§5.11.1hui, totiensne me litteras dedisse Romam, cum ad te nullas darem? at vero posthac frustra potius dabo quam, si recte dari potuerint, committam ut non dem.
哎呀,当我没有给你写一封信时,我竟然给罗马写了这么多次信? 但确实,今后我宁可徒劳地写信,也不愿在能够妥善寄出时,犯下不寄信的错误。
ne provincia nobis prorogetur, per fortunas! dum ades, quicquid provideri poterit provide.
请千万不要让我们的任期被延长,看在神明的份上! 只要你在那里,凡是能够预先防范的,就请预先防范。
non dici potest quam flagrem desiderio urbis, quam vix harum rerum insulsitatem feram.
无法用言语表达我是多么渴望回到城市,而我又多么难以忍受这些地方事务的平庸无趣。
§5.11.2Marcellus foede in Comensi.
马尔凯鲁斯对科莫居民的做法真令人不齿。
etsi ille magistratum non gesserat, erat tamen Transpadanus.
即便那个人没有担任过官职,他毕竟还是波河以北的居民。
ita mihi videtur non minus stomachi nostro quam Caesari fecisse.
因此,在我看来,他给我们的那个人(庞培)带来的愤怒,不亚于给凯撒带来的。
sed hoc ipse viderit.
但这件事让他自己去考虑吧。
§5.11.3Pompeius mihi quoque videbatur, quod scribis Varronem dicere, in Hispaniam certe iturus.
正如你写到瓦罗所说的那样,庞培在我看来也确实是要去西班牙的。
id ego minime probabam; qui quidem Theophani facile persuasi nihil esse melius quam illum nusquam discedere.
我极不赞成这一点;事实上,我轻易地劝服了德奥法内斯,认为他(庞培)哪里也不去是最好的。
ergo Graecus incumbet.
因此,这个希腊人会尽力去劝说。
valet autem auctoritas eius apud illum plurimum.
而他的威望在庞培那里是非常大的。
§5.11.4ego has pr. Nonas Quintilis proficiscens Athenis dedi, cum ibi decem ipsos fuissem dies.
我是在七月非农日的前一天(七月四日)离开雅典时写下这封信的,当时我正好在那里逗留了十天。
venerat Pomptinus, una Cn. Volusius; aderat quaestor; tuus unus Tullius aberat.
蓬普提努斯已经到达,格奈乌斯·沃卢西乌斯也一同前来;财务官也在场;唯独你的图利乌斯缺席。
aphracta Rhodiorum et dicrota Mytilenaeorum habebam et aliquid ἐπικώπων.
我拥有罗得斯人的无甲板船、米蒂利尼人的双层桨船以及一些带桨的小船。
de Parthis erat silentium.
关于帕提亚人则毫无消息。
quod superest, di iuvent!
至于剩下的事,愿神明保佑!
§5.11.5nos adhuc iter per Graeciam summa cum admiratione fecimus, nec me hercule habeo quod adhuc quem accusem meorum.
到目前为止,我们怀着极大的赞叹游历了希腊,说实在的,到目前为止,我没有任何理由指责我的部下。
videntur mihi nosse nostram causam et condicionem profectionis suae; plane serviunt existimationi meae.
在我看来,他们似乎很清楚我们的宗旨以及他们随行的条件;他们显然是在维护我的声誉。
quod superest, si verum illud est οἵαπερ ἡ, certe permanebunt.
至于剩下的事,如果那句俗话“主人怎样,狗便怎样”是真的,他们肯定会保持下去。
nihil enim a me fieri ita videbunt ut sibi sit delinquendi locus.
因为他们不会看到我做出任何让他们有犯错余地的事情。
sin id parum profuerit, fiet aliquid a nobis severius.
但如果这不起作用,我们将采取更严厉的措施。
nam adhuc lenitate dulces sumus et, ut spero, proficimus aliquantum.
因为到目前为止,我们因宽厚而备受欢迎,而且正如我所希望的,我们取得了一定的成效。
sed ego hanc, ut Siculi dicunt, ἀνεξίαν in unum annum meditatus sum.
但我已经把这种(如西西里人所说的)“忍耐”操练了一年。
proinde pugna ne, si quid prorogatum sit, turpis inveniar.
因此,请努力奋斗,以免一旦任期被延长,我会被发现表现得很难看。
§5.11.6nunc redeo ad quae mihi mandas.
现在我回到你托付给我的事情上。
†in praefectis excusatio iis†, quos voles deferto.
关于地方官的推荐,请呈报你想要的人选。
non ero tam μετέωροσ quam in Appuleio fui.
我不会像对待阿普莱乌斯时那样犹豫不决。
Xenonem tam diligo quam tu, quod ipsum sentire certo scio.
我对克塞农的喜爱不亚于你,我确信他自己也感受到了这一点。
apud Patronem et reliquos barones te in maxima gratia posui et hercule merito tuo feci.
在帕特隆和其他那些傻瓜那里,我让你处于最受感激的地位,说实在的,这是你应得的。
nam mihi Ister dixit te scripsisse ad se mihi ex illius litteris rem illam curae fuisse, quod ei pergratum erat.
因为伊斯泰尔告诉我,你曾写信给他,说通过他的信,那件事已经引起了我的重视,这让他非常高兴。
sed cum Patro mecum egisset ut peterem a vestro Ariopago ὑπομνηματισμὸν tollerent quem Polycharmo praetore fecerant, commodius visum est et Xenoni et post ipsi Patroni me ad Memmium scribere, qui pridie quam ego Athenas veni Mytilenas profectus erat, ut is ad suos scriberet posse id sua voluntate fieri.
但是,当帕特隆恳求我向你们的阿雷奥帕古斯(议事会)请求撤销他们在波利卡尔穆斯担任执政官时所作的决议时,克塞农以及后来帕特隆本人都认为,我写信给梅米乌斯会更为合适。 梅米乌斯在我到达雅典的前一天已经出发去了米蒂利尼,写信给他是为了让他写信给他的朋友们,说明这可以在他同意的情况下进行。
non enim dubitabat Xeno quin ab Ariopagitis invito Memmio impetrari non posset.
因为克塞农毫不怀疑,如果违背梅米乌斯的意愿,是无法从阿雷奥帕古斯那里获得这一请求的。
Memmius autem aedificandi consilium abiecerat; sed erat Patroni iratus.
而梅米乌斯已经放弃了建房的计划,但他对帕特隆感到愤怒。
itaque scripsi ad eum accurate; cuius epistulae misi ad te exemplum.
因此我认真地给他写了信;我把这封信的副本寄给了你。
§5.11.7tu velim Piliam meis verbis consolere.
我希望你能替我向皮莉亚表示慰问。
indicabo enim tibi, tu illi nihil dixeris.
因为我会向你透露原因,但你千万不要告诉她。
accepi fasciculum in quo erat epistula Piliae.
我收到了一束信件,里面有一封皮莉亚的信。
abstuli, aperui, legi.
我拿出来,拆开读了。
valde scripta est συμπαθῶσ.
信写得非常深情。
Brundisio quae tibi epistulae redditae sunt sine mea, tum videlicet datas cum ego me non belle haberem.
从布林迪西乌斯送达给你的信中没有我的信,那显然是在我身体不适时寄出的。
nam illam †νομαναρια† me excusationem ne acceperis.
千万不要接受我的那次解释。
cura ut omnia sciam sed maxime ut valeas.
请务必让我了解所有事情,但最重要的是保重身体。