§4.15.1de Eutychide gratum qui vetere praenomine, novo nomine T. erit Caecilius, ut est ex me et ex te iunctus Dionysius M. Pomponius.
关于尤提希德,我深表感激;他将沿用旧的个人名并采用新的氏族名,成为提图斯·凯基利乌斯,正如由我和你联合而来的狄奥尼修斯名为马尔库斯·蓬波尼乌斯一样。
valde me hercule mihi gratum est Eutychidem tuam erga me benevolentiam cognosse et suam illam in meo dolore συμπάθειαν neque tum mihi obscuram neque post ingratam fuisse.
凭赫拉克勒斯起誓,我极高兴地看到尤提希德理解了你对我的好意,且他在我痛苦时所表现出的那份同情,在当时既未对我隐瞒,事后也未显得不值感激。
§4.15.2iter Asiaticum tuum puto tibi suscipiendum fuisse; numquam enim tu sine iustissima causa tam longe a tot tuis et hominibus et rebus carissimis et suavissimis abesse voluisses.
我认为你必须开始你的亚洲之行;因为若非有极其正当的原因,你决不会愿意远离这么多你最亲爱、最令人愉悦的人和事。
sed humanitatem tuam amoremque in tuos reditus celeritas declarabit.
但你归来的迅速将表明你的仁慈和对亲友的爱。
sed vereor ne lepore suo detineat diutius praetor Clodius et homo pereruditus, ut aiunt, et nunc quidem deditus Graecis litteris Pituanius.
然而,我担心法务官克洛迪乌斯以及皮图阿尼乌斯(据人们说,他是一位极有学识的人,且目前确实专注于希腊文学)会以其魅力将你挽留得更久。
sed si vis homo esse, recipe te ad nos ad quod tempus confirmasti.
但如果你愿意展现人情,请在你承诺的时间回到我们这里。
cum illis tamen cum salvi venerint Romae vivere licebit.
不过,等他们平安来到罗马时,你仍可以与他们共同生活。
avere te scribis accipere aliquid a me litterarum.
你写道,你渴望收到我的一些信件。
§4.15.3dedi ac multis quidem de rebus ἡμερολεγδὸν perscripta omnia; sed ut conicio, quoniam mihi non videris in Epiro diu fuisse, redditas tibi non arbitror.
我已经发出一封,确实在许多事情上按日详细记录了所有情况;但据我推测,既然你似乎没有在伊庇鲁斯待太久,我认为它并没有呈递给你。
genus autem mearum ad te quidem litterarum eius modi fere est ut non libeat cuiquam dare nisi de quo exploratum sit tibi eum redditurum.
此外,我写给你的信件的性质大致是这样的:除非确信那人会交给你,否则我不想把它交给任何人。
§4.15.4nunc Romanas res accipe.
现在请听罗马的消息。
A. d. iiii Nonas Quintilis Sufenas et Cato absoluti, Procilius condemnatus.
七月四日,苏非纳斯和加图被无罪释放,普罗基利乌斯被判有罪。
ex quo intellectum est τρισαρειοπαγίτασ ambitum, comitia, interregnum, maiestatem, totam denique rem publicam flocci non facere, patrem familias domi suae occidi nolle, neque tamen id ipsum abunde; nam absolverunt xxii, condemnarunt xxviii.
由此可以理解,我们伟大的阿雷奥帕谷裁判官们对贿赂、民会选举、空位期、叛国罪,乃至整个共和国都毫不介意,但他们不希望一家之主在自己家中被杀——然而即使这一点也并不十分绝对;因为有二十二人投票无罪,二十八人投票有罪。
Publius sane diserto epilogo criminans me mentis iudicum commoverat.
普布利乌斯在一篇指责我的、确实雄辩的结言中动摇了法官们的心。
Hortalus in ea causa fuit cuius modi solet.
霍尔塔尔斯在该案中表现得一如既往。
nos verbum nullum; verita est enim pusilla, quae nunc laborat, ne animum Publi offenderem.
我未发一言;因为我那个现在正生着病的小女儿害怕我会触怒普布利乌斯。
§4.15.5his rebus actis Reatini me ad sua Τέμπη duxerunt ut agerem causam contra Interamnatis apud consulem et decem legatos, quod lacus Velinus a M'. Curio emissus interciso monte in Nar defluit; ex quo est illa siccata et umida tamen modice Rosia.
这些事情办完后,莱阿特人带我去了他们的坦佩,以便我在执政官和十位使节面前,就维里努斯湖水因马尼乌斯·库里乌斯凿开山体而流入纳尔河一事,对因特拉姆纳人提起诉讼;由此,那片罗西亚土地虽被排干,却仍保持着适度的湿润。
vixi cum Axio, qui etiam me ad Septem Aquas duxit.
我和阿克西乌斯生活在一起,他还带我去了七水地。
§4.15.6redii Romam Fontei causa a. d. vii Idus Quint.
我为了丰特尤斯的诉讼,于七月九日返回罗马。
veni in spectaculum primum magno et aequabili plausu.
我进入剧场,首先迎来了巨大而一致的掌声。
sed hoc ne curaris; ego ineptus qui scripserim.
但别在意这件事;写下这些的我真是不智。
deinde Antiphonti operam.
接着我关注了安提丰。
is erat ante manu missus quam productus.
