§4.2.5postridie senatus consultum factum est id quod ad te misi.
第二天,元老院通过了决议,就是我寄给你的那一项。
deinde consules porticum Catuli restituendam locarunt; illam porticum redemptores statim sunt demoliti libentissimis omnibus.
随后,执政官们对外发包重建卡图鲁斯回廊;在所有人都大为高兴的情况下,承包商们立即拆毁了那座回廊。
nobis superficiem aedium consules de consili sententia aestimarunt sestertio viciens, cetera valde inliberaliter, Tusculanam villam quingentis milibus, Formianum HS ducentis quinquaginta milibus.
执政官们根据咨询委员会的意见,将我们房屋地上建筑的价值估算为两百万塞斯特尔提乌斯,而其余部分则估算得极不慷慨——图斯库鲁姆的别墅为五十万,富尔米埃的庄园为二十五万塞斯特尔提乌斯。
quae aestimatio non modo vehementer ab optimo quoque sed etiam a plebe reprehenditur.
这一估价不仅受到所有优秀公民的强烈指责,甚至也受到平民的批评。
dices:
"quid igitur causae fuit?"
dicunt illi quidem pudorem meum, quod neque negarim neque vehementius postularim; sed non est id; nam hoc quidem etiam profuisset; verum iidem, mi T. Pomponi, iidem inquam illi quos ne tu quidem ignoras qui mihi pinnas inciderant nolunt easdem renasci.
你会问:“那么,原因是什么呢? ”他们确实说是因为我的谦逊,因为我既没有拒绝,也没有更强烈地要求;但并不是这样;因为即便这种谦逊本也是会有所帮助的;然而,我的提图斯·蓬波尼乌斯啊,正是那些人,那些连你也知道是谁的人,他们曾经剪掉了我的羽翼,现在不希望它们重新长出来。
sed, ut spero, iam renascuntur.
但是,正如我所希望的,它们已经开始重新长出来了。
tu modo ad nos veni; quod vereor ne tardius interventu Varronis tui nostrique facias.
你只要到我们这里来就好;我只担心你因为你我共同的朋友瓦罗的介入而迟延。
§4.2.6quoniam acta quae sint habes, de reliqua nostra cogitatione cognosce.
既然你已经知道了所发生的事情,再来了解一下我们其余的盘算。
ego me a Pompeio legari ita sum passus ut nulla re impedirer.
我允许自己被庞培任命为副官,条件是不受任何事情的阻碍。
quod nisi vellem mihi esset integrum ut, si comitia censorum proximi consules haberent, petere possem, votivam legationem sumpsissem prope omnium fanorum, lucorum; sic enim nostrae rationes utilitatis meae postulabant.
若非我希望保持自己身自由,以便在明年的执政官举行监察官选举时能够参选,我早就接受了针对几乎所有神庙和圣林的誓愿出使任务;因为我个人利益的盘算是这样要求的。
sed volui meam potestatem esse vel petendi vel ineunte aestate exeundi et interea me esse in oculis civium de me optime meritorum non alienum putavi.
但我希望保留参选或在初夏出发的自主权,而且在此期间,我认为留在那些对我极有恩义的公民的视野中并不是一件坏事。
§4.2.7ac forensium quidem rerum haec nostra consilia sunt, domesticarum autem valde impedita.
而关于公职事务,这些是我们的计划;但家务事务却极度混乱。
domus aedificatur, scis quo sumptu, qua molestia; reficitur Formianum, quod ego nec relinquere possum nec videre; Tusculanum proscripsi; suburbano facile careo.
房子正在建造,你明白那需要多少费用、多少烦恼;富尔米埃的庄园正在重建,对此我既无法放弃,又无法目睹;我已将图斯库鲁姆的别墅挂牌出售;郊区的别墅我很容易就能舍弃。
amicorum benignitas exhausta est in ea re quae nihil habuit praeter dedecus, quod sensisti tu absens nos praesentes; quorum studiis ego et copiis, si esset per meos defensores licitum, facile essem omnia consecutus.
在除耻辱之外一无所有的这件事情上,朋友们的慷慨已经被消耗殆尽,对此你在远方、我们在现场都感受到了;如果我的捍卫者们允许的话,凭借他们的热诚和资力,我本可以轻易获得一切。
quo in genere nunc vehementer laboratur.
现在在这一类事情上正承受着极大的痛苦。
cetera quae me sollicitant μυστικώτερα sunt.
其他令我焦虑的事情则是更为 μυστικώτερα 的。
amamur a fratre et a filia.
我受到弟弟和女儿的爱戴。
te exspectamus.
我们期待着你。