§4.12.1Egnatius Romae est.
埃格纳提乌斯在罗马。
sed ego cum eo de re Halimeti vehementer Anti egi.
但我已经在安提乌姆就哈利梅图斯的事与他进行了极力的交涉。
graviter se acturum cum Aquilio confirmavit.
他确言自己会与阿奎利乌斯认真交涉。
videbis ergo hominem si voles.
因此,如果你愿意,你会见到那个人。
Macroni vix videor praesto esse posse; Idibus enim auctionem Larini video et biduum praeterea.
我似乎很难为马克罗提供协助;因为我看到在十五日拉里努姆有一场拍卖会,而且此外还要占用两天。
id tu, quoniam Macronem tanti facis, ignoscas mihi velim.
既然你如此器重马克罗,我希望你能在这件事上原谅我。
sed si me diligis, postridie Kal. cena apud me cum Pilia.
但如果你爱我,请在朔日次日和皮莉娅一起到我家吃饭。
prorsus id facies.
你务必要这样做。
Kalendis cogito in hortis Crassipedis quasi in deversorio cenare.
在朔日,我计划在克拉西佩斯的园林里吃饭,就像在旅馆里一样。
facio fraudem senatus consulto.
我这是在钻元老院决议的空子。
inde domum cenatus, ut sim mane praesto Miloni.
从那里[我将]吃过饭后回家,以便早上能为米罗效劳。
ibi te igitur videbo et permanebo.
因此,我将在那里见到你,并留在那里。
domus te nostra tota salutat.
我们全家向你问好。