Humanitext Reader

西塞罗 · 致阿提库斯书信集 §4.17.1-4.17.7

执政官候选人的丑闻曝光与市政工程计划

第 96 段,共 461 段 · 拉丁语

内容简介

西塞罗向阿提库斯报告了罗马当时发生的执政官候选人之间的大规模选举丑闻与非法协定的曝光,以及由此导致的政治混乱。此外,他还详细介绍了自己参与的、由恺撒阵营资助的扩建广场和建造投票所等宏大市政工程计划。

§4.17.1puto te existimare me nunc oblitum consuetudinis et instituti mei rarius ad te scribere quam solebam; sed quoniam loca et itinera tua nihil habere certi video, neque in Epirum neque Athenas neque in Asiam cuiquam nisi ad te ipsum proficiscenti dedi litteras.
我想你大概认为我现在忘记了自己的习惯和惯例,比以前更少给你写信了;但是,因为我看到你的行踪和旅程没有任何确定之处,所以无论是去伊庇鲁斯、雅典还是去亚洲,除了直接去找你本人的人之外,我没有把信托付给任何人。
neque enim eae sunt epistulae nostrae quae si perlatae non sint nihil ea res nos offensura sit; quae tantum habent mysteriorum ut eas ne librariis quidem fere committamus, †lepidum quo excidat†.
因为我们的信件并不是那种即使没有送达也对我们毫无损害的信;其中包含如此多的秘密,以至于我们甚至几乎不托付给誊写员,†以免有趣的谈话泄露出去†。
§4.17.2consules flagrant infamia quod C. Memmius candidatus pactionem in senatu recitavit quam ipse et suus competitor Domitius cum consulibus fecisset uti ambo HS quadragena consulibus darent, si essent ipsi consules facti, nisi tris augures dedissent qui se adfuisse dicerent cum lex curiata ferretur quae lata non esset, et duo consularis qui se dicerent in ornandis provinciis consularibus scribendo adfuisse, cum omnino ne senatus quidem fuisset.
执政官们正深陷恶名之中,因为候选人盖乌斯·门米乌斯在元老院宣读了他本人和他的竞争对手多米蒂乌斯与执政官们达成的一项协议:如果他们自己当选执政官,除非他们能提供三位占卜官,证明在通过那项根本未曾通过的库里亚法时他们在场,并提供两位前执政官,证明在起草关于分配执政官行省的决议时他们在场(而当时根本没有举行过任何元老院会议),否则两人均需向执政官各支付四百万塞斯特尔提乌斯。
haec pactio non verbis sed nominibus et perscriptionibus multorum tabulis cum esse facta diceretur, prolata a Memmio est nominibus inductis auctore Pompeio.
由于据说这项协议不仅是通过言辞,而且是通过许多人的名字、背书和账簿达成的,因此在庞培的建议下,门米乌斯在抹去名字后将其公布了出来。
hic Appius erat idem.
在这里,阿皮乌斯依然是老样子。
nihil sane iacturae.
确实没有什么损失。
corruerat alter et plane inquam iacebat.
另一位执政官已经崩溃,完全一蹶不振。
§4.17.3Memmius autem dirempta coitione invito Calvino plane refrixerat et eo magis nunc totus iacet quod iam intellegebamus enuntiationem illam Memmi valde Caesari displicere.
然而,由于违背卡尔维努斯意愿的选举同盟破裂,门米乌斯已经完全冷了下去;而现在因为我们已经明白门米乌斯的这次泄密极大地激怒了恺撒,他更是彻底一败涂地。
Messalla noster et eius Domitius competitor liberalis in populo valde fuit. nihil gratius.
我们的麦萨拉以及他的竞争对手多米蒂乌斯对民众极为慷慨;没有什么比这更受欢迎的了。
certi erant consules.
他们当选执政官本是板上钉钉的事。
at senatus decrevit ut tacitum iudicium ante comitia fieret ab iis consiliis quae erant ex omnibus sortita in singulos candidatos.
但元老院决议,在选举前,由针对每位候选人从所有人中抽签选出的审判小组进行一次不公开的审判。
magnus timor candidatorum.
候选人们极其恐惧。
sed quidam iudices, in his Opimius, Veiento, Rantius, tribunos pl. appellarunt, ne iniussu populi iudicarent.
但某些陪审员(其中有奥皮米乌斯、韦延托、兰蒂乌斯)向平民护民官提出申诉,要求在没有民众命令的情况下不得进行审判。
res cedit; comitia dilata ex senatus consulto dum lex de tacito iudicio ferretur.
事情得以通过:根据元老院的决议,选举被推迟,直到关于不公开审判的法案被提出。
venit legi dies.
通过法案的日子到了。
Terentius intercessit.
特伦蒂乌斯行使了否决权。
consules qui illud levi bracchio egissent rem ad senatum detulerunt.
那些对此事敷衍了事的执政官们把事情提交给了元老院。
hic Abdera non tacente me.
这里简直成了阿布德拉,而我没有保持沉默。
dices "tamen tu non quiescis?" ignosce, vix possum.
你会说:“你还是不肯安静下来吗? ”请原谅,我实在控制不住。
verum tamen quid tam ridiculum? senatus decreverat ne prius comitia haberentur quam lex lata esset;
但话说回来,还有什么比这更荒谬的呢?
si qui intercessisset, res integra referretur.
元老院曾决议,在法案通过之前不得举行选举;如果有人行使否决权,事情应完好地重新提交。
coepta ferri leviter, intercessum non invitis, res ad senatum.
提案草草开始,在无人反对的情况下被否决,事情回到元老院。
