§4.8A.1Apenas vix discesserat, cum epistula.
阿佩纳斯刚离开,信就到了。
quid ais? putasne fore ut legem non ferat? dic, oro te, clarius; vix enim mihi exaudisse videor.
你说什么? 你认为他不会提出法案吗? 请你说得更清楚些,我求你了;因为我觉得自己几乎没有听清。
verum statim fac ut sciam, si modo tibi est commodum.
但是,只要你方便,立刻让我知道。
ludis quidem quoniam dies est additus, eo etiam melius hic eum diem cum Dionysio conteremus.
既然节日增加了一天,我们在这里和迪奥尼修斯一起消磨那一天就更好了。
§4.8A.2de Trebonio prorsus tibi adsentior.
关于特雷博尼乌斯,我完全同意你的看法。
de Domitio
"
σύκῳ, μὰ τὴν Δήμητρα, σῦκον οὐδὲ ἓν
οὕτωσ ὅμοιον γέγονεν
"
quam est ista περίστασισ nostrae vel quod ab isdem vel quod praeter opinionem, vel quod viri boni nusquam;
关于多米提乌斯, “凭着得墨忒耳发誓,没有任何一个无花果会和另一个如此相似。 ” 他的那个处境与我们的处境是多么相似啊! 无论是因为这是由同样的人造成的,还是因为出乎意料,抑或是因为好人在哪里都找不到!
unum dissimile, quod huic merito.
只有一点不同,那就是他这是罪有应得。
nam de ipso casu nescio an illud melius.
因为关于这件事情本身,我不知道是不是那一个更好一些。
quid enim hoc miserius quam eum qui tot annos quot habet designatus consul fuerit fieri consulem non posse, praesertim cum aut solus aut certe non plus quam cum altero petat? si vero id est, quod nescio an sit, ut non minus longas iam in codicillorum fastis futurorum consulum paginulas habeat quam factorum, quid illo miserius nisi res publica in qua ne speratur quidem melius quicquam?
毕竟,有什么比这更悲惨的呢:一个像他现在的岁数那样多年来一直被视为执政官候选人的人,竟然无法成为执政官,尤其是当他要么是独自竞选,要么至多是与另一个人竞争的时候? 但如果事实确实如此(我也说不准是不是),以至于他在未来执政官的名册中拥有的页面已经不亚于已成事实者的页面,那么除了那连任何改善都不再奢望的国家之外,还有什么比他更悲惨的呢?
§4.8A.3de Natta ex tuis primum scivi litteris; oderam hominem.
关于纳塔,我是先从你的来信中得知的;我以前就讨厌那个人。
de poemate quod quaeris, quid si cupiat effugere? quid? sinas? de Fabio Lusco quod eram exorsus, homo peramans semper nostri fuit nec mihi umquam odio.
至于你问起关于我的诗,如果它想逃避,该怎么办? 什么? 你会允许吗? 关于我开始谈到的法比乌斯·鲁斯库斯,他一直非常喜爱我,我也从未讨厌过他。
satis enim acutus et permodestus ac bonae frugi.
因为他相当敏锐、十分谦逊且品行端正。
eum quia non videbam abesse putabam; audivi ex Gavio hoc Firmano Romae esse hominem et fuisse adsiduum.
因为没见到他,我还以为他不在;可我从这个菲尔穆姆人加维乌斯那里听说,他人在罗马,而且一直待在那里。
percussit animum.
这触动了我的心。
dices
"tantulane causa?"
permulta ad me detulerat non dubia de Firmanis fratribus.
你会说:“就为了这么点小事? ”他曾向我透露过许多关于菲尔穆姆兄弟俩的确凿消息。
quid sit quod se a me removit, si modo removit, ignoro.
他为什么疏远我——如果他确实疏远了的话——我不得而知。
§4.8A.4de eo quod me mones ut et πολιτικῶσ me geram et τὴν ἔσω γραμμὴν teneam, ita faciam.
至于你建议我要政治化地行事并保持在“内线”,我会照办的。
sed opus est maiore prudentia, quam a te, ut soleo, petam.
但这需要更大的智慧,我会像往常一样向你寻求。
tu velim ex Fabio, si quem habes aditum, odorere et istum convivam tuum degustes et ad me de his rebus et de omnibus cotidie scribas.
我希望你如果有什么途径,就从法比乌斯那里打听一下,并探探你那位食客的口风,然后每天写信向我报告这些事情以及所有的事情。
ubi nihil erit quod scribas, id ipsum scribito.
当没什么可写的时候,就写上“没什么可写的”。
cura ut valeas.
保重身体。