斡旋以防止其行省任期被延长,并简报了自己目前的防御准备以及布鲁图斯事务的进展。

§5.18.1quam vellem Romae esses, si forte non es! nihil enim certi habebamus nisi accepisse nos tuas litteras a.
如果你万一不在罗马的话,我是多么希望你在罗马啊!
d. xiiii Kal. Sextil. datas, in quibus scriptum esset te in Epirum iturum circiter Kal. Sextil.
因为除了我们收到了你于七月十四日前(七月十九日)寄出的一封信之外,我们没有得到任何确切的消息,信中写道你将在八月一日(卡伦兹)左右前往伊庇鲁斯。
sed sive Romae es sive in Epiro, Parthi Euphraten transierunt duce Pacoro, Orodis regis Parthorum filio, cum cunctis fere copiis.
但无论你在罗马还是在伊庇鲁斯,帕提亚人已在帕提亚国王奥罗德斯之子巴科鲁斯的率领下,带着几乎全部军队渡过了幼发拉底河。
Bibulus nondum audiebatur esse in Syria; Cassius in oppido Antiochia est cum omni exercitu, nos in Cappadocia ad Taurum cum exercitu ad Cybistra; hostis in Cyrrhestica quae Syriae pars proxima est provinciae meae.
还没有听说比布鲁斯已到达叙利亚;卡西乌斯正率全军驻守在安条克城,我们则率军驻扎在卡帕多西亚的托罗斯山脉附近、靠近基比斯特拉的地方;敌人在叙利亚最靠近我行省的西勒斯蒂卡。
his de rebus scripsi ad senatum, quas litteras, si Romae es, videbis putesne reddendas et multa, immo omnia, quorum κεφάλαιον ne quid inter caesa et porrecta, ut aiunt, oneris mihi addatur aut temporis.
关于这些事,我已经给元老院写了信。 如果你在罗马,你可以看看这封信,并考虑是否应该呈递,还要考虑许多其他的事,或者说所有的事情,其要旨(κεφάλαιον)就是,正如人们所说,“在宰杀与献祭之间”,不要给我增加任何负担或时间。
nobis enim hac infirmitate exercitus inopia sociorum, praesertim fidelium, certissimum subsidium est hiems.
因为在我们的军队如此虚弱、同盟者(特别是忠诚的同盟者)如此匮乏的情况下,冬季对我们来说是最确定的保障。
ea si venerit nec illi ante in meam provinciam transierint, unum vereor ne senatus propter urbanarum rerum metum Pompeium nolit dimittere.
如果冬天到来,且他们在此之前没有渡入我的行省,我唯一担心的是元老院由于对国内局势的担忧而不愿派出庞培。
quod si alium ad ver mittit, non laboro, nobis modo temporis ne quid prorogetur.
但如果元老院在春天派其他人来,我并不介意,只要不延长我们的任期。
§5.18.2haec igitur, si es Romae; sin abes aut etiam si ades, haec negotia sic se habent.
因此,如果你在罗马,[就请照料]这些事;但如果你不在,或者即使你在此,我们的这些事务情况也是如此。
stamus animis et, quia consiliis, ut videmur, bonis utimur, speramus etiam manu.
我们精神抖擞,而且,因为我们似乎采取了良好的策略,我们在行动上(武力上)也抱有希望。
tuto consedimus copioso a frumento, Ciliciam prope conspiciente, expedito ad mutandum loco, parvo exercitu sed, ut spero, ad benevolentiam erga nos consentiente.
我们驻扎在安全、粮食充沛、近乎俯瞰基利家且便于转移的地方,军队虽小,但正如我所希望的,在对我们的善意上是一致的。
quem nos Deiotari adventu cum suis omnibus copiis duplicaturi eramus.
这支军队,我们本打算在德尤塔鲁斯率其全部军队到来时使其增加一倍。
sociis multo fidelioribus utimur quam quisquam usus est; quibus incredibilis videtur nostra et mansuetudo et abstinentia.
我们所拥有的同盟者比任何人都更加忠诚;在他们看来,我们的温和与廉洁是令人难以置信的。
dilectus habetur civium Romanorum; frumentum ex agris in loca tuta comportatur.
罗马市民的征兵工作正在进行,粮食正从原野运往安全的地方。
si fuerit occasio, manu, si minus, locis nos defendemus.
如果有机会,我们将以武力自卫,否则将利用地势自卫。
§5.18.3qua re bono animo es.
因此,请放心。
video enim te et, quasi coram adsis, ita cerno συμπάθειαν amoris tui.
因为我看见了你,仿佛你就亲自在场一样,我清清楚楚地感受到了你那充满爱意的“共感(συμπάθειαν)”。
sed te rogo, si ullo pacto fieri poterit, si integra in senatu nostra causa ad Kal. Ianuarias manserit, ut Romae sis mense Ianuario.
但我恳求你,如果无论如何行得通,如果到一月一日(卡伦兹)元老院中关于我们任期的事务仍保持原样,请你务必在一月份身在罗马。
profecto nihil accipiam iniuriae, si tu aderis.
如果你在场,我绝不会受到任何不公。
amicos consules habemus, nostrum tribunum pl. Furnium.
我们有执政官作为朋友,还有我们的平民护民官富尔尼乌斯。
verum tua est opus adsiduitate, prudentia, gratia.
然而,需要你的勤勉、睿智和影响力。
tempus est necessarium.
时间是紧迫的。
sed turpe est me pluribus verbis agere tecum.
但我再用更多的言辞跟你提起此事就显得不体面了。
§5.18.4Cicerones nostri sunt apud Deiotarum sed, si opus erit, deducentur Rhodum.
我们的几位西塞罗正在德尤塔鲁斯那里,但如果有必要,他们会被带到罗得岛。
tu si es Romae, ut soles, diligentissime, si in Epiro, mitte tamen ad nos de tuis aliquem tabellarium, ut et tu quid nos agamus et nos quid tu agas quidque acturus sis scire possimus.
如果你在罗马,请一如既往、极尽勤勉地[送来消息];如果你在伊庇鲁斯,也请派你的一位信使到我们这里来,以便你能够知道我们在做什么,我们也能知道你在做什么以及你打算做什么。
ego tui Bruti rem sic ago ut suam ipse non ageret.
我正在处理你的布鲁图斯的事务,甚至比他自己处理还要用心。
sed iam exhibeo pupillum neque defendo; sunt enim negotia et lenta et inania.
但我现在只是让那个被监护人出庭,而并不为他辩护;因为这些事务既拖拉又虚妄。
faciam tamen satis tibi quidem cui difficilius est quam ipsi; sed certe satis faciam utrique.
然而,我至少会让你满意,虽然让你满意比让他自己满意还要难;但我肯定会让双方都满意。

