Humanitext Reader

西塞罗 · 致阿提库斯书信集 §3.20.1-3.20.3

致谢阿提库斯与塞斯提乌斯法案的缺陷

第 68 段,共 461 段 · 拉丁语

内容简介

西塞罗赞许阿提库斯的舅舅尽到了义务,并表示自己将留在塞萨洛尼卡而不再前往埃皮鲁斯。他深切感谢阿提库斯慷慨的支持与友谊,同时指出了塞斯提乌斯法案的不足之处。

§3.20.1quod quidem ita esse et avunculum tuum functum esse officio vehementissime probo, gaudere me tum dicam, si mihi hoc verbo licebit uti.
这确实是如此,而且你的舅舅履行了他的义务,我对此深表赞同;如果允许我使用这个词的话,那时我才会说我在高兴。
me miserum! quam omnia essent ex sententia, si nobis animus, si consilium, si fides eorum quibus credidimus non defuisset! quae conligere nolo ne augeam maerorem; sed tibi venire in mentem certo scio quae vita esset nostra, quae suavitas, quae dignitas.
可怜的我啊! 如果我们不缺乏勇气、不缺乏谋略、不缺乏我们所信任之人的忠诚,一切该是多么符合我们的心愿啊! 我不想列举这些,免得增加我的悲伤;但我确信你会想起我们过去的生活是怎样的、有着怎样的甜蜜与尊严。
ad quae reciperanda, per fortunas! incumbe, ut facis, diemque natalem reditus mei cura ut in tuis aedibus amoenissimis agam tecum et cum meis.
为了夺回这些,看在神明的份上! 请像你正在做的那样去努力,并设法让我能在你那最宜人的府邸中,与你及我的家人一起度过我归来的纪念日。
ego huic spei et exspectationi quae nobis proponitur maxime tamen volui praestolari apud te in Epiro, sed ita ad me scribitur ut putem esse commodius nos eisdem in locis esse.
对于向我们展示的这一希望和期待,我固然最想在埃皮鲁斯你那里等待,但给我的来信使我认为我们各自留在原处更为便利。
§3.20.2de domo et Curionis oratione ut scribis ita est.
关于房子和库里奥的演说,正如你所写的。
in universa salute, si ea modo nobis restituetur, inerunt omnia; ex quibus nihil malo quam domum.
在全面的安全恢复中,只要它能归还给我们,一切都会包含在内;其中我最想要的莫过于房子。
sed tibi nihil mando nominatim, totum me tuo amori fideique commendo.
但我没有具体托付你任何事情,我将自己完全托付给你的爱和忠诚。
quod te in tanta hereditate ab omni occupatione expedisti, valde mihi gratum est.
你在如此巨大的遗产继承中摆脱了所有的琐事,这让我非常感激。
quod facultates tuas ad meam salutem polliceris ut omnibus rebus a te praeter ceteros iuver, id quantum sit praesidium video intellegoque te multas partis meae salutis et suscipere et posse sustinere neque ut ita facias rogandum esse.
你承诺为我的安全提供你的资助,使我在一切事情上得到你超出他人的帮助,我看到了这是多么巨大的保障,并且我明白你既承担了也能够支撑起我安全恢复的大部分工作,而且不需要别人请求你这样做。
§3.20.3quod me vetas quicquam suspicari accidisse ad animum tuum quod secus a me erga te commissum aut praetermissum videretur, geram tibi morem et liberabor ista cura, tibi tamen eo plus debebo quo tua in me humanitas fuerit excelsior quam in te mea.
既然你禁止我怀疑你的心中产生了任何似乎是我对你做错或疏忽的事,我将顺从你的意愿,免除这一忧虑;然而,我对你的亏欠将更多,因为你对我的仁爱比我对你的更加高尚。
velim quid videas, quid intellegas, quid agatur ad me scribas tuosque omnis ad nostram salutem adhortere.
我希望你能写信告诉我你看到了什么、理解了什么、正在发生什么,并劝勉你的所有人为了我们的安全而努力。
rogatio Sesti neque dignitatis satis habet nec cautionis.
塞斯提乌斯的法案既不够体面,也不够审慎。
nam et nominatim ferri oportet et de bonis diligentius scribi, et id animadvertas velim.
因为既应当指名道姓地提出,也应当更仔细地写明关于财产的事,我希望你能注意到这一点。
data iiii Nonas Octobris Thessalonicae.
十月四日写于塞萨洛尼卡。

词汇与语法注释

  1. 3.20.1gaudere me — 动词 `dicam`(将来时)的宾语从句,采用“对格加不定式”结构,其中 `me` 是不定式 `gaudere` 的逻辑主语。
  2. 3.20.1essent ... defuisset — 虚拟语气条件句中的时态不一致(混合条件句)。条件从句 `defuisset`(过去完成时)表示与过去事实相反,而主句 `essent`(未完成过去时)则表示过去持续发生或与现在事实相反的状态。
  3. 3.20.2quod te ... expedisti — 由连词 `quod`(后接直说语气)引导的名词性从句,作主句 `valde mihi gratum est`(对我来说非常高兴)的实际主语,表示“你已经摆脱了……”这一事实。
  4. 3.20.3eo plus ... quo — 使用相关副词 `eo`(因此、那么些)和 `quo`(由于、多少)引导的比较级结构,表示比例关系:“你对我的仁爱越是高尚,我欠你的就越多”。
  5. 3.20.3velim ... scribas — 意愿语气连接法 `velim`(现在时)支配省略了连词 `ut` 的连接法动词 `scribas`,表示委婉的请求或建议(“我希望你写信”)。其中 `quid videas` 等三个从句是 `scribas` 的直接宾语(间接疑问句)。

引用这一段

西塞罗, 致阿提库斯书信集 §3.20.1-3.20.3. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0474.phi057.humanitext-lat1:3.20.1-3.20.3

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。