§2.9.1subito cum mihi dixisset Caecilius quaestor puerum se Romam mittere, haec scripsi raptim, ut tuos elicerem mirificos cum Publio dialogos, cum eos de quibus scribis, tum illum quem abdis et ais longum esse quae ad ea responderis perscribere; illum vero qui nondum habitus est, quem illa βοῶπισ, cum e Solonio redierit, ad te est relatura, sic velim putes, nihil hoc posse mihi esse iucundius.
由于财务官凯基里乌斯突然告诉我他要派一个仆人去罗马,我便匆忙写下了这些,以便能套出你与普布利乌斯之间那些奇妙的对话——不仅是你写到的那些,还有你隐瞒起来、并说要详细写出你是如何回复那些话会太长的那一次;至于那场尚未进行、那个“牛眼的女人”从索洛尼乌姆回来后将要向你转告的对话,我希望你相信,对我来说没有什么能比这更令人愉快的了。
si vero quae de me pacta sunt ea non servantur, in caelo sum, ut sciat hic noster Hierosolymarius traductor ad plebem quam bonam meis putissimis orationibus gratiam rettulerit.
但是,如果关于我的那些约定没有被遵守,我简直高兴得要上天了,好让我们这位征服耶路撒冷并负责平民转籍的家伙知道,他对我那些最纯洁的演讲做出了多么美好的报答。
quarum exspecta divinam παλινῳδίαν.
敬请期待这些演讲的神圣“反悔诗”吧。
etenim quantum coniectura auguramur, si erit nebulo iste cum his dynastis in gratia, non modo de cynico consulari sed ne de istis quidem piscinarum Tritonibus poterit se iactare.
因为根据我们的推测,如果那个无赖与这些统治者们关系融洽,他不仅无法在一位犬儒式的执政官面前炫耀,甚至连在那些养鱼池的特里同们面前也无法自夸。
non enim poterimus ulla esse invidia spoliati opibus et illa senatoria potentia.
因为,既然我们被剥夺了财富和那元老院的权力,我们就不可能再成为任何嫉妒的对象。
sin autem ab iis dissentiet, erit absurdum in nos invehi.
但如果他与他们意见不合,那他来攻击我们就是荒谬的。
verum tamen invehatur.
不过,就让他攻击吧。
festive, mihi crede, et minore sonitu quam putaram, orbis hic in re publica est conversus citius omnino quam potuit; †id culpa Catonis, sed rursus improbitate istorum qui auspicia, qui Aeliam legem, qui Iuniam et Liciniam, qui Caeciliam et Didiam neglexerunt, qui omnia remedia rei publicae effuderunt, qui regna qui praedia tetrarchis, qui immanis pecunias paucis dederunt.
相信我,国家中的这个车轮转动得相当漂亮,而且动静比我预想的要小,速度也完全超出了可能达到的范围;这部分要归咎于卡托,但更要归咎于那些人的不道德,他们忽视了神启、爱利亚法、尤尼亚与利基尼亚法、凯基利亚与迪迪亚法,抛弃了国家的一切救济手段,把王国和领地赐给四头领,把巨额资金给予少数人。
§2.9.2video iam quo invidia transeat et ubi sit habitatura.
我现在已经看到了嫉妒正向何处转移,以及它将停留在何处。
nihil me existimaris neque usu neque a Theophrasto didicisse, nisi brevi tempore desiderari nostra illa tempora videris.
如果在短时间内你没有看到我们当年的那个时代被人们怀念,你就可以认为我既没有从经验中、也没有从泰奥弗拉斯托斯那里学到任何东西。
etenim si fuit invidiosa senatus potentia, cum ea non ad populum sed ad tris homines immoderatos redacta sit, quid iam censes fore? proinde isti licet faciant quos volent consules, tribunos pl. , denique etiam Vatini strumam sacerdoti διβάφῳ vestiant, videbis brevi tempore magnos non modo eos qui nihil titubarunt sed etiam illum ipsum qui peccavit Catonem.
因为,如果元老院的权力曾令人嫉妒,那么现在它被削减了,不是归于人民,而是归于三个毫无节制的人,你认为接下来会发生什么? 因此,尽管让他们去任命他们想要的执政官、平民护民官,甚至最后用双染紫色的神官服包裹起瓦蒂尼乌斯的甲状腺肿吧,你很快就会看到,不仅是那些毫无动摇的人,甚至连犯了错的卡托本人,都会变得伟大。
§2.9.3nam nos quidem, si per istum tuum a sodalem Publium licebit, σοφιστεύειν cogitamus, si ille †cogitat tantum†, dumtaxat nos defendere, et, quod est proprium artis huius, ἐπαγγέλλομαι
"
ἄνδρ' ἀπαμύνεσθαι ὅτε τισ πρότεροσ χαλεπήνῃ
"
patria propitia sit.
至于我们自己,如果得到你那位同伴普布利乌斯的允许,我们正打算像智者一样进行哲学思索;如果他只想着防御我们,至少,正如这一行当所特有的那样,我宣布:“当有人先伤害我时,我就对那人进行反击。 ”愿祖国宽容。
habet a nobis, etiam si non plus quam debitum est, plus certe quam postulatum est.
祖国从我们这里得到的,即使不比应得的多,也绝对比所要求的要多。
male vehi malo alio gubernante quam tam ingratis vectoribus bene gubernare.
我宁愿在别人掌舵时坐一条破船,也不愿和这群忘恩废义的乘客一起当个好舵手。
sed haec coram commodius.
但这些事面谈更方便。
§2.9.4nunc audi quod quaeris.
现在听听你所问的事。
Antium me ex Formiano recipere cogito a. d. v Nonas Maias; Antio volo Nonis Maiis proficisci in Tusculanum.
我打算在五月三日从福尔米亚动身前往安提乌姆;在五月七日,我希望从安提乌姆出发前往图斯库鲁姆。
sed cum e Formiano rediero (ibi esse usque ad pr. K. Maias volo), faciam statim te certiorem.
但当我从福尔米亚回来时(我想在那里待到四月三十日),我会立即通知你。
Terentia tibi salutem, καὶ Κικέρων ὁ μικρὸς ἀσπάζεται Τίτον τὸν Ἀθηναῖον.
特伦提娅向你问好,小西塞罗向雅典人提图斯问好。