§3.17.1de Quinto fratre nuntii nobis tristes nec varii venerant ex ante diem III non. Iun. usque ad prid. Kal. Sept.
关于我的弟弟昆图斯,从六月三日直到八月三十一日,我们一直收到悲伤且一致的消息。
eo autem die Livineius L. Reguli libertus ad me a Regulo missus venit.
然而就在那天,卢修斯·雷古鲁斯的释放奴隶利维内乌斯受雷古鲁斯派遣来到我这里。
is omnino mentionem nullam factam esse nuntiavit sed fuisse tamen sermonem de C. Clodi filio isque mihi †qm a fratre litteras attulit.
他报告说,绝对没有提到任何事情,但尽管如此,还是有关于盖乌斯·克洛狄乌斯之子的传闻,并且他给我带来了弟弟的一封信。
sed postridie Sesti pueri venerunt qui a te litteras attulerunt non tam exploratas a timore quam sermo Livinei fuerat.
但第二天,塞斯提乌斯的奴隶们来了,带来了你的来信,那封信并不像利维内乌斯的话语那样免于恐惧。
sane sum in meo infinito maerore sollicitus et eo magis quod Appi quaestio est.
确实,在无尽的悲伤中我感到焦虑,尤其是因为阿庇乌斯的审问正在进行。
§3.17.2cetera quae ad me eisdem litteris scribis de nostra spe, intellego esse languidiora quam alii ostendunt.
至于你在同一封信中向我提及的关于我们希望的其他事情,我明白它们比其他人所展示的要更为微弱。
ego autem quoniam non longe ab eo tempore absumus in quo res diiudicabitur, aut ad te conferam me aut etiam nunc circum haec loca commorabor.
而我,既然我们离事情得出裁决的那个时刻已经不远,我要么去投奔你,要么就在这些地方附近再逗留一段时间。
§3.17.3scribit ad me frater omnia sua per te unum sustineri.
弟弟写信给我说,他的一切全靠你一个人在支撑。
quid te aut horter quod facis, aut agam gratias quod non exspectas? tantum velim fortuna det nobis potestatem ut incolumes amore nostro perfruamur.
对于你正在做的事,我何必再督促你? 对于你不求回报的事,我又何必再致谢? 我只希望命运能给予我们机会,使我们得以平安地享受彼此的友爱。
tuas litteras semper maxime exspecto; in quibus cave vereare ne aut diligentia tua mihi molesta aut veritas acerba sit.
我总是最期盼你的来信;在信中,千万不要担心你的细致会让我厌烦,或者真相会让我感到痛苦。
data pr. Nonas Sept.
于九月四日发出。