§5.14.1ante quam aliquo loco consedero, neque longas a me neque semper mea manu litteras exspectabis; cum autem erit spatium, utrumque praestabo.
在我于某处定居之前,你既不要指望我写长信,也不要指望总是由我亲笔书写;但只要有时间,这两点我都会做到。
nunc iter conficiebamus aestuosa et pulverulenta via.
现在,我们正行走在炎热且尘土飞扬的道路上。
dederam Epheso pridie; has dedi Trallibus.
我前一天刚从以弗所发了一封信;这封信则从特拉勒斯发出。
in provincia mea fore me putabam Kal. Sextilibus.
我想我将在八月的卡兰德到达我的行省。
ex ea die, si me amas, παράπηγμα ἐνιαύσιον commoveto.
从那天起,如果你爱我,请移动一年历法的销子。
interea tamen haec mihi quae vellem adferebantur, primum otium Parthicum, dein confectae pactiones publicanorum, postremo seditio militum sedata ab Appio stipendiumque eis usque ad Idus Quintilis persolutum.
然而在此期间,以下这些如我所愿的消息传来:首先是与帕提亚人的和平,其次是税吏的协定达成,最后是阿皮乌斯平息了士兵的叛乱,并足额向他们发放了直至七月伊度的军饷。
§5.14.2nos Asia accepit admirabiliter.
亚细亚行省以令人惊叹的方式接待了我们。
adventus noster nemini ne minimo quidem fuit sumptui.
我们的到来没有让任何人承担哪怕是最微不足道的费用。
spero meos omnis servire laudi meae.
我希望我所有的人都致力于维护我的名声。
tamen magno timore sum sed bene speramus.
然而,我仍怀有极大的忧虑,但我们抱着良好的希望。
omnes iam nostri praeter Tullium tuum venerunt.
除了你的图利乌斯之外,我们所有的人都已抵达。
erat mihi in animo recta proficisci ad exercitum, aestivos mensis reliquos rei militari dare, hibernos iuris dictioni.
我打算直接前往军队,将剩下的夏天月份用于军事,冬天的月份用于司法审判。
§5.14.3tu velim, si me nihilo minus nosti curiosum in re publica quam te, scribas ad me omnia quae sint, quae futura sint.
如果你知道我对国家事务的热心不亚于你,我希望你能把所有正在发生和将要发生的事写信告诉我。
nihil mihi gratius facere potes; nisi tamen id erit mihi gratissimum, si quae tibi mandavi confeceris imprimisque illud ἐνδόμυχον, quo mihi scis nihil esse carius.
你做不出比这更让我高兴的事了;除非,如果你能完成我托付给你的事情,那将是我最最高兴的,尤其是那件内密之事,你知道对我来说没有比这更珍贵的了。
habes epistulam plenam festinationis et pulveris; reliquae subtiliores erunt.
你收到的是一封充满匆忙与尘土的信;其余的信将会更加详尽。