§4.16.1occupationum mearum vel hoc signum erit quod epistula librari manu est.
我的忙碌甚至有这样一个迹象,即这封信是由抄写员代笔的。
de epistularum frequentia te nihil accuso, sed pleraeque tantum modo mihi nuntiabant ubi esses, vel etiam significabant recte esse, quod erant abs te.
关于你来信的频繁,我绝无责怪之意,但大多数信件仅仅是告诉我你在哪里,或者甚至仅仅因为它们来自你,就示意一切安好。
quo in genere maxime delectarunt duae fere eodem tempore abs te Buthroto datae.
在这类信件中,大约在同一时间由你从布特罗图姆寄出的两封信最让我高兴。
scire enim volebam te commode navigasse.
因为我想知道你航行顺利。
sed haec epistularum frequentia non tam ubertate sua quam crebritate delectavit.
但这种频繁的来信,与其说是因为其内容的丰富,不如说是因为其次数的频繁而使我高兴。
illa fuit gravis et plena rerum quam mihi M. Paccius, hospes tuus, reddidit.
你的客人马尔库斯·帕基乌斯交给我温存的那封信则是厚重且充满内容的。
ad eam rescribam igitur et hoc quidem primum.
因此,我将给那封信写回信,而且这正是第一点。
Paccio ratione et verbis et re ostendi quid tua commendatio ponderis haberet.
我通过道理、言辞和实际行动向帕基乌斯展示了你的推荐具有何种分量。
itaque in intimis est meis, cum antea notus non fuisset.
所以,尽管以前并不相识,他现在已处于我的密友之列。
§4.16.2nunc pergam ad cetera.
现在我将继续谈其他事情。
Varro, de quo ad me scribis, includetur in aliquem locum, si modo erit locus.
你在信中向我提及的瓦罗,如果有位置的话,将会被编排在某个地方。
sed nosti genus dialogorum meorum.
但你了解我对话录的风格。
ut in oratoriis, quos tu in caelum fers, non potuit mentio fieri cuiusquam ab iis qui disputant, nisi eius qui illis notus aut auditus esset, ita hanc ego de re publica quam institui disputationem in Africani personam et Phili et Laeli et Manili contuli.
正如在你捧上天的那些关于修辞的著作中,辩论者们除了提及他们所认识或听说过的人之外,无法提及任何其他人,同样,我也将我着手撰写的关于国家问题的这场讨论,托付给了非洲征服者、菲鲁斯、莱利乌斯和马尼利乌斯这些角色。
adiunxi adulescentis Q. Tuberonem, P. Rutilium, duo Laeli generos, Scaevolam et Fannium.
我加入了年轻人昆图斯·图贝罗、普布利乌斯·鲁蒂利乌斯,以及莱利乌斯两位女婿斯考沃拉和范尼乌斯。
itaque cogitabam, quoniam in singulis libris utor prohoemiis ut Aristoteles in iis quos ἐξωτερικοὺσ vocat, aliquid efficere ut non sine causa istum appellarem;
因此我在想,既然我像亚里士多德在他称为“外篇”的著作中那样,在每一卷中都使用序言,我应当设法使我并非无故地呼唤你提到的那个人;我理解这很合你的心意。
id quod intellego tibi placere.
但愿我能实现我的尝试!
utinam modo conata efficere possim! rem enim, quod te non fugit, magnam complexus sum et gravem et plurimi oti, quo ego maxime egeo.
因为,正如你所清楚的,我包揽了一件宏大而沉重、且需要极多闲暇的工作,而这闲暇正是我最缺少的。
§4.16.3quod in iis libris quos laudas personam desideras Scaevolae, non eam temere dimovi sed feci idem quod in πολιτείᾳ deus ille noster Plato.
至于你在你赞赏的那些书中觉得缺少了斯考沃拉这一角色,我并非无缘无故地将他移开,而是做了与我们那尊神——柏拉图在《国家篇》中相同的事。
cum in Piraeum Socrates venisset ad Cephalum, locupletem et festivum senem, quoad primus ille sermo habetur, adest in disputando senex, deinde cum ipse quoque commodissime locutus esset, ad rem divinam dicit se velle discedere neque postea revertitur.
当苏格拉底来到皮埃里乌斯拜访富有且幽默的老人凯法洛斯时,只要首场对话还在进行,老人就在场参与讨论;接着,当他自己也极其得体地谈完后,他便说想去参加祭祀而离开,此后再未返回。
credo Platonem vix putasse satis consonum fore si hominem id aetatis in tam longo sermone diutius retinuisset.
我相信柏拉图认为,如果把那样一个年纪的人在如此漫长的谈话中挽留更久,是很难显得得体的。
multo ego magis hoc mihi cavendum putavi in Scaevola, qui et aetate et valetudine erat ea qua eum esse meministi et iis honoribus ut vix satis decorum videretur eum pluris dies esse in Crassi Tusculano.
我更认为在斯考沃拉的案子里我必须提防这一点,因为他的年龄和健康状况正如你所记得的那样,且他享有如此崇高的荣誉,以至于让他连续多日待在克拉苏的图斯库鲁姆庄园里显得十分不合时宜。
et erat primi libri sermo non alienus a Scaevolae studiis, reliqui libri τεχνολογίαν habent, ut scis.
况且,第一卷的谈话与斯考沃拉的研究并非不相干,但其余各卷正如你所知,包含着技术性的专门学说。
huic ioculatorem senem illum, ut noras, interesse sane nolui.
我实在不想让那个如你所知、生性幽默的老人参与到这件事情中来。