他在被推上舞台前就已获得释放。
ne diutius pendeas, palmam tulit; sed nihil tam pusillum, nihil tam sine voce, nihil tam verum haec tu tecum habeto.
为了不让你继续悬着心,他赢得了奖赏;但没有什么如此矮小、如此没有声音、如此——不过,这些话你还是自己留着吧。
in Andromacha tamen maior fuit quam Astyanax, in ceteris parem habuit neminem.
然而,在《安德洛玛刻》中,他比阿斯提阿纳克斯显得高大一些;在其他角色中,则没有人能与他相比。
quaeris nunc de Arbuscula; valde placuit.
你现在问起阿尔布斯库拉;她大受欢迎。
ludi magnifici et grati; venatio in aliud tempus dilata.
竞技会场面宏大且令人愉悦;野兽狩猎被推迟到了另一个时间。
§4.15.7sequere nunc me in campum.
现在跟着我到马尔斯广场来。
ardet ambitus; σῆμα δέ τοι ἐρέω; faenus ex triente Idibus Quintilibus factum erat bessibus.
贿选正炽烈;“我将告诉你一个预兆”;在七月十五日,利息从三分之一跃升至三分之二。
dices
"istuc quidem non moleste fero.
你会说:“那件事我倒并不介意。
"
o virum! o civem! Memmium Caesaris omnes opes confirmant.
”哦,好汉! 哦,公民! 凯撒的所有势力都在支持梅米乌斯。
cum eo Domitium consules iunxerunt, qua pactione epistulae committere non audeo.
执政官们已将多米提乌斯与他联合起来,至于达成了何种协定,我不敢托付于信件。
Pompeius fremit, queritur, Scauro studet, sed utrum fronte an mente dubitatur.
庞培在嘟囔、抱怨,支持斯考鲁斯,但究竟是表面上还是发自内心,殊属可疑。
ἐξοχὴ in nullo est; pecunia omnium dignitatem exaequat.
没有人占有绝对优势;金钱拉平了所有人的尊严。
Messalla languet, non quo aut animus desit aut amici sed coitio consulum et Pompeius obsunt.
梅萨拉显得软弱无力,并非因为他缺乏决心或朋友,而是执政官们的联合以及庞培阻碍了他。
ea comitia puto fore ut ducantur.
我认为那些选举将会拖延下去。
tribunicii candidati iurarunt se arbitrio Catonis petituros.
护民官候选人们已宣誓将听从加图的裁决来进行竞选。
apud eum HS quingena deposuerunt ut qui a Catone damnatus esset id perderet et competitoribus tribueretur.
他们每人在他那里寄存了五十万塞斯特尔提乌斯,以便谁被加图裁定有罪,谁就失去这笔钱,并将其分配给他的竞争对手。
§4.15.8haec ego pridie scribebam quam comitia fore putabantur.
我是在人们认为即将举行选举的前一天写下这些的。
sed ad te, quinto Kal. Sextil. si facta erunt et tabellarius non erit profectus, tota comitia perscribam.
但在八月朔日的前五天,如果选举已经举行且信使尚未出发,我将写信向你详细叙述整个选举情况。
quae si, ut putantur, gratuita fuerint, plus unus Cato potuerit quam omnes leges omnesque iudices.
如果这次选举像人们所认为的那样是没有贿赂的,那么仅加图一人所能起的作用,就将超过所有的法律和所有的法官。
§4.15.9Messius defendebatur a nobis de legatione revocatus; nam eum Caesari legarat Appius.
梅西乌斯由我们辩护,他已从使节任上被召回;因为阿庇乌斯曾派他担任凯撒的使节。
Servilius edixit ut adesset.
塞尔维里乌斯发布公告命令他出庭。
tribus habet Pomptinam, Velinam, Maeciam.
他拥有蓬普蒂纳、维里纳和麦基亚三个部族。
pugnatur acriter; agitur tamen satis.
战斗进行得很激烈;不过进展还算顺利。
deinde me expedio ad Drusum, inde ad Scaurum.
接着我为德鲁苏斯做准备,然后再为斯考鲁斯做准备。
parantur orationibus indices gloriosi.
通过我的演说,光荣的无罪判决名册正准备妥当。
fortasse accedent etiam consules designati.
也许连候任执政官也会被牵连进来。
in quibus si Scaurus non fuerit, in hoc iudicio valde laborabit.
如果斯考鲁斯不在他们之列,他在这次审判中将非常吃力。
§4.15.10ex Quinti fratris litteris suspicor iam eum esse in Britannia.
从我弟弟昆图斯的来信中,我推测他已经到了不列颠。
suspenso animo exspecto quid agat.
我正怀着悬着的心等待着他的行动。
illud quidem sumus adepti, quod multis et magnis indiciis possumus iudicare, nos Caesari et carissimos et iucundissimos esse.
我们确实得到了这一结果(我们可以通过许多巨大的迹象来判断):我们对凯撒而言既是最亲爱的,也是最令人愉悦的。
Dionysium velim salvere iubeas et eum roges et hortere ut quam primum veniat, ut possit Ciceronem meum atque etiam me ipsum erudire.
我希望你代向狄奥尼修斯问好,并请求和促请他尽早前来,以便他能教导我的儿子西塞罗,甚至也教导我本人。