§3.12.1tu quidem sedulo argumentaris quid sit sperandum et maxime per senatum idemque caput rogationis proponi scribis qua re in senatu dici nihil liceat.
你确实在热切地论证应当抱有什么希望,尤其是通过元老院,同时你写道,法案中正提出一项条款,根据该条款,元老院中将不准发表任何言论。
itaque siletur.
因此,人们保持了沉默。
hic tu me accusas quod me adflictem, cum ita sim adflictus ut nemo umquam, quod tute intellegis.
在此,你指责我折磨自己,尽管我深受折磨,无人能及,这一点你自己也是清楚的。
spem ostendis secundum comitia.
你指出选举后有希望。
quae ista est eodem tribuno pl. et inimico consule designato? percussisti autem me etiam de oratione prolata.
在同一个平民护民官和身为政敌的候任执政官之下,你那所谓的希望又在哪里呢? 此外,关于那篇演说被公之于众一事,你也着实打击了我。
§3.12.2cui vulneri ut scribis medere, si quid potes.
正如你所写,如果能做什么的话,请医治这个伤口。
scripsi equidem olim ei iratus, quod ille prior scripserat, sed ita compresseram ut numquam emanaturam putarem.
我确实曾因他先写了东西而愤怒地写过那篇文字,但我曾将其压下,以为它绝不会流传出去。
quo modo exciderit nescio.
它是如何流落出去的,我不得而知。
sed quia numquam accidit ut cum eo verbo uno concertarem et quia scripta mihi videtur neglegentius quam ceterae, puto posse probari non esse meam.
但由于我从未与他发生过哪怕一句话的争吵,且那篇文字在我看来写得比我其他的作品更为草率,我认为可以证实它并非出自我的手笔。
id, si putas me posse sanari, cures velim; sin plane perii, minus laboro.
如果你认为我还能得到医治,请务必帮我处理此事;但如果我彻底完蛋了,我也就不怎么在乎了。
§3.12.3ego etiam nunc eodem in loco iaceo sine sermone ullo, sine cogitatione ulla.
直到现在,我仍滞留在同一个地方,没有任何交谈,没有任何思考,委顿不起。
scilicet tibi, ut scribis, significaram ut ad me venires; †si donatam ut† intellego te istic prodesse, hic ne verbo quidem levare me posse.
诚然,正如你所写的,我曾示意你到我这里来;但†……†我明白,你在那里更有用处,而在我这里,你甚至连一句话也无法减轻我的痛苦。
non queo plura scribere nec est quod scribam; vestra magis exspecto.
我写不出更多了,也没有什么可写的;我更期待着你们的来信。
data xvi Kal. Sextilis Thessalonicae.
七月十七日寄于塞萨洛尼基。