§4.1.6postridie in senatu qui fuit dies Nonarum Septembr. senatui gratias egimus.
第二天,即九月的诺奈那天,我在元老院向元老院致谢。
eo biduo cum esset annonae summa caritas et homines ad theatrum primo, deinde ad senatum concurrissent, impulsu Clodi mea opera frumenti inopiam esse clamarent, cum per eos dies senatus de annona haberetur et ad eius procurationem sermone non solum plebis verum etiam bonorum Pompeius vocaretur idque ipse cuperet multitudoque a me nominatim ut id decernerem postularet, feci et accurate sententiam dixi.
在那两天里,由于粮价极其昂贵,人们起初涌向剧场,接着又涌向元老院,在克洛狄乌斯的唆使下大喊是我的缘故导致了粮食匮乏,而在此期间元老院正在讨论粮食问题,不仅平民的言论、而且善人们的言论都呼吁蓬佩乌斯来负责管理此事,他自己也有此意,大众也点名要求我为此提出决议,我便照做了,并详细地发表了意见。
cum abessent consulares, quod tuto se negarent posse sententiam dicere, praeter Messallam et Afranium, factum est senatus consultum in meam sententiam, ut cum Pompeio ageretur ut eam rem susciperet lexque ferretur.
由于执政官级议员们除美萨拉和阿夫拉尼乌斯外全部缺席,声称他们无法安全地发表意见,元老院便根据我的意见通过了一项决议,即应与蓬佩乌斯交涉,让他承担此事,并提出一项法案。
quo senatus consulto recitato cum populus more hoc insulso et novo plausum meo nomine recitando dedisset, habui contionem.
当这项元老院决议被宣读、并且在宣读到我的名字时人民按照这种愚蠢和新奇的方式送上掌声后,我举行了市民大会演说。
omnes magistratus praesentes praeter unum praetorem et duos tribunos pl. dederunt.
除了一个法官和两个平民护民官之外,所有在场的政务官都为我提供了发言机会。
postridie senatus frequens et omnes consulares nihil Pompeio postulanti negarunt.
第二天,元老院议员出席踊跃,所有的执政官级议员对蓬佩乌斯所提出的要求无一拒绝。
ille legatos quindecim cum postularet, me principem nominavit et ad omnia me alterum se fore dixit.
他在请求派遣十五名使节时,提名我为首领,并宣称在一切事务中我将是他的“第二个自我”。
legem consules conscripserunt qua Pompeio per quinquennium omnis potestas rei frumentariae toto orbe terrarum daretur, alteram Messius qui omnis pecuniae dat potestatem et adiungit classem et exercitum et maius imperium in provinciis quam sit eorum qui eas obtineant.
执政官们起草了一项法案,规定在五年内将全球粮食事务的全部权力赋予蓬佩乌斯;而梅西乌斯起草了另一项法案,赋予蓬佩乌斯支配所有资金的权力,并增加了舰队和陆军,以及在各行省中比行省总督更高级的指挥权。
illa nostra lex consularis nunc modesta videtur, haec Messi non ferenda.
我们的那项执政官法案现在看来还算温和,而梅西乌斯的这项法案则是令人无法容忍的。
Pompeius illam velle se dicit, familiares hanc.
蓬佩乌斯说他想要前一个,而他的亲信们则想要后一个。
consulares duce Favonio fremunt; nos tacemus et eo magis quod de domo nostra nihil adhuc pontifices responderunt.
执政官级议员们在法沃尼乌斯的率领下大发牢骚;我们保持沉默,尤其是因为祭司团至今仍未对我们的房产问题做出任何答复。
qui si sustulerint religionem, aream praeclaram habebimus; superficiem consules ex senatus consulto aestimabunt; sin aliter, †demolientur, suo† nomine locabunt, rem totam aestimabunt.
如果他们取消宗教奉献,我们将拥有一片极好的地基;执政官们将根据元老院决议估算建筑物的价值;但如果相反,他们会拆除建筑物,以自己的名义发包重建,并对整个财产进行估价。
§4.1.8ita sunt res nostrae,
"
ut ín secundis flúxae, ut in advorsís bonae.
我们的境遇便是如此:“在顺境中飘忽不定,在逆境中却又堪称良好。
"
in re familiari valde sumus, ut scis, perturbati.
”正如你所知,我们在家产方面正处于极度混乱之中。
praeterea sunt quaedam domestica quae litteris non committo.
此外,还有一些家庭私事,我不便托付给信件。
quin tum fratrem insigni pietate, virtute, fide praeditum sic amo ut debeo.
至于我那具有非凡孝友、美德与忠诚的弟弟昆图斯,我正如理所当然的那样爱着他。
te exspecto et oro ut matures venire eoque animo venias ut me tuo consilio egere non sinas.
我期待着你,并恳求你尽早前来,且带着这样一种决心:绝不让我在没有你建议的情况下度过。
alterius vitae quoddam initium ordimur.
我们正开启某种第二生命的序幕。
iam quidam qui nos absentis defenderunt incipiunt praesentibus occulte irasci, aperte invidere.
如今,有些在我们缺席时为我们辩护的人,在我们归来后却开始暗中恼怒、公然嫉妒。
vehementer te requirimus.
我们极其渴望你的到来。