de ea re ita censuerunt comitia primo quoque tempore haberi esse e re publica.
对于这件事,他们通过决议,认为在最早的时候举行选举符合国家利益。
§4.17.4Scaurus qui erat paucis diebus illis absolutus, cum ego †patrem† eius ornatissime defendissem, obnuntiationibus per Scaevolam interpositis singulis diebus usque ad pr. Kal. Octobr. , quo ego haec die scripsi, sublatis populo tributim domi suae satis fecerat.
几天前被判无罪的斯考鲁斯——在此之前我曾非常体面地为他的[父亲]辩护——由于斯凯沃拉每天提出的不祥征兆宣告一直持续到十月朔日的前一天(即我写这封信的这一天)终于被撤销,他已经在自己家里按部落向民众给予了补偿。
sed tamen etsi uberior liberalitas huius, gratior esse videbatur eorum qui occuparant.
然而,尽管他的慷慨更为丰厚,但那些抢占先机的人似乎更受欢迎。
cuperem vultum videre tuum cum haec legeres; nam profecto spem habes nullam haec negotia multarum nundinarum fore.
我真想看看你读到这些时的表情;因为你肯定不指望这些交易会拖上好几个集市日。
sed senatus hodie fuerat futurus, id est Kal. Octobribus; iam enim luciscit.
但元老院本该今天开会,也就是十月朔日;因为天已经亮了。
ibi loquetur praeter Antium et Favonium libere nemo; nam Cato aegrotat.
在那里,除了安提乌斯和法沃尼乌斯,没有人会自由发言;因为卡托病了。
de me nihil timueris, sed tamen promitto nihil.
至于我,你不用担心,但我也不作任何保证。
§4.17.5quid quaeris aliud? iudicia, credo.
你还想问什么? 我想是裁判的事。
Drusus, Scaurus non fecisse videntur.
德鲁苏斯和斯考鲁斯似乎没有做过。
tres candidati fore rei putabantur, Domitius a Memmio, Messalla a Q. Pompeio Rufo, Scaurus a Triario aut a L. Caesare.
人们认为三位候选人将被起诉:门米乌斯起诉多米蒂乌斯,昆图斯·庞培·鲁弗斯起诉麦萨拉,特里阿里乌斯或卢基乌斯·恺撒起诉斯考鲁斯。
"quid poteris" inquies "pro iis dicere?" ne vivam si scio; in illis quidem tribus libris quos tu dilaudas nihil reperio.
“你能为他们说些什么呢? ”你会问。 我要是知道就让我活不成(我完全不知道);在你大加赞赏的那三卷书里,我确实什么也没找到。
§4.17.6cognosce cetera.
了解一下其余的事情吧。
ex fratris litteris incredibilia de Caesaris in me amore cognovi, eaque sunt ipsius Caesaris uberrimis litteris confirmata.
从我兄弟的来信中,我知道了恺撒对我难以置信的爱,而这些也得到了恺撒本人极其丰厚的来信的证实。
Britannici belli exitus exspectatur; constat enim aditus insulae esse muratos mirificis molibus.
不列颠战争的结局正被拭目以待;因为众所周知,该岛的入口已被奇妙的巨石防线围锁。
etiam illud iam cognitum est neque argenti scripulum esse ullum in illa insula neque ullam spem praedae nisi ex mancipiis; ex quibus nullos puto te litteris aut musicis eruditos exspectare.
现在也已经查明,那个岛上没有哪怕一斯克鲁普尔的银子,除了奴隶之外,没有任何掠夺战利品的希望;我想你不会指望这些奴隶中有什么精通文学或音乐的人。
§4.17.7Paulus in medio foro basilicam iam paene texerat isdem antiquis columnis, illam autem quam locavit facit magnificentissimam.
保卢斯在广场中央已经几乎用同样古老的柱子建好了巴西利卡,而他承包建造的那座,他正在使之变得极其壮丽。
quid quaeris? nihil gratius illo monumento, nihil gloriosius.
你还想要什么? 没有什么比那座纪念性建筑更令人愉悦,没有什么比它更辉煌了。
itaque Caesaris amici, me dico et Oppium, dirumparis licet, in monumentum illud quod tu tollere laudibus solebas, ut forum laxaremus et usque ad atrium Libertatis explicaremus, contempsimus sexcenties HS; cum privatis non poterat transigi minore pecunia.
因此,恺撒的朋友们(我说的是我和奥皮乌斯,虽然你可能会嫉妒得裂开),为了我们能扩大广场并一直延伸到自由之殿,对于你过去常常大加赞扬的那座纪念性建筑的用地,我们毫不犹豫地支付了六千万塞斯特尔提乌斯;若少于这个数目,便无法与私人业主达成协议。
efficiemus rem gloriosissimam; nam in campo Martio saepta tributis comitiis marmorea sumus et tecta facturi eaque cingemus excelsa porticu, ut mille passuum conficiatur.
我们将完成一项最辉煌的事业;因为在战神广场上,我们将为部落大会建造大理石且有顶的投票所,并且我们将用高耸的柱廊将它们围起来,使其总长达到一英里。
simul adiungetur huic operi villa etiam publica.
同时,公共别墅也将并入这项工程。
dices "quid mihi hoc monumentum proderit?" †ad quid id laboramus res Romanas†.
你会说:“这座纪念性建筑对我有什么好处? ”†为此我们正为罗马的事业而操劳†。
non enim te puto de lustro quod iam desperatum est, aut de iudiciis quae lege †Coctia† fiant quaerere.
因为我不认为你在询问已经不抱希望的五年祭,或者是根据†科克提亚†法进行的审判。

