§4.13.1nos in Tusculanum venisse a. d. xvii Kal. Dec. video te scire.
我看到你知道我们在十一月十五日到达了图斯库鲁姆的庄园。
ibi Dionysius nobis praesto fuit.
狄奥尼修斯在那里为我们服务。
Romae a. d. xiiii Kal. volumus esse.
我们希望在十一月十八日到罗马。
quid dico
"volumus"
? immo vero cogimur.
为什么我说“希望”? 不,实际上是不得不去。
Milonis nuptiae.
米罗的婚礼。
comitiorum non nulla opinio est.
关于举行民会选举也有一些传闻。
ego, ut sit rata, afuisse me in altercationibus quas in senatu factas audio fero non moleste.
至于我,即使这传闻得以实现,对于我听说在元老院发生的争论中我缺席一事,我也并不感到遗憾。
nam aut defendissem quod non placeret aut defuissem cui non oporteret.
因为我要么就得为自己不赞成的事辩护,要么就得背弃我不该背弃的人。
sed me hercule velim res istas et praesentem statum rei publicae et quo animo consules ferant hunc σκυλμὸν scribas ad me quantum pote.
但是,凭赫拉克勒斯起誓,我希望你能尽一切可能写信告诉我你那里的事情、共和国目前的状况,以及执政官们以怎样的心情忍受这番折磨。
valde sum ὀξύπεινοσ et, si quaeris, omnia mihi sunt suspecta.
我极度饥渴,如果你问起,我觉得一切都令人怀疑。
§4.13.2Crassum quidem nostrum minore dignitate aiunt profectum paludatum quam olim aequalem eius L. Paulum, item iterum consulem.
人们确实在说,我们的克拉苏身穿将军斗篷出发时的威严,还不如当年与他同辈、同样是第二次担任执政官的L·保卢斯。
o hominem nequam! de libris oratoriis factum est a me diligenter.
真是个无耻的家伙! 关于雄辩术的著作,我已经用心完成了。
diu multumque in manibus fuerunt.
它们在我的手中反复推敲了很久。
describas licet.
你可以抄写它们。
illud etiam atque etiam te rogo, τὴν παροῦσαν, ne istuc hospes veniam.
我一再恳求你这件事:请告诉我现状,免得我到了那里像个一无所知的局外人。