§4.4.1periucundus mihi Cincius fuit ante diem iii Kal. Febr. ante lucem; dixit enim mihi te esse in Italia seseque ad te pueros mittere.
在一月三十日黎明前,秦基乌斯来拜访我,这让我极为高兴;因为他告诉我你已在意大利,而他正要派仆人们去你那里。
quos sine meis litteris ire nolui, non quo haberem quod tibi, praesertim iam prope praesenti, scriberem sed ut hoc ipsum significarem, mihi tuum adventum suavissimum exspectatissimumque esse.
我不想让他们不带我的信就去,这并不是因为我有什么可写给你的,特别是你现在几乎已经在眼前了,而是为了表明这一点,即对我来说,你的到来将是极愉快且极受期待的。
qua re advola ad nos eo animo ut nos ames, te amari scias.
因此,请飞奔到我们这里来吧,怀着爱我们、并知道自己被爱着的心意。
cetera coram agemus.
其余的事我们见面再谈。
haec properantes scripsimus.
我是在匆忙中写下这些的。
quo die venies, utique cum tuis apud me sis.
你抵达的那天,请务必和你的随从们一起住在我的家里。