§5.12.1negotium magnum est navigare atque id mense Quintili.
航海是一件大事,而且是在七月份。
sexto die Delum Athenis venimus.
我们在第六天从雅典到达了德洛斯。
Pr. Nonas Quintilis a Piraeo ad Zostera vento molesto, qui nos ibidem Nonis tenuit.
在七月非农日的前一天,我们乘着恼人的风从皮拉埃乌斯前往佐斯泰尔,这风在非农日当天将我们滞留在该地。
ante viii Idus ad Ceo iucunde; inde Gyarum saevo vento non adverso; hinc Syrum, inde Delum, utroque citius quam vellemus, cursum confecimus.
在艾杜斯前八天,我们愉快地抵达凯奥斯;从那里乘着猛烈但非逆风的风前往居阿罗斯;从这里到叙罗斯,再从那里到德洛斯,在这两个阶段,我们的航程都比我们所希望的要快地结束了。
nam nosti aphracta Rhodiorum; nihil quod minus fluctum ferre possit.
因为你了解罗得斯人的无甲板船;没有什么比它更不能承受波浪的了。
itaque erat in animo nihil festinare nec me Delo movere nisi omnia ἄκρα Γυρέων pura vidissem.
因此,我打算毫不急躁,也不离开德洛斯,除非我看到吉雷的所有山峰都晴朗无云。
§5.12.2de Messalla ad te statim ut audivi de Gyaro dedi litteras et id ipsum consilium nostrum etiam ad Hortensium cui quidem valde συνηγωνίων.
关于梅萨拉,我一在居阿罗斯听到消息,就立刻给你写了信,并且我也把我的这番心思写给了霍尔坦西乌斯,事实上我确实非常深切地同情他。
sed tuas de eius iudici sermonibus et me hercule omni de rei publicae statu litteras exspecto πολιτικώτερον quidem scriptas, quoniam meos cum Thallumeto nostro pervolutas libros, eius modi inquam litteras ex quibus ego non quid fiat (nam id vel Helonius, vir gravissimus, potest efficere, cliens tuus) sed quid futurum sit sciam.
但我正期待着你的来信,谈谈关于他的审判的舆论,以及(神明保佑! )关于国家的所有局势,确实需要写得更有政治见解,因为你正与我们的塔鲁梅图斯一起反复阅读我的著作;我说的是这样一种信,从中我能知道的不是正在发生什么(因为那甚至连你的保护民、最严肃的赫洛尼乌斯也能办到),而是将要发生什么。
cum haec leges, habebimus consules.
当你读到这封信时,我们已经选出执政官了。
omnia perspicere poteris de Caesare, de Pompeio, de ipsis iudiciis.
关于凯撒、关于庞培,以及关于审判本身,你将能够洞察一切。
§5.12.3nostra autem negotia, quoniam Romae commoraris, amabo te, explica.
至于我的事务,既然你滞留在罗马,求你帮我处理妥当。
cui rei fugerat me rescribere, de strue laterum, plane rogo, de aqua, si quid poterit fieri, eo sis animo quo soles esse; quam ego cum mea sponte tum tuis sermonibus aestimo plurimi.
至于我忘记回信的那件事,关于那堆砖——我坦率地请求你——以及关于水,如果能做些什么的话,请保持你一贯的态度;无论是出于我自己的心愿,还是由于你的谈话,我都极其看重它。
ergo tu id conficies.
因此你会办妥它的。
praeterea si quid Philippus rogabit quod in tua re faceres, id velim facias.
此外,如果菲利普斯请求你做任何你在你自己的事情上也会做的事,我希望你能去做。
plura scribam ad te cum constitero.
等我安定下来,我会给你写更多。
nunc eram plane in medio mari.
现在我显然正处于大海之中。