词汇与语法注释

  1. 4.17.1†lepidum quo excidat† — 此处手稿损坏严重,有多种修正方案。根据保留下来的 *lepidum*(“有趣的事、妙语”)和 *excidat*(“泄露、漏掉”),推测其含意为“以免书信中的秘密或有趣闲话泄露出去”。
  2. 4.17.2qui se adfuisse dicerent cum lex curiata ferretur quae lata non esset — 由关系代词 *qui* 引导的从句中,动词 *dicerent* 使用未完成过去时虚拟语气,以表达一种假设性或特征性的条件(即“去证明……的[这样的人]”)。内层嵌套的关系从句 *quae lata non esset* 也采用虚拟语气,以强调该法律实际上并未通过的反事实性质。
  3. 4.17.4†patrem† — 抄本写作 *patrem*(“父亲”),但历史上西塞罗实际辩护的是斯考鲁斯本人,且其父当时早已去世。由于这一历史矛盾,文本有很大争议,有学者认为应修正为 *matrem*(“母亲”,即其母美特拉),或认为 *patrem* 是后世的误入。
  4. 4.17.7contempsimus — 此词本意为“轻视、鄙视”,但在此处极具夸耀的语境中,表示为了宏大的公共市政建设而将六千万塞斯特尔提乌斯这笔巨资“视如粪土(即毫不犹豫地支付、花掉)”。

引用这一段

西塞罗, 致阿提库斯书信集 §4.17.1-4.17.7. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0474.phi057.humanitext-lat1:4.17.1-4.17.7

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。