§4.3.1avere te certo scio cum scire quid hic agatur tum mea a me scire, non quo certiora sint ea quae in oculis omnium geruntur si a me scribantur quam cum ab aliis aut scribantur tibi aut nuntientur, sed ut perspicias ex meis litteris quo animo ea feram quae geruntur et qui sit hoc tempore aut mentis meae sensus aut omnino vitae status.
我确切地知道,你不仅渴望了解这里发生的一切,更渴望从我这里亲自获知我的消息。 这并不是因为如果由我来写,这些在众人瞩目下发生的事情就会比别人写给你或向你报告的更加确定,而是为了让你能从我的信中看出,我是以怎样的心态来承受这些正在发生的事,以及在此时此刻,我的内心感受和整个生活状态究竟如何。
§4.3.2armatis hominibus ante diem tertium Nonas Novembris expulsi sunt fabri de area nostra, disturbata porticus Catuli quae ex senatus consulto consulum locatione reficiebatur et ad tectum paene pervenerat, Quinti fratris domus primo fracta coniectu lapidum ex area nostra, deinde inflammata iussu Clodi, inspectante urbe coniectis ignibus, magna querela et gemitu non dicam bonorum, qui nescio an nulli sint, sed plane hominum omnium.
在十一月三日,工人们被武装人员从我们的地基上赶走;根据元老院决议并在执政官的发包下重建、且已几乎封顶的卡图鲁斯回廊被拆毁;我弟弟昆图斯的房屋起初因来自我们地基方向的投石而受损,随后在克洛狄乌斯的命令下被放火烧毁,火把是在全城瞩目下投掷进去的,这引起了极大的控诉和叹息——我且不说这是善人(我不知道是否还有这样的人)的叹息,而显然是所有人的叹息。
ille demens ruere, post hunc vero furorem nihil nisi caedem inimicorum cogitare, vicatim ambire, servis aperte spem libertatis ostendere.
那个疯子到处横冲直撞,在此次狂暴之后,除了屠杀他的政敌之外什么也不想,在街巷间游说,公开向奴隶们许以自由的希望。
etenim antea cum iudicium tollebat, habebat ille quidem difficilem manifestamque causam sed tamen causam; poterat infitiari, poterat in alios derivare, poterat etiam aliquid iure factum defendere;
事实上,以前当他试图阻挠审判时,他确实有着困难且显而易见的案情,但好歹还是个案情;他还可以否认,可以推卸给别人,甚至还可以为某些行为进行合法的辩护。
post has ruinas, incendia, rapinas desertus a suis vix iam Decimum designatorem, vix Gellium retinet, servorum consiliis utitur, videt, si omnis quos vult palam occiderit, nihilo suam causam difficiliorem quam adhuc sit in iudicio futuram.
但在这些毁灭、纵火和劫掠之后,他被自己的追随者所抛弃,现在几乎连殡葬工德基穆斯和格里乌斯都留不住,只得听从奴隶们的建议;他明白,即使他公开杀掉所有他想杀的人,他在法庭上的案情也不会比现在更加困难。
itaque ante diem tertium Idus Novembris, cum Sacra via descenderem, insecutus est me cum suis.
因此,在十一月十一日,当我正沿着圣道走下去时,他带着他的人追赶我。
clamor, lapides, fustes, gladii, haec improvisa omnia.
叫喊声、石块、大棒、剑,这一切都来得猝不及防。
discessimus in vestibulum Tetti Damionis. qui erant mecum facile operas aditu prohibuerunt.
我们退避到特提乌斯·达米奥的门廊中;和我在一起的人轻易阻挡了那些暴徒进入。
ipse occidi potuit, sed ego diaeta curare incipio, chirurgiae taedet.
他自己本可以被杀,但我现在开始用饮食疗法来调理,已经厌倦了外科手术。
ille omnium vocibus cum se non ad iudicium sed ad supplicium praesens trudi videret, omnis Catilinas Acidinos postea reddidit.
当他从所有人的呼声中看到自己正被推向当场处决而不是法庭审判时,他后来的所作所为让以前所有的喀提林和阿基狄努斯都相形见绌。
nam Milonis domum, eam quae est in Cermalo, pr. Idus Novembr. expugnare et incendere ita conatus est ut palam hora quinta cum scutis homines eductis gladiis, alios cum accensis facibus adduxerit.
因为在十一月十二日,他试图强攻并烧毁米罗在塞尔马鲁斯的房子,甚至在第五时公开带领着手持盾牌、拔出剑的人,以及一些拿着点燃的火把的人前去。
ipse domum P. Sullae pro castris sibi ad eam impugnationem sumpserat.
他自己甚至占用了普布利乌斯·苏拉的房子作为这次袭击的大本营。
tum ex Anniana Milonis domo Q. Flaccus eduxit viros acris; occidit homines ex omni latrocinio Clodiano notissimos, ipsum cupivit, sed ille se in interiora aedium Sullae.
当时,昆图斯·弗拉库斯从米罗的安尼乌斯府邸中带出了英勇的战士;他杀死了克洛狄乌斯一党中最恶名昭彰的恶棍,并渴望杀死克洛狄乌斯本人,但那家伙躲进了苏拉府邸的深处。
exin senatus postridie Idus.
随后,在十五日(Ides)的第二天,元老院召开会议。
domi Clodius.
克洛狄乌斯闭门不出。
egregius Marcellinus, omnes acres.
马尔凯里努斯表现卓越,所有人情绪高昂。
Metellus calumnia dicendi tempus exemit adiuvante Appio, etiam hercule familiari tuo, de cuius constantia virtute tuae verissimae litterae.
