§3.23.1A. d. v Kal. Decembr.
十一月二十七日,我收到了你的三封来信。
tris epistulas a te accepi, unam datam a. d. viii Kal. Novembris in qua me hortaris ut forti animo mensem Ianuarium exspectem, eaque quae ad spem putas pertinere de Lentuli studio, de Metelli voluntate, de tota Pompei ratione perscribis.
其中一封寄于十月二十五日,在信中你鼓励我以坚强的心等待一月份,并详细写下了你认为与希望相关的种种情况,涉及伦图鲁斯的热忱、梅特鲁斯的好意以及庞培的整体策略。
in altera epistula praeter consuetudinem tuam diem non adscribis sed satis significas tempus; lege enim ab octo tribunis pl. promulgata scribis te eas litteras eo ipso die dedisse, id est a. d. iiii Kal. Novembris, et quid putes utilitatis eam promulgationem attulisse perscribis.
在第二封信中,违背你一贯的习惯,你没有写明日期,但对时间作了充分的暗示;因为你写道,你寄出这封信的正是在八位平民保民官提出法案的当天,即十月二十九日,并且详细写下了你认为该法案的公示带来了什么益处。
in quo si iam nostra salus cum hac lege desperata erit, velim pro tuo in me amore hanc inanem meam diligentiam miserabilem potius quam ineptam putes, sin est aliquid spei, des operam ut maiore diligentia posthac a nostris magistratibus defendamur.
对此,如果由于这部法律,我们的救赎已经令人绝望,我希望由于你对我的爱,你会认为我这无谓的勤勉是可悲的,而非愚蠢的;但如果还有些许希望,请你尽力,使我们今后能得到我们的长官们以更大的热心来保护。
§3.23.2nam ea veterum tribunorum pl. rogatio tria capita habuit; unum de reditu meo scriptum incaute; nihil enim restituitur praeter civitatem et ordinem, quod mihi pro meo casu satis est; sed quae cavenda fuerint et quo modo te non fugit.
因为那些前任平民保民官的法案有三个条款;第一条是关于我的归来,写得很不小心;因为除了公民权和等级之外,什么也没有恢复,这在我的境遇下固然足够,但应该防范什么以及如何防范,并没有瞒过你。
alterum caput est tralaticium de impunitate, si quid contra alias leges eius legis ergo factum sit.
第二条是惯例性的免责条款,即如果为了该法律而做了任何违反其他法律的事。
tertium caput, mi Pomponi, quo consilio et a quo sit inculcatum vide.
我的蓬波尼乌斯,请看第三条,它是出于什么目的、由谁强行加入的。
scis enim Clodium sanxisse ut vix aut ut omnino non posset nec per senatum nec per populum infirmari sua lex.
因为你知道,克洛狄乌斯曾规定,他的法律无论是通过元老院还是通过人民,都几乎或完全不能被废除。
sed vides numquam esse observatas sanctiones earum legum; quae abrogarentur. nam si id esset, nulla fere abrogari posset; neque enim ulla est quae non ipsa se saepiat difficultate abrogationis.
但是你看,那些将被废除的法律的惩罚性条款从未被遵守过;因为如果是这样的话,几乎没有法律可以被废除;因为没有任何法律不用废止的困难来防卫自己。
sed cum lex abrogatur, illud ipsum abrogatur quo modo eam abrogari oporteat.
但是,当一部法律被废除时,规定该如何废除它的那一条款本身也就被废除了。
§3.23.3hoc quom et re vera ita sit et quom semper ita habitum observatumque sit, octo nostri tribuni pl. caput posuerunt hoc: si quid in hac rogatione scriptum est quod per leges plebisve scita, hoc est quod per legem Clodiam, promulgare, abrogare, derogare, obrogare sine fraude sua non liceat, non licuerit, quodve ei, qui promulgavit, abrogavit, derogavit, obrogavit, ob eam rem poenae multaeve sit, E. H. L. N. R.
尽管事实上确实如此,且一向如此认为和遵守,我们的八位平民保民官却放下了这样一条款:“如果本提案中写有任何内容,根据平民大会的法律或决议——即根据克洛狄乌斯法——在不损害自身的情况下是不允许或曾不允许予以公布、废除、部分废除、限制的,或者如果对于公布、废除、部分废除、限制的人因此而要处以刑罚或罚金,则本法对此不作任何规定。
§3.23.4atque hoc in illis tribunis pl. non laedebat; lege enim collegi sui non tenebantur.
” 而这并没有损害那些保民官;因为他们并不受他们同事的法律的约束。
quo maior est suspicio malitiae aliquoius, cum id quod ad ipsos nihil pertinebat erat autem contra me scripserunt, ut novi tribuni pl. si essent timidiores multo magis sibi eo capite utendum putarent.
