Humanitext Reader

西塞罗 · 致阿提库斯书信集 §3.19.1-3.19.3

迁往埃皮鲁斯的决定与托付家人的恳求

第 67 段,共 461 段 · 拉丁语

内容简介

阐明决定从塞萨洛尼卡前往埃皮鲁斯的缘由,表达了面对安全或死亡的双重准备,并哀求阿提库斯照料家人、扶持其弟,甚至分给他一块容身墓地。

§3.19.1quoad eius modi mihi litterae a vobis adferebantur ut aliquid ex iis esset exspectandum, spe et cupiditate Thessalonicae retentus sum; postea quam omnis actio huius anni confecta nobis videbatur, in Asiam ire nolui, quod et celebritas mihi odio est et, si fieret aliquid a novis magistratibus, abesse longe nolebam.
只要从你们那里寄给我的信件还是那种让人能从中有所期待的,我就因希望和渴望而滞留在塞萨洛尼卡;在今年所有的行动在我们看来都已尘埃落定之后,我便不想去亚洲了,因为我既讨厌人多拥挤的地方,而且,如果新任政务官们采取了什么行动,我也不想离得太远。
itaque in Epirum ad te statui me conferre, non quo mea interesset loci natura qui lucem omnino fugerem, sed et ad salutem libentissime ex tuo portu proficiscar et, si ea praecisa erit, nusquam facilius hanc miserrimam vitam vel sustentabo vel, quod multo est melius, abiecero.
因此,我决定前往你在埃皮鲁斯的地方,这并不是因为该处的自然环境对我有什么重要性(毕竟我是个完全逃避光亮的人),而是因为我将非常高兴地从你的港湾出发走向安全,而且,如果这条安全之路被切断了,我将在任何其他地方都无法比那里更容易地维持这极其悲惨的生命,或者(那要好得多)将其抛弃。
ero cum paucis, multitudinem dimittam.
我将与少数人在一起,而遣散众人。
§3.19.2me tuae litterae numquam in tantam spem adduxerunt quantam aliorum; ac tamen mea spes etiam tenuior semper fuit quam tuae litterae.
你的信件从未将我带入像别人的信件那样大的希望之中;然而,我的希望却也总是比你的信件所给的还要微弱。
sed tamen quoniam coeptum est agi, quoquo modo coeptum est et quacumque de causa, non deseram neque optimi atque unici fratris miseras ac luctuosas preces nec Sesti ceterorumque promissa nec spem aerumnosissimae mulieris Terentiae nec miserrimae Tulliolae obsecrationem et fidelis litteras tuas.
但无论如何,既然事情已经开始运作,无论它是以何种方式、因何种原因开始的,我都不会放弃我那最优秀且唯一的弟弟悲惨而哀痛的恳求,不会放弃塞斯提乌斯及其他人的承诺,不会放弃我那饱受折磨的妻子特伦提娅的希望,不会放弃我那最可怜的小图利奥拉的哀求,以及你那忠实的来信。
mihi Epirus aut iter ad salutem dabit aut quod scripsi supra.
埃皮鲁斯要么会给我一条走向安全的道路,要么会给我我在上面所写的东西。
§3.19.3te oro et obsecro, T. Pomponi, si me omnibus amplissimis, carissimis iucundissimisque rebus perfidia hominum spoliatum, si me a meis consiliariis proditum et proiectum vides, si intellegis me coactum ut ipse me et meos perderem, ut me tua misericordia iuves et Quintum fratrem qui potest esse salvus sustentes, Terentiam liberosque meos tueare, me, si putas te istic visurum, exspectes, si minus, invisas, si potes, mihique ex agro tuo tantum adsignes quantum meo corpore occupari potest, et pueros ad me cum litteris quam primum et quam saepissime mittas.
提图斯·蓬波尼乌斯,我求你,恳请你:如果你看到我因人们的背叛而被剥夺了一切最体面、最珍贵、最令人愉悦的事物,如果你看到我被自己的顾问们出卖并遗弃,如果你明白我是被迫亲手毁灭自己和我的家人,请用你的仁慈帮助我,扶持尚可得救的弟弟昆图斯,保护特伦提娅和我的孩子们;如果你认为你会在那里见到我,就请等待我,如果不,如果可以的话,就请来探望我,并在你的土地中分给我一块仅能容纳我身体大小的地方,并尽快且尽可能频繁地派奴仆带着信件到我这里来。
data xvi Kal. Octobris.
写于十月朔日前第十六日。

词汇与语法注释

  1. 3.19.1quoad — 连词 quoad 搭配未完成过去时直陈式动词 adferebantur,表示持续的时间段(“只要……期间”)。
  2. 3.19.1non quo — 表示否定原因的 non quo(并非因为)要求使用虚拟语气 interesset,而被对比的真实原因则在 sed 之后用直陈式(将来时 proficiscar)表示。
  3. 3.19.3coactum — 这是一个省略了 esse 的完成时被动不定式 coactum [esse],作为由 intellegis 支配的宾格与不定式结构的谓语,其逻辑主语为前方的 me。
  4. 3.19.3exspectes — 属于由 oro et obsecro 支配的名词性从句(ut 从句)中一系列并列的虚拟语气动词。虽然 ut 仅写在 iuves 之前,但其支配力量同样延伸到后方的 exspectes、invisas、adsignes 和 mittas。
  5. 3.19.3quantum meo corpore occupari potest — 字面意思是“仅能容纳我身体大小的面积”。这暗指死后的墓地大小,体现了西塞罗在极度绝望中对自杀的预感。

引用这一段

西塞罗, 致阿提库斯书信集 §3.19.1-3.19.3. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0474.phi057.humanitext-lat1:3.19.1-3.19.3

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。