§3.13.1quod ad te scripseram me in Epiro futurum, postea quam extenuari spem nostram et evanescere vidi, mutavi consilium nec me Thessalonica commovi, ubi esse statueram quoad aliquid ad me de eo scriberes, quod proximis litteris scripseras fore uti secundum comitia aliquid de nobis in senatu ageretur; id tibi Pompeium dixisse.
关于我曾写信告诉阁下我将前往伊庇鲁斯一事,在看到我们的希望变得渺茫并最终消逝之后,我改变了计划,没有离开塞萨洛尼基,我曾决定留在此地,直到你就你在上一封信中所写的内容给我写点什么——你曾写道,选举之后元老院将讨论关于我们的事情,且庞培已将此告诉了你。
qua de re quoniam comitia habita sunt tuque nihil ad me scribis, proinde habebo ac si scripsisses nihil esse neque me temporis non longinqui spe ductum esse moleste feram.
既然关于此事选举已经结束,而你没有给我写任何信,那么我将视同你写信告诉我“什么也没有”,而且我不会因自己被不久之后的希望所引导而感到懊恼。
quem autem motum te videre scripseras qui nobis utilis fore videretur, eum nuntiant qui veniunt nullum fore.
至于你写信说你所看到的似乎对我们有利的变动,那些来的人说根本不会有什么变动。
in tribunis pl. designatis reliqua spes est.
剩下的希望在于候任平民护民官。
quam si exspectaro, non erit quod putes me causae meae, voluntati meorum defuisse.
如果我等待这个希望,你就没有理由认为我辜负了我的事业或我亲人们的意愿。
§3.13.2quod me saepe accusas cur hunc meum casum tam graviter feram, debes ignoscere, cum ita me adflictum videas ut neminem umquam nec videris nec audieris.
关于你经常指责我为何如此沉重地对待我眼下的不幸,你应当原谅我,因为你看到我深受折磨,是你从未见过也未听闻过的。
nam quod scribis te audire me etiam mentis errore ex dolore adfici, mihi vero mens integra est.
至于你所写的,听说我因痛苦甚至神志不清,实际上,我的理智是完全健全的。
atque utinam tam in periculo fuisset! cum ego iis quibus meam salutem carissimam esse arbitrabar inimicissimis crudelissimisque usus sum;
但愿在当初那场危机中它也同样健全!
qui, ut me paulum inclinari timore viderunt, sic impulerunt ut omni suo scelere et perfidia abuterentur ad exitium meum.
当时,我发现那些我以为最珍视我安全的人,居然是最敌对、最残酷的;他们一看到我因恐惧而稍显动摇,就如此推了我一把,以至于利用了他们所有的罪恶和背叛来毁灭我。
nunc quoniam est Cyzicum nobis eundum, quo rarius ad me litterae perferentur, hoc velim diligentius omnia quae putaris me scire opus esse perscribas.
现在,既然我们必须前往奇齐库斯,那里的来信会更稀少,因此,我希望你更细致地写下你认为我需要知道的一切。
Quintum fratrem meum fac diligas; quem ego miser si incolumem relinquo, non me totum perisse arbitrabor.
请务必爱护我的弟弟昆图斯;如果我这个可怜人能让他平安无事,我就不认为自己已经彻底毁灭。
data Nonis Sextilibus.
八月五日寄。