因此,对某人恶意的怀疑就更大了,因为他们写下了与他们自身无关、却对我十分不利的内容,以至于新任平民保民官们如果胆子更小的话,会认为他们更应该使用这一条款。
neque id a Clodio praetermissum est; dixit enim in contione a. d. III Nonas Novembris hoc capite designatis tribunis pl. praescriptum esse quid liceret.
克洛狄乌斯也未忽略这一点;因为他在十一月三日的群众集会上说,通过这一条款,已向候任平民保民官们规定了什么是被允许的。
tamen in lege nulla esse eius modi caput te non fallit, quod si opus esset, omnes in abrogando uterentur.
然而,任何法律中都没有此类条款,这一点你很清楚;如果需要的话,所有人在废除法律时都会使用它。
ut Ninnium aut ceteros fugerit investiges velim et quis attulerit et qua re octo tribuni pl. ad senatum de me referre non dubitarint, sive sive quod observandum illud caput non putabant, eidem in abrogando tam cauti fuerint ut id metuerent soluti cum essent, quod ne iis quidem qui lege tenentur est curandum.
我希望你调查一下,它是如何被宁尼乌斯或其他所有人漏掉的,是谁带来的,以及为什么八位平民保民官毫不犹豫地向元老院提交关于我的提案,无论是由于[脱文]还是因为他们认为不该遵守那个条款,而他们在废除时却如此谨慎,以至于在他们不受约束的情况下,竟然害怕连受法律约束的人都不必在意的事情。
id caput sane nolim novos tribunos pl. ferre; sed perferant modo quidlibet; uno capite quo revocabor, modo res conficiatur, ero contentus.
我当然不希望新任平民保民官提出那个条款;但只要能把事情办成,他们通过什么都行;只要有能让我被召回的那一个条款,我就满意了。
iam dudum pudet tam multa scribere; vereor enim ne re iam desperata legas, ut haec mea diligentia miserabilis tibi, aliis inridenda videatur.
早就为写这么多字感到羞愧了;因为我担心你是在事情已经绝望时才读到这些,以至于我这番勤勉在你看来是可悲的,在别人看来是可笑的。
sed si est aliquid in spe, vide legem quam T. Fadio scripsit Visellius.
但如果还有些许希望,请看看维塞利乌斯为梯度·法狄乌斯起草的法律。
ea mihi perplacet; nam Sesti nostri quam tu tibi probari scribis mihi non placet.
那非常合我的意;因为我们的塞斯提乌斯起草的、你写道为你所赞同的那部法律,并不合我的意。
§3.23.5tertia est epistula pridie Idus Novembr. data, in qua exponis prudenter et diligenter quae sint quae rem distinere videantur, de Crasso, de Pompeio, de ceteris.
第三封信寄于十一月十二日,在信中你明智且细致地阐明了那些似乎拖延了事情的因素,涉及克拉苏、庞培及其他人。
qua re oro te ut, si qua spes erit posse studiis bonorum, auctoritate, multitudine comparata rem confici, des operam ut uno impetu perfringantur, in eam rem incumbas ceterosque excites.
因此我请求你,如果还有任何希望,可以通过好人的热忱、权威和聚集起的人群来促成此事,请努力使它们在一次冲击中被打破,致力于此并唤醒其他人。
sin, ut ego perspicio cum tua coniectura tum etiam mea, spei nihil est, oro obtestorque te ut Quintum fratrem ames quem ego miserum misere perdidi neve quid eum patiare gravius consulere de se quam expediat sororis tuae filio, meum Ciceronem quoi nihil misello relinquo praeter invidiam et ignominiam nominis mei tueare quoad poteris, Terentiam, unam omnium aerumnosissimam, sustentes tuis officiis.
但如果,正如我从你的推测以及我自己的推测中所察觉到的,完全没有希望,我请求并哀求你关爱我的弟弟昆图斯,是我极其可悲地毁了他,不要让他对自己做出任何比对你姐妹的儿子不利的更过酷的决定,并尽你所能保护我的小西塞罗,对于这个可怜的孩子,除了我名字带来的反感和不名誉,我什么也没给他留下,同时用你的关照来支持特伦提娅,她是所有人中最悲惨的一个。
ego in Epirum proficiscar quom primorum dierum nuntios excepero.
我将在收到前几天的消息后前往埃皮鲁斯。
tu ad me velim proximis litteris ut se initia dederint perscribas.
我希望你在下一封信中详细写明事情的开端是如何展现出来的。
data pridie Kal. Decembr.
十一月三十日寄。