梅特鲁斯利用拖延发言时间的战术消耗了时间,阿皮乌斯予以协助,——天哪,他还是你的密友,你的那些极为真实的信件曾赞扬过他的坚定与美德。
Sestius furere.
塞斯提乌斯极其愤怒。
ille postea, si comitia sua non fierent, urbi minari.
克洛狄乌斯随后威胁说,如果他的选举不能举行,就要对城市不利。
Milo proposita Marcellini sententia, quam ille de scripto ita dixerat ut totam nostram causam areae, incendiorum, periculi mei iudicio complecteretur eaque omnia comitiis anteferret, proscripsit se per omnis dies comitialis de caelo servaturum.
米罗则根据马尔凯里努斯提出的提案——该提案是照着草稿宣读的,其内容是将我们关于地基、火灾和我个人危险的全部案情纳入审判中,并将这一切置于选举之上——宣布他将在所有选举日里观测天象。
§4.3.4contiones turbulentae Metelli, temerariae Appi, furiosissimae Publi haec tamen summa, nisi Milo in campo obnuntiasset, comitia futura.
梅特鲁斯的集会是混乱的,阿皮乌斯的集会是鲁莽的,普布利乌斯的集会是最为狂暴的;然而,总结起来就是:除非米罗在战神广场宣布不祥之兆,否则选举本会举行。
ante diem xii Kal. Decembr. Milo ante mediam noctem cum, magna manu in campum venit.
十一月二十日半夜前,米罗带着一大群人来到了战神广场。
Clodius cum haberet fugitivorum delectas copias, in campum ire non est ausus.
克洛狄乌斯虽然拥有一支精选的逃亡奴隶队伍,却没敢前往广场。
Milo permansit ad meridiem mirifica hominum laetitia summa cum gloria.
米罗一直停留到中午,这给人们带来了奇妙的喜悦,并赢得了极大的荣耀。
contentio fratrum trium turpis, fracta vis, contemptus furor.
三兄弟的丑陋抗争,暴力被挫败,狂妄被蔑视。
Metellus tamen postulat ut sibi postero die in foro obnuntietur; nihil esse quod in campum nocte veniretur; se hora prima in comitio fore.
然而,梅特鲁斯要求第二天在广场向他宣布不祥之兆,并声称没有理由在夜间来到战神广场,他将在第一时到达集会所(Comitium)。
itaque ante diem xi Kal. in comitium Milo de nocte venit.
因此,在十一月二十一日,米罗在夜间来到了集会所。
Metellus cum prima luce furtim in campum itineribus prope deviis currebat; adsequitur inter lucos hominem Milo, obnuntiat.
梅特鲁斯在黎明时分正抄着偏僻的小路偷偷跑向战神广场;米罗在圣林之间追上了这人,并宣布了不祥之兆。
ille se recepit magno et turpi Q. Flacci convicio.
那人在昆图斯·弗拉库斯猛烈而屈辱的痛骂声中退了回去。
ante diem x Kal. nundinae.
十一月二十二日是集市日。
§4.3.5contio biduo nulla.
连续两天没有集会。
ante diem viii Kal. haec ego scribebam hora noctis nona.
十一月二十四日夜间第九时,我正在写这封信。
Milo campum iam tenebat.
米罗已经占领了战神广场。
Marcellus candidatus ita stertebat ut ego vicinus audirem.
候选人马尔切鲁斯的鼾声连我这个邻居都听得见。
Clodi vestibulum vacuum sane mihi nuntiabatur, pauci pannosi, linea lanterna.
克洛狄乌斯的门廊向我报告说是完全空着的,只有几个衣衫褴褛的人和一盏亚麻灯笼。
meo consilio omnia illi fieri querebantur ignari quantum in illo heroe esset animi, quantum etiam consili.
他们抱怨说这一切都是在我的建议下进行的,却不知道那位英雄心中有多少勇气,又有多少谋略。
miranda virtus est.
他的美德令人惊叹。
nova quaedam divina mitto; sed haec summa est. comitia fore non arbitror; reum Publium, nisi ante occisus erit, fore a Milone puto; si se in turba ei iam obtulerit, occisum iri ab ipso Milone video.
一些新的、几乎是神圣的细节我就不提了,但大意是:我认为选举不会举行;我认为普布利乌斯(除非他提前被杀)将被米罗起诉;如果他现在在人群中出现在米罗面前,我预见他会被米罗本人杀死。
non dubitat facere, prae se fert; casum illum nostrum non extimescit.
米罗毫不犹豫地要这样做,并且公开表示;他并不畏惧我们的那次遭遇。
numquam enim cuiusquam invidi et perfidi consilio est usurus nec inerti nobili crediturus.
因为他绝不会听从任何嫉妒和背信弃义之人的建议,也不会信任一个无能的贵族。
§4.3.6nos animo dumtaxat vigemus etiam magis quam cum florebamus, re familiari comminuti sumus.
我们在精神上依然振作,甚至比我们全盛时期还要旺盛,但我们在家财上却被击碎了。
Quinti fratris tamen liberalitati pro facultatibus nostris, ne omnino exhaustus essem, illo recusante subsidiis amicorum respondemus.
然而,尽管我弟弟昆图斯自己拒绝,但为了不让我完全破产,我们仍然根据我们的能力,利用朋友们的援助来回报他的慷慨。
quid consili de omni nostro statu capiamus te absente nescimus.
在你不在的情况下,我们不知道该对我们的整个处境采取什么计划。
qua re adpropera.
因此,请速来。