词汇与语法注释

  1. 5.18.1nihil...certi — certi 是中性单数属格,作为部分属格修饰代词 nihil(“没有任何确定的事”)。由 nisi(除了……)引导的带对格的不定式短语 accepisse nos tuas litteras 在实际起到了 nihil certi 的同位语或例外说明的作用。
  2. 5.18.1inter caesa et porrecta — 字面意思是“在被宰杀的祭牲与献给祭坛的祭品之间”,这是一个谚语,比喻在祭祀宰杀与正式献祭之间极短的最后关头出现意想不到的阻碍。在语法上,oneris 和 temporis 是部分属格,修饰 quid(源自 ne quid),构成“不让任何负担或时间延长加于我身上”的从句,该从句具体指明了 κεφάλαιον(要点)的内容。
  3. 5.18.2haec igitur, si es Romae — 省略了动词的句式。结合前文的语境以及紧接着的 sin abes...(但如果你不在……)的对比,此处可理解为省略了如 curabis 或 facias 等表示促使行动的动词:“因此,如果你在罗马,[就请照料]这些事。”
  4. 5.18.3tua est opus adsiduitate — opus est(需要……)句式通常将其所需要的事物置于夺格(adsiduitate, prudentia, gratia)。在此处,物主形容词 tua 与夺格 adsiduitate 一致,表明使用了夺格构文:“需要你的勤勉、睿智与影响力。”

引用这一段

西塞罗, 致阿提库斯书信集 §5.18.1-5.18.4. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0474.phi057.humanitext-lat1:5.18.1-5.18.4

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。