§4.4A.1perbelle feceris si ad nos veneris.
如果你来到我们这里,那将是一件极好的事。
offendes designationem Tyrannionis mirificam in librorum meorum bibliotheca, quorum reliquiae multo meliores sunt quam putaram.
你会发现蒂拉尼奥在我藏书室里所做的极妙的整理,这些存留的书籍比我原先想象的要好得多。
et velim mihi mittas de tuis librariolis duos aliquos quibus Tyrannio utatur glutinatoribus, ad cetera administris, iisque imperes ut sumant membranulam ex qua indices fiant, quos vos Graeci, ut opinor, σιλλύβουσ appellatis.
我希望你能从你的小写字员中派两个人给我,供蒂拉尼奥用作装订工,并在其他事务中充当助手,并命令他们拿些薄羊皮纸来制作索引标签,我相信你们希腊人称之为 σιλλύβουσ。
§4.4A.2sed haec, si tibi erit commodum.
不过这些事,只有在对你方便时才做。
ipse vero utique fac venias, si potes in his locis adhaerescere et Piliam adducere.
至于你本人,如果你能留在此地并带上皮莉娅,请务必前来。
ita enim et aequum est et cupit Tullia.
因为这既是合情合理的,也是图莉娅所期盼的。
medius fidius ne tu emisti λόχον praeclarum.
天哪,你确实买下了一支极好的 λόχον。
gladiatores audio pugnare mirifice.
我听说你的角斗士们打得非常精彩。
si locare voluisses, duobus his muneribus liber esses.
如果你本来愿意出租他们,在这两场表演中你就已经收回成本了。
sed haec posterius.
但这些事以后再谈。
tu fac venias et de librariis, si me amas, agas diligenter.
你务必前来,而且如果你爱我,请极力办妥关于写字员的事。