§4.10.1Puteolis magnus est rumor Ptolomaeum esse in regno.
普特奥里有很大传闻说托勒密已重返王位。
si quid habes certius velim scire.
如果你有什么更确切的消息,我想知道。
ego hic pascor bibliotheca Fausti.
我在这里以福斯图斯的图书馆为食。
fortasse tu putabas his rebus Puteolanis et Lucrinensibus.
也许你曾以为我是以普特奥里和卢克里努斯湖的这些享乐为食。
ne ista quidem desunt.
其实连这些也不缺少。
sed me hercule ut a ceteris oblectationibus deseror voluptatum propter rem publicam, sic litteris sustentor et recreor maloque in illa tua sedecula quam habes sub imagine Aristotelis sedere quam in istorum sella curuli tecumque apud te ambulare quam cum eo quocum video esse ambulandum.
但是,凭着赫拉克勒斯发誓,正如我因为国家大事而失去其他一切感官快乐的慰藉一样,我也正因文学而得到支撑和重振;我宁愿坐在你放在亚里士多德画像下的那把小椅子上,也不愿坐在他们那帮人的象牙特权椅上;我宁愿在你家里与你一同散步,也不愿与那个我深知必须与之同行的人一同散步。
sed de illa ambulatione fors viderit aut si qui est qui curet deus; §4.10.2nostram ambulationem et Laconicum eaque quae Cyrea sint velim quod poterit invisas et urgeas Philotimum ut properet, ut possim tibi aliquid in eo genere respondere.
不过,关于那段行路,就让命运去决定吧,或者让某位关心此事的仙神去决定;至于我们的散步道、拉哥尼亚式浴室以及那些库罗斯风格的工程,我希望你能尽可能去察看,并催促菲洛蒂穆斯快点,以便我能在这方面给你一些答复。
Pompeius in Cumanum Parilibus venit.
庞培在帕里利亚节那天来到了库麦的别墅。
misit ad me statim qui salutem nuntiaret.
他立刻派人来向我问候。
ad eum postridie mane vadebam, cum haec scripsi.
写这封信时,我正打算第二天早上去拜访他。