§5.16.1etsi in ipso itinere et via discedebant publicanorum tabellarii et eramus in cursu, tamen surripiendum aliquid putavi spati, ne me immemorem mandati tui putares.
尽管在旅途中,税吏的邮差正要出发,而我们也在行进之中,但我认为仍应挤出一些时间,免得你以为我忘记了你的嘱托。
itaque subsedi in ipsa via, dum haec quae longiorem desiderant orationem summatim tibi perscriberem.
因此,我直接在路边坐了下来,以便向你简要写下这些需要较长篇幅叙述的事情。
§5.16.2maxima exspectatione in perditam et plane eversam in perpetuum provinciam nos venisse scito pridie Kal.
在极大的期待中,我们于八月卡兰德的前一天抵达了这个饱受蹂躏、显然已永久彻底毁灭的行省,请你知晓。
Sextilis, moratos triduum Laodiceae, triduum Apameae, totidem dies Synnade. .
我们在拉奥迪基亚停留了三天,在阿帕梅亚停留了三天,在辛纳达也停留了同样天数。
audivimus nihil aliud nisi imperata ἐπικεφάλαια solvere non posse, ὠνὰσ omnium venditas, civitatum gemitus, ploratus, monstra quaedam non hominis sed ferae nescio cuius immanis.
我们听到的无非是:他们无法支付被强加的头税,所有人的征税权都已被变卖,还有各城市的呻吟、哭泣,以及某些简直不属于人类、倒像属于某种凶残野兽的怪异行径。
quid quaeris? taedet omnino eos vitae.
你还问什么呢? 他们对生活已彻底厌倦。
§5.16.3levantur tamen miserae civitates quod nullus fit sumptus in nos neque in legatos neque in quaestorem neque in quemquam.
然而,这些不幸的城市得到了宽慰,因为在我们、副官、财务官以及任何其他人身上都没有产生任何开销。
scito non modo nos foenum aut quod e lege Iulia dari solet non accipere sed ne ligna quidem, nec praeter quattuor lectos et tectum quemquam accipere quicquam, multis locis ne tectum quidem et in tabernaculo manere plerumque.
请知晓,我们不仅不接受干草,或根据《尤里乌斯法》通常应予提供的物品,甚至连柴薪也不接受;除了四张床铺和住所之外,任何人都不接受任何东西——在许多地方甚至连住所也没有,我们大多住在帐篷里。
itaque incredibilem in modum concursus fiunt ex agris, ex vicis, ex domibus omnibus.
因此,难以置信地,人们从田野、村庄和所有的房屋中蜂拥而至。
me hercule etiam adventa nostro reviviscunt.
凭赫拉克勒斯起誓,他们甚至因我们的到来而重获新生!
iustitia, abstinentia, clementia tui Ciceronis opiniones omnium superavit.
你的西塞罗的公正、廉洁与宽厚,超出了所有人的预期。
§5.16.4Appius ut audivit nos venire, in ultimam provinciam se coniecit Tarsum usque.
阿皮乌斯一听说我们到来,就奔向了行省的最远端,直到塔尔苏斯。
ibi forum agit.
他在那里主持法庭。
de Partho silentium est, sed tamen concisos equites nostros a barbaris nuntiabant ii qui veniebant.
关于帕蒂亚人尚无消息,但来的人报告说,我们的骑兵已被蛮族全歼。
Bibulus ne cogitabat quidem etiam nunc in provinciam suam accedere; id autem facere ob eam causam dicebant quod tardius vellet decedere.
比布鲁斯甚至到现在还没考虑进入他自己的行省;人们说,他这样做是因为他希望晚些时候卸任离去。
nos in castra properabamus quae aberant tridui.
我们正赶往三天路程之外的营地。