§4.16.4de re Piliae quod scribis erit mihi curae.
关于你信中提到皮莉娅的事,这会是我的心上事。
etenim est luculenta res Aureliani, ut scribis, indiciis.
因为正如你所写,由于奥雷利亚努斯的证言,这件事情显而易见。
et in eo me etiam Tulliae meae venditabo.
在这件事上,我也要向我的图莉娅夸耀。
Vestorio non desum.
我没有不管韦斯托里乌斯。
gratum enim tibi id esse intellego et ut ille intellegat curo.
因为我明白这能让你高兴,并且我正在设法让他也明白这一点。
sed scis qui? cum habeat duo facilis nihil difficilius.
但你知道是为什么吗? 尽管他面对着两个容易的人,却没有什么比这更难对付的。
§4.16.5nunc ad ea quae quaeris de C. Catone.
现在谈谈你询问关于盖乌斯·卡托的事。
lege Iunia et Licinia scis absolutum; Fufia ego tibi nuntio absolutum iri neque patronis suis tam libentibus quam accusatoribus.
你已知他在《尤尼乌斯和利基尼乌斯法》下被判无罪;至于《富菲乌斯法》,我向你预报他将被判无罪,但无论其辩护人还是控告人对此都不会感到多么高兴。
is tamen et mecum et cum Milone in gratiam rediit.
然而,他已经同我以及米罗都和解了。
Drusus reus est factus a Lucretio.
德鲁苏斯已被卢克莱修斯起诉。
iudicibus reiciendis dies est dictus a. d. v Non. Quint.
选定陪审员摈弃日期的日子定在七月壬日前五天。
de Procilio rumores non boni, sed iudicia nosti.
关于普罗基利乌斯的传言不好,但你了解法庭。
Hirrus cum Domitio in gratia est.
希鲁斯正与多米蒂乌斯交好。
senatus consultum quod hi consules de provinciis fecerunt quicumque posthac — non mihi videtur esse valiturum.
这些执政官就行省问题所作出的元老院决议——“此后凡是……”——在我看来似乎不会生效。
§4.16.6de Messalla quod quaeris, quid scribam nescio.
至于你问起麦萨拉的事,我不知道该写些什么。
numquam ego vidi tam paris candidatos.
我从未见过如此势均力敌的候选人。
Messallae copias nosti.
你了解麦萨拉的实力。
Scaurum Triarius reum fecit.
特里阿里乌斯已经起诉了斯考鲁斯。
si quaeris, nulla est magno opere commota συμπάθεια, sed tamen habet aedilitas eius memoriam non ingratam et est pondus apud rusticos in patris memoria.
如果你问起来,并没有激起多么大的同情,然而,他担任市政官的经历留下了并非不愉快的记忆,并且在乡间选民中,对他父亲的记忆依然很有分量。
reliqui duo plebeii sic exaequantur ut Domitius valeat amicis adiuvetur tamen non nihil gratissimo munere, Memmius Caesaris commendetur militibus, Pompei Gallia nitatur.
其余两位平民出身的候选人也是势均力敌:多米蒂乌斯凭借朋友而实力强大,且深受好评的角斗士竞技也对他帮助不小;而门米乌斯则得到恺撒士兵的推荐,并依托庞培在高卢的影响力。
quibus si non valuerit, putant fore aliquem qui comitia in adventum Caesaris detrudat, Catone praesertim absoluto.
如果凭借这些仍未成功,人们认为会有人将选举推迟到恺撒到来,尤其是现在卡托已被判无罪。
§4.16.7Paccianae epistulae respondi.
我已经给帕基乌斯的来信写了回信。
nunc te obiurgari patere, si iure.
现在,如果我是有道理的,请容许我责备你一下。
scribis enim in ea epistula quam C. Decimius mihi reddidit Buthroto datam in Asiam tibi eundum esse te arbitrari.
因为在盖乌斯·德基米乌斯交给我的那封从布特罗图姆寄来的信中,你写道,你认为自己必须去亚洲。
mihi me hercule nihil videbatur esse in quo tantulum interesset utrum per procuratores ageres an per te ipsum, ut a tuis totiens et tam longe abesses.
凭赫拉克勒斯起誓,在我看来,根本没有什么事情——值得你如此频繁、如此遥远地离开你的亲人——是以至于由代理人去办还是由你亲自去办会有哪怕一丝一毫的区别的。
sed haec mallem integra re tecum egissem, profecto enim aliquid egissem.
但我更希望在事情尚未决定之前与你讨论此事,因为我肯定能起到劝阻作用。
nunc reprimam susceptam obiurgationem.
现在,我将克制住已经开始的责备。
utinam valeat ad celeritatem reditus tui! ego ad te propterea minus saepe scribo quod certum non habeo ubi sis aut ubi futurus sis; huic tamen nescio cui, quod videbatur isti te visurus esse, putavi dandas esse litteras.
但愿这能有助于你尽早归来! 我之所以不那么频繁地给你写信,是因为我无法确定你在哪里或者将要在哪里;然而,我认为应该把信交给这个我不认识的人,因为他似乎有可能在你们那边见到你。
tu quoniam iturum te in Asiam esse putas, ad quae tempora te exspectemus facias me certiorem velim et de Eutychide quid egeris.
既然你打算去亚洲,我希望你能让我知道我们大约在什么时候可以盼你归来,还有关于尤提奇德斯的事你办得怎么样了。