Humanitext Reader

西塞罗 · 致阿提库斯书信集 §5.17.1-5.17.6

清廉的行省统治与对阿皮乌斯的不满

第 114 段,共 461 段 · 拉丁语

内容简介

西塞罗向阿蒂库斯报告了收到罗马来信的情况,详述了他在行省中极为廉洁的统治,提及了年轻孩子们的动向,敦促其阻止延长自己的任期,并对前任总督阿皮乌斯的无礼举动表示不满。

§5.17.1accepi Roma sine epistula tua fasciculum litterarum;
我收到了一捆来自罗马的信件,其中却没有你的来信。
in quo, si modo valuisti et Romae fuisti, Philotimi duco esse culpam, non tuam.
在这件事上,只要你身体健康且身在罗马,我认为这就是菲洛蒂穆斯的过错,而不是你的。
haud epistulam dictavi sedens in raeda, cum in castra proficiscerer a quibus aberam bidui.
当我出发前往还有两天路程的营地时,我并没有坐在马车里口授信件。
paucis diebus habebam certos homines quibus darem litteras.
过几天我就会有可靠的人来递送我的信。
itaque eo me servavi.
因此,我把精力留到了那个时候。
§5.17.2nos tamen, etsi hoc te ex aliis audire malo, sic in provincia nos gerimus, quod ad abstinentiam attinet, ut nullus terruncius insumatur in quemquam.
然而,尽管我更希望你从别人那里听到这件事,但就廉洁而言,我们在行省中的所作所为,使得任何人都不会花费一分钱。
id fit etiam et legatorum et tribunorum et praefectorum diligentia; nam omnes mirifice συμφιλοδοξοῦσιν gloriae meae.
这也得益于副官、军政官和地方长官的尽职尽责;因为他们都出奇地为我的名声而“共同追求荣耀(συμφιλοδοξοῦσιν)”。
Lepta noster mirificus est.
我们的莱普塔非常棒。
sed nunc propero.
但现在我很匆忙。
perscribam ad te paucis diebus omnia.
几天内我会给你详细写下一切。
§5.17.3Cicerones nostros Deiotarus filius, qui rex ab senatu appellatus est, secum in regnum.
我们的几位西塞罗,被元老院封为国王的德尤塔鲁斯之子,[带去]了与他同在的王国。
dum in aestivis nos essemus, illum pueris locum esse bellissimum duximus.
当我们在夏营地时,我们认为那个地方对孩子们来说是最美好的。
§5.17.4Sestius ad me scripsit quae tecum esset de mea domestica et maxima cura locutus et quid tibi esset visum.
塞斯提乌斯给我写信,提到他曾就我的家务及最大的忧虑与你商谈过什么,以及你的看法如何。
amabo te, incumbe in eam rem et ad me scribe quid et possit et tu censeas.
请务必致力于此事,并写信告诉我可行之策以及你的建议。
§5.17.5idem scripsit Hortensium de proroganda nostra provincia dixisse nescio quid.
同一个人还写道,霍尔腾西乌斯就延长我们的行省任期说了些什么。
mihi in Cumano diligentissime se ut annui essemus defensurum receperat.
他曾在库马埃的别墅里极尽勤勉地向我承诺,他会极力维护我们只任职一年的主张。
si quicquam me amas, hunc locum muni.
如果你还爱我,请坚守这一阵地。
dici non potest quam invitus a vobis absim; et simul hanc gloriam iustitiae et abstinentiae fore inlustriorem spero si cito decesserimus, id quod Scaevolae contigit qui solos novem mensis Asiae praefuit.
我有多么不情愿离开你们,真是无法言表;同时也希望,如果我们能早日离任,这公正与廉洁的荣耀将更加显赫,这正是仅治理了亚细亚九个月的斯卡埃沃拉所享有的幸运。
§5.17.6Appius noster cum me adventare videret, profectus est Tarsum usque Laodicea.
我们的阿皮乌斯一见我临近,就从拉奥迪基亚出发,一直到了塔尔苏斯。
ibi forum agit, cum ego sim in provincia.
尽管我已在行省中,他却在那里主持法庭。
quam eius iniuriam non insector.
我并不去追究他的这一无礼行为。
satis enim habeo negoti in sanandis vulneribus quae sunt imposita provinciae; quod do operam ut faciam quam minima cum illius contumelia.
因为我正忙于医治强加给行省的伤口,这已足够我操劳了;我正努力使这件事在尽可能少侮辱他的情况下完成。
sed hoc Bruto nostro velim dicas, illum fecisse non belle qui adventu meo quam longissime potuerit discesserit.
但我希望你告诉我们的布鲁图斯,他在我到来之际尽可能远地躲开,这种做法实在不怎么体面。

词汇与语法注释

  1. §5.17.1haud epistulam dictavi — 部分抄本将此处写作 hanc(这封信),但根据给出的文本 haud(绝非),它与后文“因数日后有可靠的信使而保留精力”在逻辑上相契合。因此,其意为他当时并没有坐在马车里口授任何信件。
  2. §5.17.3Cicerones nostros Deiotarus filius... secum in regnum — 此处省略了支配宾格 Cicerones nostros 的谓语动词(如 duxit 或 abduxit,意为“带走、领去”)。Cicerones nostros 是复数形式,指西塞罗的儿子马尔库斯和侄子昆图斯。
  3. §5.17.5ut annui essemus defensurum receperat — 动词 receperat(承诺)带有名词性未来不定词 defensurum [esse] 作为宾语,而 ut annui essemus(使我们任职一年)则是表示目的或结果的虚拟语气从句,修饰 defensurum 的动作内容。
  4. §5.17.6cum ego sim in provincia — 此处 cum 从句使用虚拟语气现在时 sim,表示让步(“尽管我已在行省中”)。这表现了西塞罗对前任总督阿皮乌斯在他已抵达行省的情况下仍执掌司法权(主持法庭)这一越权行为的无奈与不满。

引用这一段

西塞罗, 致阿提库斯书信集 §5.17.1-5.17.6. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0474.phi057.humanitext-lat1:5.17.1-5.17.6

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。